De Noe
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
multa profertur. hoc secundum litteram. ceterum [*](B ) non tam hic homines quam mores conprehenduntur, quorum in utroque una natura. nam Cham \'calor\' Chanaan \'conmotio* et \'inquietudo\'. qui autem calidus est utique inquietus atque conmotior est. in duobus igitur erat una passio et unus affectus.
itaque cum alter addicitur, uterque damnantur. cur sanctus igitur Noe benedicens filium suum Iapheth ait:[*](c ) dilatet dominus Iapheth et habitet in domibus Sem et fiat Chanaan seruus eius? diximus supra Iapheth quasi indifferens bonum significari. indifferentia autem latitudinem habet, quae est in salute uigore decore fortitudine diuitiis gratia nobilitate amicis potestatibus et ceteris. sed haec licet indifferentia bona sint, tamen plerisque nocuerunt, qui ea non cum sapientia et iustitia possederunt. multos enim [*]( 16 Philo Quaest. II 77 de sobr. 10 (I 399, 23 aq.) 21 Gen. 9, 27 Philo Quaest. H 76 et 77 22 cf. sect. 3 ) [*]( 3 pater om. DN ipse Om. DNCM 4 eisistat .P, om. B exiatat cet. 6 deinde quia cum scripsi deinde quia qui PT\'B deinde qui C deinde quia M denique qui D (qui s. u.) N 13 eam usque ad filium N afflictionis P (nia era.s.) 19 addicitur P (d alt. s. u.) damnantar P damnatur cet. cur scripssi cum P (ea:p.) DNCM, om. T\'.B 20-22 iafeth 2x iaphet cef. 21 et T\', om. cc<. )
Nuac quoniam post diluuium Noe dicitur uixisse trecentis [*](E ) et quinquaginta annis nequaquam praetereundum putamus. nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cuius typo iustus a diluuio liberatus est. in quinquaginta iubelaeus est numerus remissionis, quo spiritus sanctus missus a caelo est gratiam humanis pectoribus infundens. perfecto igitur numero remissionis et gratiae iustus curriculum uitae huius [*](F ) impleuit.
de generatione inquit lapheth: Rodus et aliae insulae nationum sunt. non inmerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est maritima generatio eius processit. uere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est terrae possessione, uerum etiam introgressa est mare, ad insulas usque processit. hoc secundum litteram.
secundum altiorem autem sensum, eo quod ea quae extra sunt, quae dicuntur bona, diuitiae potestates honores, quasi [*](277 A ) diffunduntur latius nec tantum his contenti sunt diuites quae in manibus et in conspectu sunt, sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum conpendium de ulterioribus quaeritur aut honor a pluribus aut potestas diffusior aut cupiditas. [*]( 7 Gen. 9, 28 Philo Quaest. II 78 14 Gen. 10, 4 sq. Philo Quaest. II 80 ) [*]( 2 luxoriosos P (os alt. ex us m2) T\'2VC\' auffragatio DN corrupi..t D corrupit N corruperunt B (i in r(M.) 4 indifferentiae sunt DNCM 10 tipo PT\' iubeleus PDNB et (e pr. ex i) T\' inbileus CM 11 est a caelo M 14 iafet T\' iaphet cet. 19 mare introgressa (OM. est) B introgressa P (o ex a) 20 est delendum esse uidetur 21 eo quod eras. Z), om. N )
Nunc quaero qua ratione Cham illiua improbi filium Chum [*](B ) seniorem scriptura fuisse memorauit? duo genera terrae, unum uelut harenosum et puluerulentum, immo ut expressius dicam puluis, aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est terra solidior et profunda. quid igitur improbus nisi puluerem generat, ex quo generatio esse non possit? ideoque [*](c ) propheta puluerem impiis conparauit dicens: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terra.e, eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima,, quae fructus utiles generare non possit.
qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem generat, qui erat uenator ante deum? unde dictum est: sicut [*](278 A ) Nembroth gigans uenator ante deum. quid aliud igitur puluis et harena generaret nisi terrenum hominem, eo quod impius caelestibus terrena praeponat. gigantes enim fabula inducuntur aduersum superna pugnare uoluisse et terreno ascensu ascendendum ad caelestia putauerunt.
altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit uoluptates et eas sequitur et putat his se posse ad dei gratiam peruenire et regnum caeleste huiusmodi erroribus [*](B ) deferendum, is aduersum caelestia contumaci proeliatur affectu. propterea in prouerbio est de eo qui deliquerit: \'sicut Nembroth gigans uenator ante deum\'. Nembroth autem per interpretationem Aethiops dicitur. color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui aduersus lumini est, claritatis exsors, tenebris inuolutus, nocti similior quam diei. [*]( 1 Gen. 10, 6 sq. Philo Quaest. II 81 7 Psalm. I 4 12 Gen. 10, 8 sq. Philo Quaest. II 82 ) [*]( 1 Chum scripsi cu P (del. m1), om. cet. 2 fuisse scriptura B 8 proiecit P 9 altiorem ow. N 11 nembroth B (b s. u. m2) nebroth CJf 13 nebroth T\'C nebroth B (b s. u. m2) 13 et 23 gigapa P gigas c<\'<. 16 fabulae P (ae ex a) T\'BCM et (Mt quibus haec leguntur: uoluisse pugnare aduersum superna fabulae inducunt) D2V inducunt P (*er<M.) inducunt cet. 18 terrenas uolaptatea sequitur et eas diligit B 19 se posse hia B 21 contamaxae P (ci m2 N. xae del.) praeliator P (v a. o) praeliatur cet. 22 sq. nebroth CJf nembroth (b <. M. M<3) B )