De Noe
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Non erit inquit diluuium, ut corrumpat omnem269 [*](A ) terram. dubium uidetur utrum enim non erit diluuium [*](B ) intellegendum sit \'quod diluuium corrumpat terram\' — hoc enim diluuia facere consuerunt — an uero (non erit tale diluuium, quo terra omnis corrumpatur\\ quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam; ostendit enim diluuia quidem esse futura, sed non talia quibus omnis possit terra corrumpi.
sensus autem hoc altior habet, quod iam prouidentia futura sit domini, ne tantum sit diluuium corporalium [*](c ) passionum, ut anima omnis intereat. et quidem non audeo dicere quia uidetur dominus statuere quod nullius anima possit penitus interire. quid enim de parricida dicimus? quid etiam de homicida, quid de adultero, quid de praeuaricatore? quas ei partes animae ad ueniam reseruamus? unde magis illud arbitror quod prouocet dominus deus noster, ut etiamsi quis leuiores alias habeat passiones, non penitus diuinam [*](D ) desperet gratiam nec omnimodis uicturum se esse diffidat, sed etiamsi est luxuriosus nec potest studium uitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare, sit epulandi delectatio, non stuprandi sit. set etiamsi nescio qui auarus, qui aliena diripuit, eiecit pupillos, eliminauit uiduas, uel postea tamen in paenitentiam regressus restituat quod abstulit. denique [*]( 7Gen.9,llPhitoQuaest.II63 ) [*]( 3 manere P (a ex e m2) 6 contemtum F 8 enim delT\' dilQaium non erit DN 9 malim diluuium quod 10 consneuerunt N 11 quod terra N quod OM. N 13 esse om. T\'BCM possit omnia M 19 quid de adultero <fatMpottt< ante quid etiam N 21 N == noster P non T\' (exp.) B(7, om. M<. 22 non otH. DN diuinam penitua N 25 dilectio B 26 sit. set a<y<p<t ait<nK P sit ce<. qui pr. JPjBC quis y M<. 27 pupillos F (o ex u) 28 denique OM. B ) [*]( 31* )
Consideremus etiam diligentius quid sit quod ait: arcum meum ponam in nube, et erit signum testamenti aeterni inter me et terram. et erit cum innubilauero nubes super terram, parebit arcus meus in nube, et memor ero testamenti mei. non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluuiarum signa aliqua declarentur, in quo colores diuersi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine [*](F ) clariore lucentium figurantur, unde et pluuia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis uersicolora illa specie demonstretur. arcum hunc irim quidam appellant, sed absit ut hunc arcum dei esse dicamus; hic enim arcus, qui iris dicitur, per diem uideri solet, nocte non apparet. etiam per ipsum diem, si obductus aer taetris nubibus fuerit, ne sic quidem uidetur, ni forte cum grauiores nubes se coeperint relaxare.
ergo uideamus ne, quia arcus, quo sagittae iaciuntur, nunc tenditur, nunc resoluitur, quandam extensionem et remissionem uideatur scriptura significare, per quam neque penitus [*](270 A ) per nimiam extensionem uniuersa rumpantur, sed sit quaedam mensura et quoddam diuinae uirtutis examen. est ergo uirtus inuisibilis dei, quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro diuina uoluntate misericordia potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione neque disrumpi nimia inruptione patiatur. quam ideo in nubibus dicit poni, quia tunc maxime opus est diuinae auxilio prouidentiae, quando agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur. ideoque [*](B ) dicit: arcum meum ponam in nube, non \'sagittam ponam\'. [*]( 1 Lnc. 19, 8 4 Gen. 9, 13-16 Philo Quaest. II 64 ) [*]( 1 zacheus PDNM zachaeus cet. se s. u. m2 P restiturum BC et corr. Pm2 T\'m1 2 aliquid B 5 ttestamenti P 14 quidam P (q &B a) uocant CM 16 per noctem DCJtf 17 tetris libri 18 coeperint se B 19 *quo P 27 patiatur post solutione transponit N 28 diuinae est N )
Qua ratione autem cum supra tres filios Noe conputauerit, [*](c ) Sem Cham Iaphet, hoc loco unius conprehenderit medii filii generationem — hoc est quod ait: Cham autem erat [*](D ) pater Chanaan; isti erant tres filii Noe — et maxime cum illi duo iusti, iste iniustus medius? iniusti ergo prius generatio quam iustorum conprehenditur. neque enim possumus negare quod scriptum est, sed ad coaceruandum delictum ipsius addita eius est generatio, quod, cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognouit, qui magis cognoscere debuisset. et ideo meruit improbum habere filium, quia improbus fuerat patri. simul significat ex illo Chanaan [*](E ) Chananaeos fuisse, qui post multas generationes oppressi a populo iusto cesserunt in eius possessionem. auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius huius Cham, qui impius in patrem extitit.
altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim \'calor\' est, Chanaan \'turbatio eorum\'. qui enim calet continuo mouetur et perturbatur, ideoque euidentissime declaratur non tam [*](F ) hominem patrem hominum fuisse, sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est ab usu uirtutis aliena.
Et coepit Noe homo agricola esse terrae. uidetur271 [*](AB ) [*]( 7 Gen. 9, 18, cf. 6, 1 et 10 Philo Quaest. H 65 8 Gen. 9, 18 sq. 27 Gen. 9, 20 Philo Quaest. U 66 ) [*]( 4 quod magia habeat N 7 iafeth P iafet C iaphet c<<. 9 chanaam M 13 est eius Jtf quod C qui P (ex $t«!d) T\'B quia cet. 15 improbam meruit DNCM 16 ex eo (ow. Chanaan) B 17 a populo iusto oppreasi DNCM 19 chauaam C 20 impius ow. B patri! T\' patre cet. excessit B 21\' est OM. N 24 fuisses P (a tert. er<M.) 27 noe homo DN homo noe cc<. )
terra autem caro nostra est, quam improbus operatur, bonus autem excolit, ille quasi mercedem quaerat e terra, iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae, ut magis [*](E ) fructiferum agrum faciat suum et qui domini possit respondere [*]( 3 Gen. 3, 23 TGeQ.1,9 12 Phiiodeagricult. 1(1300, 16) 16 Gen. 4, 2 18 Gen. 4, 12 21 Philo de agri cult. 5 (303, 37) 24 Uerg. Georg. I 47 ) [*]( 1 prima specie T\'B prima* specie P (s a. M. eras.) primum a (ab JV) specie cet. 2 fort. ut de 5 praecesserat T\' (prae ex pro) processerat C (w quo quaedam procesBerat) M<. 8 unam P (a ex u) 9 per] propter Jf 10 primigenes P (i alt. m2 ex ae) 12 putanms B conaideraea P 13 terrae om. B 15 patris (a s. u.) P 16 quod] quia J!f 17 sit om. B parricidialis 2tf 18 eat ow. B 21 nostra caro B 22 autem om. C ille ut P (ut 8. M.) 2B quaerit N e terra P (m2 &K terra) eterna C\', OMt. M 23 bonae Pm1 CM bonus Pm2 T\' boni cet. capit D (om. et) JV )
Quid est quod iustus primum uineam plantat et non aut triticum aut hordeum? unde autem uinea post diluuium corruptionemque terrae? sed de hoc et supra diximus quia ueris tempore etiam corruptarum radices uitium pullulare potuerunt. [*](272 A ) unde illud maiore sollicitudine soluendum arbitror, quia iustus prius quae uoluptaria quam quae necessaria sunt requirit. necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus uiuere, uinum autem uoluptarium, causa delectationis datum. quod, quia iustus est, ideo magis sibi, hoc est quod secundum erat quam quod primum est, uindicauit. necessaria enim alimenta uiuendi deo detulit, quod erat .....
superfluum autem uinum hominibus et non necessarium. sed fortasse dicas [*](B ) ita sine potu non posse homines uiuere, quemadmodum etiam sine cibo. necessarius ergo est potus sicut cibus? non abnuo. [*]( 11 Philo Quaest. H 67 13 cf. aectt. 68 et 74 ) [*]( 2 tantummodo escam B corporis OMt. CM 3 asu C2!f uaui P (i a. M. Ht2) ce<. 4 fructum N 5 agnoscitis P (i pr. ex e) DNC et (ia ex ur) 7x agnoscitur B agnoscis M 9 succidat P (i ex e) 11 prima.m B 12 hordeum F ordeum cet. 13 et JRBCJf, er<M. D, om. T\'N 16 sunt om. N 17 fructus e.cp. m2 P hordei P ordei ce<. 18 et causa P (et s. u) cet. 19 sibi magis DN est alt. om. DN 20 eat om. B 21 post erat lacunam reete statuerunt Maurini, sed quod suppleureunt primum non sufficit, immo plura sine dubio interciderunt, fortasse haec fere <nulla in eoram progeneratione cooperatio;; cf. Philo Quaest. II 67 22 forte DNB 23 quemammodum P 24 est ergo B )
Et bibit inquit de uino et inebriatus est. non dixit: [*](D ) uinum bibit, neque iustus uinum ebibit, sed de uino, hoc est de eius portione libauit. ebriosi est omne obsorbere uinum et intemperantis euacuare quod sumpserit, continenti autem utendum mensura legitima est. ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat atque eius supplantet uestigia sensumque perturbet, altera quae mentem uirtutis uaporet gratia, et omnem infirmitatem uideatur auertere. unde apostolus ait: uino modico utere propter frequentes [*](E ) tuas infirmita.tes. sicut enim isto bibendi moderamine uinum non infirmitati est, sed saluti atque omnem infirmitatem ableuat corporis, ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: et poculum [*]( 91oh.5,17 llloh.4,34 13Gen.9,21PhiloQMest.II68 17 Philo Quaest. n 68, de plantat. 35 (1 354, 27) 21 I Tim. 5, 23 25 Psalm. XXII 5 ) [*]( 1 siti P (i alt. ex u) post dno add. utique PT\'B constitutis P (v a. i aK.) est PB, otM. T\' cet. 2 deriuare P m1 C dinuare P m2 T\' cet. 4 non P (s. nri m2) nostri non C at ne N 6 maledictiones DN maledictionis. T\' (corr. -nes) cet. 15 obaorbere (m2 ac obseruare) P absorbere T\' (a ex o) C 16 sumserit P continentia- autem utendi DN 17 ebrietas C2tf 18 Bupplantet P (et ex ant) anpplantet.* y 21 frequentes F (fre s. u.) 24 ableuat Pm1 T\' alleuat Pm2 DNCM ableuat... infmmtatem otH. B )
corporalia igitur nudum corpus tegunt ut parietes et tecta, animae autem quae sint operimenta uideamus. sed tunc operimenta repperimus, si enudationem eius discusserimus. gemina autem est nudatio sapientis. gemino igitur amictu mens nostra uestitur, si aut peccatum imprudens admiserit — haec est enim nudatio uelut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae [*](273 A ) temulentia quadam ignorantiae in uitium deducta labatur — aut rursus neglegentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum nesciat. quae cum inciderimus, immo\'cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam — est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in uitium, sicut plerique iuuenali accensi calore aut luxuria et delectatione flammati aut auaritiae rapti cupiditate [*](B ) —, certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat huiusmodi infirmitatem suam primum pudore quodam et uerecundia, ut etiamsi in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne. etenim plurimum interest utrum peccata sua iactare desideret; in altero enim turpis inpudentia, in altero tolerabilis uerecundia spem futurae [*](2 Ephes. 5, 18 5 Philo Quaest. II 69 15 Uerg. Aen. II 265 ) [*]( 3 spu sco T\'DN 4 sapientis altiorem DNCM 5 cautis P (v 8. i) qui OM. B 6 nudatur ubi sua B 7 et) ebrietatis P (et eras.) 8 tegant P (v 8. 9) CM 10 nudationem M emulationem jB est JP, ow. cet. 12 amiserit IWC 15 somno post neglegentiae <?\'<MM- nc ponit B 16 non nesciat PT\'CM, fort. non sciat (non sciat) 17 incideum P (o uitiose pro\') 19 ioaenali Pm1 C iuaenili Pm2 cet. . calore accensi B 21 his omnibus N 25 fort. desideret <an non deeideret> 26 uerecundiae P uerecundie T\' (-ia corr.) CM )
alia est autem denudatio animae, qua uelut quandam sarcinam corporis abicit atque exsuit sicut sepulchrum [*](c ) quoddam carnis effugiens. sepulchrum enim patens est guttur huiusmodi hominum, in quo sepulchro uelut adtumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diuersis. exsuit igitur se a congestione terrena et quasi retia quaedam circumfusa euadit atque effudit quaecumque se ab omni nudauerit laqueo passionum et omnem illam deformem speciem terrenae labis auerterit, ut lucem uideat decoris [*](D ) aeterni.
: Quaero nunc cur non simpliciter dixent: \'uidit Cham [*](E ) nudationem patris\', sed: uidit Cham pater Chanaan? utique Chanaan natus non erat. cur ergo nomen addidit fili nisi ut et uitio auctoris deformaretur hereditas et auctor fili nequitia grauaretur? et pater igitur in filio et in patre filius redarguuntur habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. nec poterat fieri ut bonum generaret filium qui ipse bono patri nequam filius et naturae et eruditionis [*](F ) degener extitisset.
haec secundum litteram. quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis, nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis uideantur mala esse, etiamsi non sint. nudum enim se Noe non sentiebat, qui amictu erat indutus sapientiae. denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat nisi posteaquam praeuaricationis commisit errorem. et redopertus amictu sapientiae ac iustitiae mandatorumque caelestium praeuaricatione nudatus (se> nudum uidit et foliis operiendum putauit. ridet igitur Cham nudatum patrem cernens. omnis namque [*]( 3 Psalm. V 10 (11) 12 Gen. 9, 22 Philo Quaest. n 70 24 Gen. 3, 7 28 Philo Qnaest. 11 71 ) [*]( 1 quia P (i er<M.) T\' (i exp).) CM 2 et 6 exsait P (s eras.) exuit cet. 5 delectationis PT\'B 11 quur F 13 quur P 13 et 14 filii P (i tert. a. u.) ce<. 15 filios P (v 8. o) 21 his libri 24 se nudum B 26 mandatorum (OM. que) DNM 27 se addidi, poet nudum a foliis M et (o M: i) T\' filiis c«. 28 cemens] uidpna DN )
Quid est quod Sem et lapheth uestimentum [*](D ) imposuerunt supra umeros suos et perrexerunt retrorsum et operuerunt nudum patrem et non uiderunt nudationem eius? littera euidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii uidere [*](E ) cauerunt, ne paterna reuerentia uel ipso minueretur aspectu, siquidem etiam tacito uultu pietas frequenter offenditur. unde [*]( 21 Gen. 9, 23 Philo Quaest. II 72 ) [*]( 1 est disciplinae M 2 solatio Kat\'t 4 delicta (a ex o) P 5 accidisaa P (corr. m2) CM 7 inclinet Pm1 inclinetur Pm2 cet. in PT\'B ad cet. 8 prosequenda DJVCM 10 mores putat B 13 profuerit (pro s. u.) F 18 sidentur P (u s. sm2) uidentur T\' (u pr. m ffM.) qui o<M. a 21 iapheth F iafeth J iafet M iaphet cet. 22 super N humeros KM 25 amictum P (m oK. eras.) 27 tacito uultu etiam B )
sensus autem altior hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo uidet, quae in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat, sapiens autem et praeterita recordatur et futura considerat[*](.F ) omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc eat praeterita spectat nec naturae quodam usu impeditur: nihil uacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum. operit quae aliter gesta sunt amictu quodam et gratia uel praesentis operis uel futuri, ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. unde et apostolus superiora obliuiscebatur, priora appetebat, sed obliuiscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta bonisque operibus obumbraret. beati enim et illi quorum tecta peccata sunt, id est si tegantur bonis factis et operiantur uirtutum sequentibus disciplinis.
Et sobrius inquit factus est Noe a uino. manifestum [*](275A ) est ex ebrietate intercedente somno sobrios fieri homines, mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. sobria ergo erat mens iusti et quando ebria putabatur; est enim praeclarum poculum inebrians iustos. ille autem uere inebriatus erat qui ridebat patrem. quia enim neque praeteritam generationis gratiam neque praesentem reuerentiam patris neque futuram poenam paternae iniuriae considerabat, uere ebrius erat et quod putabat uidere se non [*](B ) uidebat. erat in illo profunda caecitas qui patrem uidere non poterat. nam si uidisset patrem, non utique risisset; neque enim ridendus, sed uerendus est pater. multo autem amplius mentem iusti insipiens uidere non poterat. quomodo [*]( 1 Cic. de ofF. I 129, cf. Ambros. de ofF. I 18, 79 11 Philipp. 3,14 13 Psalm. XXXI 1 16 Gen. 9, 24 Philo Quaest. II 73 20 Psalm. XXII 5 ) [*]( 3 tantummodo praesentia B 10 praetereat P (t oM. N. u.) inortatum P (n s. t pr m2) 12 persequutionis P 13 bonisq; bonisq; (aK. creM.) P 14 sunt peccata DNM 16 est OMt. DNCM 17 somno intercedente B somNo P (N in litura) 19 et] etiam M 20 ille enim B 21 fuerat B patrem ridebat B quia enim P qui enim cet. )
\' quaero etiam qua ratione, cum ante medium dixerit inter filios Cham, nunc iuniorem constituat. sic enim scriptum est: cognouit Noe omnia quae fecit ei filius iunior. numquid ante scriptura in ordine generationis en-auit? non utique. quid ergo? contraria nunc scripta sunt? non arbitror. [*](D ) quomodo igitur soluitur, nisi iuniorem non aetate, non tempore accipias, sed rudem sensus et in quadam intellectus infantia constitutum, qui doctrinam prouectioris aetatis non hauserit nec perceperit senile consilium? cani enim quidam sunt sensus hominum. et ideo inquit: quom ueneris ad seniorum concilium, claude os tuum, ut habet alibi sententia: discendum enim tibi prius est quam loquendum. aures ergo paratas habe, ut aliquid de [*](E ) sapientium consiliis consequaris. lingua reprimenda est, auditio praeparanda.
Benedicens filium suum Sem ait Noe: benedictus [*](F ) dominus deus Sem. et erit Chanaan seruus eius. et dominum et deum dixit et specialiter deum filii sui, cui nomen est Sem, eo quod deus iustorum, hoc est deus mentium, non uallium, qui gratiam habeant uirtutis excelsae. deinde [*]( 3Sap.7.25 7 Philo Quaest. II 74 9 Gen. 9, 24 16 (Sir. 32. 18) 18 Sir. 18, 19 22 Gen. 9. 26 Philo Quaest. II 75 25 Reg. 111 21 (20), 28 ) [*]( 1 dubietatis DNCM 3 est (t 8. M.) & (exp.) enim P es enim B uirtutis P (tM roa.) 6 titubatio DN 11 contrariane (om. nonc) B 13 sensus P (a ult. crcM.) sensum C sensu cet. 15 hauserit P (&B aaierit) 7x (h 8. M.) cani ... quam loquendum OMt. B 16 quom scipsi que P (cu s. m2) cum cet. 22 suum om. DN 24 cui DN, OM. cc<. 25 nomine P (m2 ex nomen eet) T\'B quod sit T\' iastornmestJ9j!V 26 uirtutęs P (i s. ę) )