De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
conStetur alienam, ut poscat indebitam. et dabo [*]( 568 A ) tibi inquit pro ea aliam uineam. diues quod suum est quasi uile fastidit, quod alienum est quasi pretiosissimum concupiscit.
si uero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. cito reprehendit errorem suum pecuniam offerendo pro uinea; nihil enim uult alterum possidere, qui totum desiderat suis possessionibus occupare.
Et erit mihi inquit in hortum holerum. haec erat [*](B ) igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium uilibus holeribus quaereretur. non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere, sed alios uultis excludere. maior uobis cura de [*]( C ) pauperum spoliis quam de uestris emolumentis est. iniuriam uestram putatis, si quid pauper habeat quod dignum possessione diuitis aestimetur. damnum uestrum creditis quicquid [*]( 6 Lac. II, 41 ) [*]( 3 iudumentllm] uestitum V 5 quia om. RBCBINI 6 elemosynam B4 elemosinam cet. 7 abiecta sunt et quam V enim om. BB 11 inquit tibi WSi\'L alienam C 12 uile om. P\' quod] quod autem VDLT quod enim 21 (enim exp.) GBIP pretiosum R et (pretiosissimum m2) B 13 tibi pr. om. Y cito («. u. m2) pecuniam cito (cito eras.) B 15 uineam (m eras.) R (m exp.) li ea P1 alterum] alienum U\' E 16 terris (in mg. m2 af possessionibus) V 17 erit inquit mihi RBVWE erit inquit mihi T erat om. N\', est V 19 quaereretur in pauperis cespite paruo. non Y 20 sed] quam V alios om. N\' magis uobis fLE uobis magis 21\' 21 emolumentQ est (est eras.) \'I uestris ei detis elementis (om. est) WE 28 aestimatur N\' post aestimetur add. nolite hoc facere quia dous pauperem non spernit RBP\'DT et (in ras.) L . )
clamat propheta: uae his qui domum ad domum iungunt et uillam ad uillam et arguit eos inefficacis auaritiae. fugiunt enim cohabitare hominibus et ideo excludunt uicinos; sed fugere non possunt, quia cum hos excluserint, alios rursus inueniunt et, cum illos propulsauerint, ad aliorum necesse est eos uiciniam peruenire; [*]( E ) soli enim super terram habitare non possunt. aues se auibus adsociant, denique ingentis plerumque agminis uolatu caelum obtexitur, pecus pecori adiungitur, pisces piscibus, nec damnum ducunt, sed commercium uiuendi, cum plurimum comitatum capessunt et quoddam munimentum solacio frequentioris. societatis adfectant. solus tu, homo, consortem excludis, includis feras, struis habitacula bestiarum, destruis hominum, inducis mare intra praedia tua, ne desint beluae, producis fines terrae,[*]( F ) ne possis habere finitimum. [*]( 7 Esai. 5, 8 Bas. 293 A (57 B) ) [*]( 1 uniuerBiis R 2 pauci diuites uobis defendere conamini PDLTCB\'N. uos pauci diuites uobis defendere contenditis V pauci diuites obtinetis R Uindob. 705, in quo optiuetis, et (8: m2 non occupatis) B 3 non enim ... uindicatur om. V 4 usu CB\'DLT ager CYiC\'L 6 spatia celi Y 7 distinguis BLT distinguas D (a ex i) cet. 8 iungunt domum ad domum CB\'N\' 9 et om. CB N\' 11 rursum N\'DT 13 aues PDLT et (i 8. e m2) V auir. B (e s. i m2) eet. auibus se CB\'}.\' 14 adsociant PDLT adsociat cet. uolatus B\'PDT et (8 del.) a 15 piscis BBWE et (e m2 s. i alt.) V 16 ducit B\' dicunt (v 8. i) D complurimum VD cum plurimo P\'LT conplurium RB comitatu BVFDLT 17 quoddam (d pr. ex s m2) Sl monimentum Y frequentiores R (-is corr.) B 18 o homo BBP\' T et (0 postea add.) L 19 struis CB\'N\' instruis cet. )
Audiuimus uocem diuitis aliena quaerentis, audiamus uocem pauperis propria uindicantis: non fiat inquit hoc a deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. quasi quandam contagionem sui pecuniam esse diuitis arbitratur, quasi dicat: pecunia tua tecum sit in perditionem, ego autem hereditatem patrum meorum non possum uendere. habes quod sequaris, diues, si sapias, ut non uendas agrum tuum pro nocte meretricis, non transfundas ius tuum pro [*]( 569 A ) sumptu comissationis deliciarumque inpensis, non adiudices domum tuam ad ludum aleae, ne ius hereditariae pietatis amittas.
his auditis turbatus est auari spiritus regis. et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum. lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt. dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, [*]( B ) ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite.
Et non manducauit inquit panem suum: quoniam [*](C ) quaerebat alienum; etenim diuites alienum magis panem quam suum manducant, qui rapto uiuunt et rapinis sumptum exercent suum. aut certe non manducauit panem suum uolens se morte multare, quod ei aliquid negaretur.
compara nunc [*]( D ) [*]( ,5 Act. 8, 20 20 Esai. 32, 9 23 cf. Quid. Met. I 144 ) [*]( 1 audiamus] audiuimus N\' pauperis uocem B\' 2 fiat hoc inquit (inquit extra u. ml) % d:iO C 4 arbitrotur W 5 perditione V 7 sapias (sa s. u.) 21 capias RB 8 iustum pro sumpto B\' 9 comissationis R (corr. comess.) B commMaationibua B\' comessationis N\'V comessati. nis cet. deliciarum (om. que) B\'N\' et deliciarum C adiungas P\' 10 aliene 1x 11 turbatur (-ur ex -us, om. est) VI spiritus auari N\' 15 uim (8. cum) mcmoreni V cum memorem C 17 non essej esse non N\' (non 8. u. 91) 19 dicet (i 8. e) V 22 etenim diuites alienum in mg. inf. m2 B magis alienum Cn\'N\' 23 quia L 24 manducagt Sl nianducat 91 \'K )