De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nabuthae historia tempore uetus est, usu cottidiana. quia [*]( 665 A ) enim diuitum non cottidie concupiscit aliena? quia [*]( B ) opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem atque inopem auiti ruris eliminare finibus? quis contentus est suo? cuius non inflammet diuitis animum uicina possessio? non igitur unus Achab natus est, sed quod peius est cottidie Achab nascitur et numquam moritur huic saeculo. si unus occidat, adsurgunt plurimi. plures qui rapiant quam qui amittant. non [*]( C ) unus Nabuthae pauper occisus est; cottidie Nabuthae sternitur, cottidie pauper occiditur. hoc metu percitum humanum genus cedit iam suis terris, migrat cum paruulis pauper onustus pignore suo, uxor sequitur inlacrimans, tamquam ad bustum prosequatur maritum. minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera, quia etsi amisit coniugis praesidium, sepulchrum tenet, etsi filios non tenet, tamen exules non dolet, non ingemit grauiora funeribus tenerae prolis ieiunia.

[*]( D ) quousque extenditis, diuites, insanas cupiditates? numquid soli habitabitis super terram? cur eicitis consortem naturae [*]( 7 sqq. Bas. III 2; 3 A M. (II 57 B G.) 10 Bas. 293 B (57 B) 17 Esai. 5, 8 ) [*]( INCIPIT DE (ET otii. DE B) VINEA NABUTHE ISRAHELITAE RB INCIPIT DE NABUTHE (LIBER PRIMUS add. P\', ISRAHELITA T,- IEZRAHELITAE L) P\'LT INCIPIT (LIBER EIUSDEM add. D, TRAC- TATUS SCl AMBROSII 21E) DE NABUTHAE 91CB\'ED INCIP. YIIII. DE NABUTE IEZRAHaLITA 21\' (w. alt. eiusdem saec. add. NABUTH?). in V non est inscriptio x> inflairraat 21 (at ex et m2) 21E animam (u s. a alt. m2) B 7 huic saeeulo moiitur 21 \'E occidit RBV 8 exsurgunt R et (ud m2 s. ęx) B 13 prosequatur L (a ex i) prosequitur 21E 14 suorum] filiorum RB quae (om. etsi) RB 15 tenet pr.] patet :N\' 17 intenditis (ex s. in) D temlitis CB\'N\' 18 habitabitis BBVP\' inhabitatis 91 inhabitabitis L (bi alt. 8. u.) cet.; cf. Exam. V 10, 27 VI 8, 52 )

470
et uindicatis uobis possessionem naturae? in commune omnibus, diuitibus atque pauperibus, terra fundata est: cur uobis ius proprium soli, diuites, adrogatis? nescit natura diuites, quae omnes pauperes generat. neque enim cum uestimentis [*]( 566 A ) nascimur, cum auro argentoque generamur. nudos fundit m lucem egentes cibo amictu poculo, nudos recipit terra quos - edidit, nescit fines possessionum sepulchro includere. caespes angustus aeque et pauperi abundat et diuiti et terra, quae uiuentis non cepit affectum, totum iam diuitem capit. nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulchri. quis discernat species mortuorum? redoperi terram [*]( B ) . et, s) potes, diuitem deprehende. eruderato paulo post tumulum et, si cognoscis, egentem argue nisi forte hoc solo, quod

( plura cum diuite pereunt. sericae uestes et auro intexta uelamina, quibus diuitis corpus ambitur, damna uiuentium, non subsidia defunctorum sunt. unguentum accipis, diues, et faetidus es; perdis alienam gratiam nec adquiris tuam. heredes relinquis, qui litigent. heredibus relinquis depositum magis [*]( c ) hereditarium quam commodum uoluntarium, qui id quod relictum est minuere ac uiolare formident. si frugi heredes sunt, custodiunt; si luxuriosi, exhauriunt. itaque aut bonos heredes [*]( 5 lob 1, 21 Bas. 27G B (50 A) ) [*]( 1 uobis PDLT, om. cet. 5 nascimur (nee) cum a argento (om. que) RB nudos (o ex u m2) 11B fundit BV fudit cet. 6 populo (c s. p m2) B 7 fine N\' Qppcludere (in s. ÇQŲ) D caespes BB cespes cet. 9 totum om. CB\'N\' 10 natura, diuites, nescit Y de6ciamus a (a eras.) CBWP* 12 discernit R et (a m2 s. i alt.) B sedoperi 1IL et (r m2 s. s) B sedaperi V redaperi h\' \' 13 dephende (de ex do) C deprehendcre B\' tumulo (v s. o m2) V 14 cognosces jB et (-is corr. m2) B solfl i(VĮ/ 15 cum diuite plura 9T1 £ syricae RB 17 sint R fetidus 9l\'Z) fetidus cet. 18 perdes RV et (i m2 8. e alt.) B 19 relinquis pr. (is ex es m2) B - cum heredibus \'ł(\'E 20 id (i s. u.) B, om. y )

471
perpetua condemnas sollicitudine aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.

Sed quid arbitraris quod. dum uiuis, abundas omnibus? o [*]( D ) diues, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse uidearis, qui te diuitem dicis. quanto plus habueris. plus requiris et [*]( 567 A ) quidquid adquisieris, tamen tibi adhuc indiges. inflammatur lucro auaritia, non restinguitur. quasi gradus quosdam cupiditas habet; quo plures ascenderit eo ad altiora festinat, unde sit grauis ruina lapsuro. tolerabilior tamen iste, cum minus haberet, census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum. non uult esse degener uotis, pauper in desideriis. ita duo intolerabilia simul iungit, ut ambitiosam spem diuitis augeat et non deponat [*]( B ) mendicitatis affectum. denique docet nos scriptura diuina quam misere egeat, mendicet abiecte.

rex Achab in Istrahel erat et pauper Nabuthae. ille regni opibus adfluebat, iste angusti soli possidebat caespitem. nihil pauper de possessionibus diuitis concupiuit, rex sibi egere uisus est, quia uineam habebat pauper uicinus. quis igitur tibi pauper uidetur? qui contentus est suo an qui concupiscit alienum? alter certe pauper censu uidetur, alter pauper affectu est. affectus diues egere non [*]( C ) [*]( . 4 sqq. Bas. 292 BC (56 CD) ) [*]( 1 malis ItB et (o s. i) V diuites N\' quod CB\' quod tua facta condemnent W (del. ml; in mg. tua facies morte) tua facies morte 91 \'E tua condemnent facta P 4 ipsi %E esse P\' 7 cupiditatis ItliC 8 ad 8. u. m2 Д, om. B 9 iste communis R 10 census (c ex s) DL census (ift mg. i sensus) T sensus N\' (quia sensus E) sui om. WE contemplationem EB 14 mendacitatis CB4 et (corr. ml) 2I 15 misere (e alt. s. u. m2) 91 miser cet. israhel B\' isrf cet. erat 8. u. V (t 8. u. add. m2) 16 fluebat JR afiiuebat (af s. u. m2) B iste angusti soli possidebat cespitem (caespitem B) RBP DL T et pauperis desiderauit ceBpitem C cespitem B\' et (cespitem exp.; in mg. m1 et tamen cespitem pauperis fiagitabat) 21 et tamen cespitem pauperis flagitabat %\'E 17 possessione V 20 antiqui (ti eras.) C aut qui V 21 affectus (s eras.) 9t affectus (a s. ę) B affectu VL )

472
nouit, census abundans nequit auari pectus explere. ideoque diues cupidus in inuidia possessionis et paupertatis querella est.

Sed iam scripturae uerba consideremus. et factum est inquit post haec uerba. erat uinea Nabuthae Israhelitae in Israhel iuxta domum Achab regis Samariae. et locutus est Achab ad Nabuthae dicens: da mihi uineam tuam, et erit mihi in hortum holerum, quoniam propinquat domui meae, et dabo tibi pro ea [*]( D ) aliam uineam. si.uero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro ista uinea, et erit mihi in hortum holerum. et dixit Nabuthae ad Achab: non fiat hoc a deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. et turbatus est spiritus eius et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem.

exposuerat supra scriptura diuina quia Helisaeus, cum esset pauper, reliquit boues suos et cucurrit ad Heliam et occidit eos et erogauit populo et adhaesit prophetae. ad condemnationem igitur praemissa sunt diuitis, qui in isto rege describitur, eo [*]( E ) quod habens beneficia dei, sicut iste Achab, cui dominus et regnum donauit et pluuiam Heliae uatis oratione concessit, diuina mandata uiolauerit.

audiamus ergo quid dicat. da mihi inquit. quae altera uox egentis est, quae uox alia stipem publicam postulantis nisi da mihi\'? hoc est da mihi, quia [*]( 4 Reg. III 20 (21), 1-4 Bas. 293 B (57 BC) 15 Reg. III 19, 20 sq. 20 Reg. III 20 (21), 29 21 Reg. III 18, 45 ) [*]( 1 census V nequieuit R (e alt. eras.) B explere (i s. e tert.) V et (i tras.) D et (re m2 ex ri) 21 expleri C replere P\'I.\'E ideo (om. que) C 2 in om. R inuidia (in 8. u. m2) B 5 iezrahelite L biezrahelitae B\' iehrahelitae E gez (8. israhelitae) C isriitae SIST 6 iezrahel L et (s. ras.) V iehrahel E isrf Į((].ĮĮ\'PIDT 7 et... dicens oin. P4 Ioquutlls, V ad om. V mihi inquit P\' 9 appropinquat V meae et re*. (om. et dabo... panem) V 11 uinea ista 91\' 12 dno C 13 eorum C 16 relinquit C 19 postmissa B diuitis praemissa sunt V 21 uatis] uocatis R 23 altera RBP\'DT alia cet. 24 hoc est da mihi om. LT quia egeo] quia ego non habeo V (non habeo s. u. m2) C )

473
egeo. da mihi, quia aliud uiuendi subsidium habere non possum. da mihi, quia non est mihi panis ad uictum, [*]( F ) nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia. da mihi, quia tibi dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit. da mihi quia, nisi tu dederis, habere non potero. da mihi, quia scriptum est: date elemosynam.\' haec quam abiecta, quam uilia! non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. in ipsa autem deiectione quanta inpudentia! da mihi inquit uineam tuam.