De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

quantorum uitas in illo infoditis auro! cui illa seruantur, cum legeritis de - auaro diuite: thensauros condit et ignorat cui congregat eos? heres otiosus expectat, heres fastidiosus increpat quod sero moriamini. odit incrementa hereditatis suae, ad damna festinat. quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis gratiam [*](F ) derelinquitis? propter illum totis maestam diebus toleratis famem cottidiana mensae uestrae damna metuentes, propter illum diurna adornatis ieiunia.

noui ego diuitem in agrum proficiscentem panes breuiores urbe delatos numerare solere, ut pro [*]( 11 Psalm. XXXVIII 7 ) [*]( 1 ieiunare] diues D. om. T (in mg. r. dines) 2 post nouit add. diues V (s u. m2) CB\'ÇA,ET, diuites 21/PDL 3 pauperibus omnia 912 £ et (aufertis omnia oin.) 21\' 4 diuites om. L T 5 si] cum N\' habent V nos ieiunatis 91 lieiuuatis s u. m2) \'a\' habcatis 21 (a alt. s. u.) 9l\'E a om. N\' 6 erogatis E erogetis 91 (e alt. ex a) il\' 7 luitie (i pro ex e) R luetis B lugitis C 9 et RBV sed cet. rursum VCN\' 10 absconditis RB\\}į\'E absconditis illum (illum ex eum) T absconditis . eum V (eum s. u. m2) 21 (eum eras.) cet. uita RB uitas (s s. u.) V cur WE cui (& ex u) Y č ex cfl pI cum CB\' illud eeraatur C 11 thesauros libri 15 gratias N\' 16 tutam (am ex is) m*estam (a eras.) diem R 17 diuina metuentes R tt (s. m2 damna nutuentes) B 18 diurua a. ieiunia infra in mg. m2 V diuturna DELT adornatis recepi ex 91 (in quo ebt aruatis in ras. ex adamatis ut uidetur, in mg. m. ant. adornatis I adamatis), adamatis 9VE adhibitis m2 ex adheratis (e s. a alt.) R adheratis B et (m3 in mg. adhibetis) Monacensis 10041 adhibetis Uindob. 705 adelatis (r s. 1) V adheretis Px toleratis DLT adhaeratis C adercbatis (e alt. ex a, ba s. u.) B\' 19 numerare V (i s. e alt. m2) et (re ex ri m2) 9t numerari CBWEFT )

477
numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. nolebat obsignatum aperire horreum, ne quid de condito minueretur. panis unus diei deputabatur, qui tenacem satiare [*](570 A )uix posset. comperi etiam ueri fide, si quando ei ouum esset adpositum, queri quod pullus esset occisus. hoc ideo scribo, ut cognoscatis uindicem esse dei iustitiam, quae lacrimas pauperum uestro ulciscatur ieiunio.

Quam religiosum esset ieiunium, si sumptum conuiuii tui [*](B ) deputares pauperibus! tolerabilior iam ille diues, cuius de mensa ea quae cadebant pauper Lazarus colligebat saturari cupiens, sed etiam ipsius mensa multorum pauperum [*](C ) constabat sanguine et ipsius pocula multorum quos ad laqueum coegerat rorabant cruorem.

quanti necantur, ut uobis quod delectat paretur! funesta fames uestra, funesta luxuries. ille de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla uestris receptacula praepararet. ille de sublimi cacumine altae arboris decidit, dum genera explorat uuarum, quas deferat, quibus digna conuiuio tuo uina fundantur. ille mari mersus est, dum [*](D ) ueretur, ne piscis mensae tuae desit aut ostrea. ille brumali 20 frigore, dum lepores inuestigare aut laqueis studet aues [*]( 9 Lnc. 16, 21 20 Uerg. Georg. I 139 ) [*]( 2 recondito P\' 3 unus (us in ras.) V diei RBV diebua CB$[DE d:ebus non paucis (in ras.) 9T diebus singulis 7\' (singulls s. u. m2) P\'L uix gatiare CB\' J.Ył . uis . satiarc D 4 possit R V et (posset m2) B compeiiontiam uiri fidem C comperi etiam uiri fidem B\' comperit ctiam uiri fides 91 (del. m11, om. WE ei om. BBVN\' 5 quaerit B\' etml it quaeritur 91 m2 21 \'E quod] quia N\' 6 iuatitiam dei P\' 9 paupcri RB ille iam diues P\'DLT 13 roborabant 21EWP1 reboabant C rubebant 91\' cruore VWDLT quantis (s 8. u. m2 21) negatur R\' 14 delectet IiV et (delectat m2) B funesta f. uestra in mg. ml JR famis V luxuries (u alt. ex o) J2, s. u. D, om. LT post luxuries add. de tignario uinitore piscatore P\'LT, eadem in mg. m. ant. 91 (in quo ignario) 15 du] dQ P\' 16 praeparct ItBVW praepararet (ra a. u. mlj C ille ... decidit om. P\' altae om. CB N\' 17 decedit (i s. e alt. m2) V uuaruin exjilorat CB\' i.\\x quas] quos 91 quo 9VE qaas deferat om. RBV 18 mare P\' est om. CB\'}.;\' 20 capere B (m2 captare) RV )

478
captare, diriguit. ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, uerberatur ad mortem atque ipsas epulas fuso cruore respergit. denique diues erat, qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis iussit adferri et aliud unde saltatrici praemium solueret non inuenerat nisi ut pauperem iuberet occidi.

uidi ego pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, [*](E ) trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset. inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate subueniret. redit ad hospitium cum suis pauper direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere uendidisset. redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium. conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae [*](F ) pietatis gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium. commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum protulit, saepe reuocauit. uicit tamen necessitas, non uoluntas et ipsa concessit pietas necessitati.

Consideremus nunc patriae mentis procellas exaesiuantis quem de liberis prius traderet. \'quem* inquit \'uendam priorem? scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum [*](571 A ) reliquorum. hoc solum fecunditas diues ad aerumnam! quem offeram? quem frumenti auctionator libenter aspiciet? [*](3 Mtttli. 14, 6 sqq. 13 sqq. Bae. 268 CD, 269 A (46 DE, 47 A) ) [*]( 1 suos 9T T 2 respergit cruore X\' 4 afferri iussit (iussit add. m2) V aliquid B\' 8 auctionem 31 actionem L 9 deferre B%\' possit OB\'N\'V forte (t s. u. m2) V quidem iV\' 10 reddat B rediit L ei (con*. redit) T dirata 9f 11 cibum] uictum LT ingemescena RBV et (i m2 s. e alt.) 31 12 possit RB 13 sumi R et (aumit m2) B 14 iniuriae om, et R et (iniuria et m2) B 15 famis VB\' urguebat CB\'N\'V 17 tamen in eo N (eo s. u.) STJ3 18 concessit] ft*cestit C cessit DLT 19 eiaestuantis RRW.\' et (e s. i m2) V exaestuantes cet. 20 primum V tradam R tradam et (et s. u. m2) B 22 solo (v s. o alt.) Y diues fecunditas CB I J..I 23 quem frumenti... offeram om. P\' aspiciet (m2 ex aspiceret) % aspicies B\' post aspiciet add. V uberior S numniue e paruo quam thesaurus e niaxpmo )

479
primogenitum offeram. sed primus me patrem uocauit. hic est maior ex filiis, quem congrue honoro seniorem. sed iuniorem dabo. at istum teneriore amore conplector. illum erubesco, huius misereor: illius gradum suspiro, huius aetatem: ille iam sentit aerumnam. iste ignorat: flectit me illius dolor, huius inscientia. ad alios me conferam. ille mihi plus [*](B ) blanditur, iste plus uerecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam uendo, in isto spem meam prodo. me miserum, non inuenio quid faciam, non habeo quid eligam. circumuallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. ferina haec rabies est eligere quem tradas.

ferae ipsae cum periculum inminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant. quomodo igitur discernam [*](C ) affectum naturae, quomodo obliuiscar, quomodo exuam patris mentem? quomodo filii auctionem constituam, quo sermone paciscar pretium, quibus tradam manibus in seruitutem filium, quibus oculis adspiciam seruientem, quibus osculis discedenti uale dicam, quibus factum excusem sermonibus? fili, ego te pro meo cibo uendidi. funestior ergo iam pauperis mensa quam diuitis. ille addicit alienos, ego meum uendo: ille necessitatem inponit, ego adfero uoluntatem. ut sit excusabilior [*](D ) causa, adiciam: fili, pro fratribus tuis seruies, ut illis quaerantur alimenta. et Ioseph a fratribus suis in seruitutem uenditus postea et ipsos et patrem pauit. respondebit ille: sed non eum uendidit pater, sed fleuit amissum, sed postea etiam. [*](10 Ter. Adelph. III 2; 4 ) [*]( 1 prius DT 3 ac ex ad R ad 91 et (t s. d) P1 aut (u exp. m2) L teneriorem (m eras.) P1 teneriori LT 4 miserior R 6 inscientia RBV insipientia P\' et (insipien in ras. et tia s. u.) D inscitia eet. alios RBV alium DLT alia cet. 7 plus om. LT parentis 91 (s eras.) B\' paremib; V 9 quid £ >»•.] quod RB 10 circumuallat RBV 12 pericula RH\'V}\\\'E et (a m2 in ras.) W 13 igitur] ergo RB 17 aspiciam ... oscnlis s. in mg. m2 V osculisJ oculis RN\'P\' discedenti (de s. u.) V discendcnti (n pr. eras.) C descendenti B\' 23 suis om. 9VE uenditus RBV uenundatus est cet. 24 respondebit (eb s. u. m2 V 25 cum om. RB. )

480
ipse in potestatem diuitis uenit et uix potuit liberari. postea genus eius diuitiis Aegypti multa aetate seruiuit. uende me postremo, pater, ea condicione, ne diuites emant.\'

haesi, fateor, [*]( E ) uerum quid faciam? nullum uendam. sed dum unum considero, omnes fame uidebo pereuntes. si unum tradam, quibus oculis uidebo ceteros de mea inpietate suspectos, ne alios quoque uendam? quo pudore regrediar domum, quomodo intrabo, quo habitabo affectu, qui mihi abnegaui filium, quem non morbus absumpsit, non mors abstulit? qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut nouella oliuarum in circuitu tot filii uestiebant?\'