De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi [*]( B ) deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui fidelis est totus mundus diuitiarum est. toto mundo fugit [*]( C ) qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi. et ideo Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus meus. quam misera conscientia, quae se proditam doluit!