De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et dixit Helias ad eum: inueni, quoniam fecisti malum in conspectu domini. rex ille erat et rex Samariae Achab, Helias pauper et indigens panis, cui defuisset uictus [*]( D ) substantia, nisi corui alimoniam ministrassent. adeo deiecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu adtolleretur. itaque quasi uilis et degener inuenisti me inquit inimicus meus et deprehendisti in me quae latere credebam. nulla mentis meae occulta te fallunt; inuenisti me, patent tibi uulnera mea, captiuitas praesto est. peccator inuenitur, cum iniquitas eius proditur, iustus autem dicit: igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas.

Adam cum lateret, inuentus est, Moysi autem nequaquam[*]( E ) inuenta est sepultura. inuentus est Achab, non inuentus Helias, et sapientia dei dixit: quaerent me mali et non [*]( 7 Reg. III 20 (21), 20 9 Reg. III 20 (21), 20 12 Reg. III 17. 6 18 Psalm. XVI 3 20 Gen. 3, 8 sq. Deut. 34, 6 21 Reg. IIII 2, 11 22 Prouerb. 1, 28 ) [*](1 enim om. N\' 2 possedetur P 3 cupiditatis P 5 deprehiudi P 6 helian P helyam DE heliam cet. 7 autem] enim L inimice B\' 8 quam] qug P prodita modulauit 21 (du m2 ex do) 91\' proditum RBAP\' uoluit P 9 in uerbo Helias desinit L quod iam RBA fecisti om. C 10 erat ille. om. OtJ\'N\' samariae P 11 paui§ (e 8. i) T pane N\' et (is 8. ?) P panes A defuisset (et ex it tn3) P defecisBet N\' et (in mg. defuisset) D substantiae RBAP 12 alimonia PB defecta N\' (de-fecta 21) erapt B 13 peccatori N\' potentiae 21 (ae ex a) potentia B\' 14 qualis 21 (quasi m2) 21\' uilis et om. RBA inquit s. u. T, om. E 15 et PP\'DT, 8. w. rn2 B, om. cet. deprehindisti P 17 inuenitur peccator CB\'N\' 20 n:oisi P moyse RB moysi (i ex is) m25l( ml E 21 non est CB\'N\'P 22 quaerunt N\' )

497
uenient. unde et in euangelio Iesus quaerebatur et non inueniebatur. culpa igitur auctorem suum prodit. unde et Thesbites ait: inueni quoniam fecisti malum in conspectu domini, quia culpae reos tradit dominus. innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum. denique [*](F ) Saul quaerebat sanctum Dauid et inuenire non poterat, Dauid uero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, inuenit, quoniam tradidit eum dominus in potestatem ipsius. captiua igitur opulentia est, paupertas libera.