De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quid sibi autem uult quod meretrices lauerunt [*]( F ) in sanguine eius nisi forte ut meretricia quaedam in illa feritate fuisse regis perfidia proderetur uel cruenta luxuries, qui sic fuit luxuriosus, ut holus desideraret, sic cruentus, ut propter holus hominem occideret? digna auarum, digna auaritiae poena consumit. denique et Iezabel ipsam comederunt canes et uolucres caeli, ut ostenderetur quod spiritalis nequitiae fiat praeda diuitis sepultura. fuge ergo. diues, huiusmodi [*]( 579 A ) exitum. sed fugies eiusmodi exitum, si fugeris eiusmodi flagitium. noli esse Achab, ut possessionem finitimam concupiscas. non tibi cohabitet Iezabel illa feralis auaritia, quae tibi cruenta persuadeat, quae cupiditates tuas non reuocet, sed inpellat, quae te faciat tristiorem etiam, cum desiderata possederis, quae te faciat nudum, cum diues fueris. [*]( 8 Reg. III 22, 38 13 Reg. IIII 9, 36 ) [*]( 1 orrore P dissolueret (t del. m3) P 2 prohiberetur P iuberetur RBAP\'DLT proderetur cet. 3 mortuos (v s. o alt.) P 4 potauit (v s. 0 m3) P 5 in specie scripsi in species R species (om. in) A specie (om. in) CB\'N\' in speciem cet. 7 diues alt. (es ex is m3) P eicipit P (corr. m3) RBALT poenam (poena C) pauper CB\'N\' 8 uindicatur RBA iudicabatur N\' meretrices (es ex is m3) P lauarunt se (ae 8. u. 91) X\' 9 sanguinem RB meretricia (ci s. t*. m3) P 12 occiderit P auaritiae CBWP1 auaritiam B (auarum ni2) cet.; fort. auaritia 14 spiritalis P (s alt. 8. u.) D (s alt. eras.) nequitia PP1 15 fiat (a 8. u.) D fit T sit L diuitiis seruitura RA et (corr. m2) B diues (es eas is m3) P 16 sed ... exitum om. CB\'N\' huiusmodi CB\'N\' eiusmodi (s. m2 huiusmodi) B 18 cohauitet P quohabitet 22 (corr. coh.) B quod habitet B\' hiczabel RB zezabel Cw2f 19 tuas om. RBA sed inpellat om. CB\'N\' repellat (im s. re) P1 20 faciet A considerata A 21 te om. C )