De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et addidit: illo congregabo omnia quae nata sunt mihi et dicam animae meae: anima mea, habes multa bona. conficitur auarus semper ubertate prouentuum, dum uilitatem alimoniae calculatur. fecunditas enim uniuersorum est, sterilitas soli auaro est quaestuosa. [*](E) delectatur magis enormitate pretiorum quam abundantia copiarum et mauult habere quod solus quam quod cum [*]( 3 Bas. 265 A (45 B) Gen. 41, 56 ) [*]( 1 quantis P potuit P\' potui post reseruare transponit C, om. B\' N\' 2 reseruare possem §1 (possem in mg. m. ant. et s. u. m2) 9t\'J £ magis seruare B\' 3 aestimatur R ioseb (se s. u.) V 5 suscipitur P fructum V 6 diuitiae 31 (e s. u.) WE 8 horrea mea CB\'N\' et (mea s. \'U.) D destrues CB\'NI a om. MWHJ. s. u. m2 B honu*stUS R honustus 91 (h eras.) L honeratus Y 9 reucrtit P reuertitur cet. iniquitatis sunt V (sunt 8. u. m2) OB\'}..., receptaculum Y 10 distruit pr. P destruet F (et ex it m2) CB\'N\' quia PP\'DLT et (a s. u.) B qui cet. distruit (alt. et u.11) P destruet CB\'};\' 15 resoluis N\' addidit (i pr. ex e) P addit HB 17 mea P, om. cet. confitetur CB\'N\' ubertatg CB\'N\' 18 uilitate B\'N\' calcatur B\'NI 19 sterelitaa PR solo (i s. 0 alt.) RB 20 inormitate BB 0 in enorniitate N\' habundantia pretiarum (0 m3) quam P 21 malunt P magis unIt RB quod pr. exp. m2 V, om. UB\'N\' quod alt. s. n. m2 V cum om. P )

487
omnibus uendat. uide timentem, ne superfluat cumulus frumentorum, ne supra horrea redundans transfundatur in pauperes et boni alicuius occasio indigentibus adquiratur. soli sibi partus terrarum uindicat, non quo ipse uti uelit, sed aliis denegare.

Habes inquit multa bona. nescit auarus bona nisi ea [*]( F ) quae quaestuosa sunt nominare. sed adquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? scriptum est enim: facite uobis amicos de mammona iniquitatis. ei ergo qui uti sciat bona sunt, qui uti nesciat recte mala. dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. quid hoc melius? bona sunt, si pauperi largiaris, in [*]( 575 A ) quo tibi debitorem deum quadam pietatis faeneratione constituas. bona sunt, si aperias horrea iustitiae tuae, ut sis panis pauperum, uita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater.

habes unde facias, quid uereris? tua te uoce conuenio. habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare, habes fecunditatem publicam: quid destruis horrea,? ostendo tibi, ubi melius tua frumenta custodias, ubi [*]( B ) [*]( 9 Lnc. 16, 9 11 Psalm. CXI 9 Bas. 284 B (53 A) 15 Sir. 31 (34), 25 16 Iob 29, 15 Psalm. LXVII 6 ) [*]( 1 uidete mentem R et (corr. m2) V 2 super RBVWE transfun- dantur C 3 solis in partus P 4 uindicat (uendicat 91»»:!? WEB\'L) dines V (diues a. «. m2) OB\'NiL quod N\' uti ipse OB\'N 6 habis P 7 quae om. PC ei om. L 10 mamona RBWT iniquo mammona (om. iniquitatis) V ei] et P 11 scit DLT multa bona N\' qui P ei qui (uero post ei add. V) cet., recte puto nescit DLT dispersit inquid dedit C 13 melius s. u. m2 V bono 91 (o alt. ex a m2) %\'E sunt del. m. ant. 91, om. \'liE pauperibus V%\'E 14 tibi debitorem CBN\', tibi om. P, quod ante debitorem fa- eillime intercidere potuit, debitorem tibi cet. post tibi add. facias V m2, 51 exp., CB\' deum et C faneratione D feneratione cet. 15 panem P 16 egentum C oculos P 19 puplicam P destruis PVB\'p\'L destrues cet. 20 horrca tua CB\'N\' ubi om. 31, in quo add. post fru- menta 8. u. ml costodias P )

488
bene saepias, ut fures tibi ea auferre non possint. include ea in corde pauperum, ubi ea nullus curculio consumat, nulla corrumpat uetustas. habes apothecas inopum sinus, habes apothecas uiduarum domos, habes apothecas ora infantium, ut dicatur tibi: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum, ista horrea, quae fecunditas futura non destruat. nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? iterum ergo et illa destrues quae nunc facere paras et maiora [*]( C ) facies. dat enim tibi fecunditatem deus, ut aut uincat aut condemnet auaritiam tuam, quo excusationem habere non possis: tu uero quod per te multis nasci uoluit tibi soli reseruas, immo et tibi adimis; magis enim seruares tibi, si dispertireris aliis; bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerint reuertuntur et gratia liberalitatis in auctorem redit. denique scriptum est: seminate uobis ad iustitiam. esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. bona satio in [*]( D ) corde uiduarum. si terra tibi fructus reddit uberiores quam [*]( 1 Matth. 6, 20 5 Psalm. VIII 3 8 Bas. 273 B (49 A) 16 Hosee 10, 12 Bas. 265 C (45 D) 18 Iob 29, 13 ) [*]( 1 ut] ubi N\' ea tibi \'a\'E afferre (au s. Qf) R afferre (u s. f pr. m2) B possent P 2 corda V pauperis LT ubi tinea 2LE ubi nulla tinea 21\' ea P curculio P gulio T gurgulio cet. 3 consumat uetustas BB inopum sinus habes apothecas om. P, inopum sinus om. D, habes apothecas om. V, in quo inopum sinus s. u. m2; habes apothccas inopum s. h. a. uiduarum domos in ras. minoris spaiii B, inopum sinus... ut dicatur tibi om. ml B, qui haec add. m2 in mg. inf. 4 ora infantium orfanorum CB\'N\' 5 lactentium WPDLT 6 sint (sunt hj tibi CB\'N\' maneant 21 (a alt. 8. u.) manent B\'DL permanent V 7 ista sint tua (sunt tua s. u. m2 V) CB\'N\' V 10 facies (e ex a) R faciaes C deus fecunditatem V 11 condemnit P non possis] non poteris (in mg. m2 non possis. Rq. quia hic multa desunt) V, in quo deinde foliis compluribus deperditis desunt verba tu uero... usque ad p. 499 u. 19 cum aurum, quo loco m2 in mg. uerba miror... putetis adiecit 13 et tibi ipsi CB\'N\' dispertires CB\'N\' 15 reuertantur P conuertuntur N\' ei P auctorem boni operis redit OR\'N. 17 estote P (e pr. s. u. m3) RB spiritales (es ex is) R agricolae JtB 18 corda C reddet 21E reddat B\' reddet fructus 21\' )
489
acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis!

Deinde, homo, nescis quia terrae partum praeuenit dies [*]( E ) mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? adsistunt iam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum, tu adhuc tempora tibi uiuendi longa metaris? stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te. bene ait \'nocte\'. nocte anima auari reposcitur: a tenebris incipit et [*]( F ) in tenebris perseuerat. auaro nox semper est, dies iusto, cui dicitur: amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. stultus autem sicut luna mutatur, iusti autem fulgebunt sicut sol in regno patris sui. recte arguitur stultitiae qui in manducando et bibendo locarit spem suam. et ideo tempus ei mortis urgetur secundum quod dictum est ab ipsis qui gulae seruiunt: manducemus et bibamus; cras enim moriemur. recte dicitur stultus qui animae suae corporalia subministrat, quia recondit quae cui seruet ignorat.

et ideo ei dicitur: quae autem parasti[*](576A) [*]( 7 Luc. 12, 20 10 Luc. 28, 43 11 Sir. 27, 11 Matth. 13, 43 15 Esai. 22, 13 18 Luc. 12, 20 ) [*]( 1 acciperit P reddet (d pro s. u. m2) P reddit DT 2 ea quae RB quae] quam B\'P\'E 3 o homo BCB\'P:DLT 6 fructum P tu om. C adhuc tu B\'N\' tibi tempora CN\' longa metaris P longa metiris BBP\' longa meditaris CB\'N\' longiora promittis D promittis LT 7 animam tuam om. P anima tua (om. repetunt a te. bene ait nocte. nocte anima) auare reposcitur (reposcitur m2 in ras. et in mg. m. ant. ?t, a te poscitur ml) CB\'N\' bene et alterum nocte om. P. recepi scripturam librorum RBP\'DLT, quamquam de fide eius merito dubitare licet; nam si ea quae in P scripta sunt respexeris, potius haec coniectura commendatur: hac nocte repetunt a te <animam tuam. bene nocte> ait. nocte 8 anima (ma ex mft) P 9 in s. u. m4 P semper nox CB\'N\' 11 paradisso P autem post stultus om. WDLT; malim stultas enim 13 locaret BBP\'LT locarat D 14 ei tempus CB\'N\' urguetur CN\' arguetur B\' 15 gyilae (guilae m2) B deseruiunt LT 16 moriaemur B\' moriamur R recte dicitur om. GB\'N\' quia BBCB\'P\'%\'E et (a eras.) Sf 17 quia] quae CB\'%\'E et (deinde quae exp. m. ant.) 81 18 seruat P\'DLT )

490
cuius erunt? quid cottidie metiris et numeras et obsignas? quid aurum trutinas, argentum ponderas? quanto melius est liberalem esse dispensatorem quam sollicitum custodem! quantum tibi prodesset ad gratiam multorum pupillorum patrem nominari quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere! pecunia etenim hic relinquitur, gratia nobiscum ad iudicem meriti defertur.

Sed fortasse dicas quod uulgo soletis dicere: \'non debemus [*]( B ) donare ei cui deus ita maledixit, ut eum egere uellet.\' sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum. non de paupere, sed de diuite scriptura dicit: captans pretia frumenti maledictus erit. deinde non requiras quid unusquisque mereatur. misericordia non de meritis iudicare consueuit, sed necessitatibus subuenire, iuuare pauperem, non examinare iustitiam; scriptum est enim: beatus qui [*]( c ) intellegit super egenum et pauperem. quis est qui intellegit? qui conpatitur ei, qui aduertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et diuitem et pauperem fecit dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem. ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: cras dabo, ne largiendi amittas copiam. [*]( 10 Matth. 5, 3 12 Prouerb. 11. 26 16 Psalm. XXXX 2 20 Sir. 32 (35), 11 21 Bas. 273 C (49 B) 22 Prouerb. 3. 28 ) [*]( 2 aurtt (rQ m2 in ras.) D autem LT trutinans (n alt. del.) P quando C quantfl N\' 3 costodeni P 4 gratia P 5 numerari \'#t\'E innumerae (ras m2 ex ratas) 31; fort. innumeros ... obsignatos sacculo (m2 ex seculo) 91 scfo C 6 relinquitur (n s. u.) P post gratia add. autem operum bonorum CB\'N\' ad iudicem nobiscum LT 7 merito BDLT difertur P 9 ei donare OB\'N\' 10 non sunt RBPDLT _scriptum sit P dictum sit a deo CB\'N\' dictum sit cet. panperea spu CB\'N\' 13 inde a uerbis deinde non incipit A 15 subueniret (t del. m3) P 18 quem aduertit C 19 et pr. om. B\' fecit (m2 ex facit) B 20 qui] quis P fructos P deliberet PDLT et (de 8. u.) P\' 21 benefacias] largiaris uide C.;.Y\', om. B\' 22 ne] non LT cupiam P )

491
periculosa est de alterius salute dilatio, potest fieri ut dum tu differs, ille moriatur. magis ante mortem praecurre, ne [*]( D ) forte auaritia te et cras impediat et promissa fraudentur.

Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, [*]( E ) utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur.

quid enim aliud [*]( F ) in illa historia nisi diuitum auaritia describitur, quae est uanum profluuium, quod omnia fluuii modo rapiat et nulli usui profutura transducat? haec est lezabel non una, sed multiplex, non unius temporis, sed temporum plurimorum. haec omnibus dicit, sicut illa dixit uiro suo Achab:

surge, manduca panem et redi ad te. ego tibi dabo uineam Nabuthae Israhelitae. et scripsit librum nomine Achab et signauit anulo illius et misit librum ad seniores et ad liberos eos, qui morabantur cum Nabuthae. et erat scriptum in libro: [*]( 577 A ) ieiunate ieiunium et constituite Nabuthae in principem populi et constituite duos uiros filios iniquitatis ex diuerso eius, ut falsum testimonium [*]( 7 Reg. III 20 (21), 7 17 Reg. III 20 (21), 7—10 1 utt (t alt. del.) P 2 illum ille CB$I2t\' et (illum exp.) Monac. 10041 ante. P\' autem LT 3 et forte T, forte om. CB\'.l\\\'1 4 dico LT 5 cupieris N\' 8 quodam P\'DL quodHam R (d pr. eras.) cet. profluuimn ACB\'N\' dabo tibi RBA (õwcrw coi LXX), tibi om. P\' 10 iustitia R\'},x 11 habeo meas PBBAP D ego meas T meas cet. calomniabor P 12 pauperis om. }oi\' 14 rapit (it ex iat m2) 91 15 transducit N\' ieziabel P iezabel illa GB\'N\' 18 et manduca CB\'N\' 19 israelitae P iezrahelitae E isralielitae cet. 21 illum librum (illum 8. u.) RI illum s?I\'.L\' ad alt. om. PDL\'l\' eius PAPfort. <in ciuitate> eius scribendum et ad liberos eos om. C )

492
perhibeant aduersus eum dicentes: benedixit deum et regem et producite illum et lapidate.

Quam euidenter expressa est diuitum consuetudo? [*]( B ) contristantur, si aliena non rapiant, renuntiant cibo, ieiunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. uideas illos tunc conuenientes ad ecclesiam officiosos humiles adsiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur. sed dicit illis deus: non hoc ieiunium elegi, non si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium [*]( C ) substernas, nec sic uocabitis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit dominus. sed solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. frange panem tuum esurienti et egenos non habentes tectum induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc orietur tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit[*]( D ) te. tunc clamabis, et deus exaudiet te; adhuc te loquente dicet: ecce adsum.

audis, diues, quid dominus deus dicat? et tu ad ecclesiam uenis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas. ieiunas, non ut conuiuii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus [*]( 8 Esai. 58, 5-9 ) [*]( 1 maledixit BA 3 consuidudo P 4 ieiu. ut non B\' 5 peccata P uideant illos tunc ueniaentes P1 7 illi N\' 8 non alt. P nec eet. si] sic P LT 11 talem P 13 uiolentiarum A et (i alt. eras.) PB 14 et omnem om. N\' 15 esurienti panem tuum DLT 16 et om. OB\'N\' 17 uesti PP\'DLT et m2 B cooperi Bml cet. 18 dispicies P matotinum (v tn3 s. 0) P 21 exaudiit P 23 deus om. DLT dicit BA et (m2 dicat) B aliquit P aliud (ud eras.) quid R aliud quit B pauperibus largiaris CB\'N\' 25 proficias eginis P spolia BA et (im2 spoliam) B de egentibus (ex degentibus) 21 )

493
adipiscaris. quid tibi uis cum libro et carta et signaculo et conscriptione et uinculo iuris? non audisti: solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes [*]( E ) uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. tu mihi tabulas offers, ego tibi recito dei legem: tu atramento scribis, ego tibi spiritu dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa conponis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam iudicem tui effugere et declinare non poteris, cuius testimonium non poteris recusare in die, qua reuelabit deus occulta hominum. tu dicis: [*]( F ) destruam horrea: dominus dicit: sine magis quidquid intra horreum est pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse. tu dicis: maiora faciam et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi: dominus dicit: frange esurienti panem tuum. tu dicis: tollam pauperi domum suam: dominus autem dicit ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam. quomodo uis, diues, ut deus te exaudiat, cum tu deum non putes audiendum? si non [*]( 578 A ) adquiescatur arbitrio diuitis, scaena conponitur, dei aestimatur iniuria, si diuitis petitio refutetur.

Deum inquit benedixit et regem, aequalis uidelicet [*]( B ) persona, ut sit aequalis contumelia. benedixit inquit deum [*]( 7 II Cor. 3, 3 11 Rom. 2, 16 Luc. 12, 18 sqq. 15 Bas. 264 A (44 C) 22 Reg. III 20 (21), 10 ) [*]( 1 carta RBACB\'D cartha cet. 3 obligationem CB\'N\' uiolentiarum R (i alt. eras.) A 6 mihi cum CB\'% 7 tibi om. N\', in mg. m2 Monac. 10041 8 tu ex te P 9 quam PCB\' et (m eras,) 21 qua WE quem cet. tu PDLT tuum M (u n ex i) N\'JE effugire P 10 cuius ... poteris om. CB\'N\' ac recusare C 11 reuelauit PRB diis N\' 12 horrea mea 21\' et dns \'l14E 13 eginis prudesse P pauperibus prodesse 21 \'E 16 pauperi pauperibus P pauperi H\'E pauperibus 21 (bus eras.) cet. 17 ut POJJ\'N\' et m2 A et Aml cet. tectum ex tecum RA 18 indue DL diues (es ex is) m3 P mlR, om. CB\'N\' 19 cfl ex cur R 20 scaena RA scena cet. 21 effutetur (ml corr. ęfrefutetur, re s. u.) P 22 maledixit RA et (bene s. u. m2) B uidelicet (e pr. ex i) P )

494
et regem. ne diuitem maledicti nomen offendat et sermonis ipso laedatur sono, benedictio pro maledicto uocatur. quaeruntur duo testes iniquitatis. duobus testibus et Susanna est adpetita, duo testis et synagoga inuenit, qui aduersus Christum falsa iactarent, duobus testibus pauper occiditur. [*]( C ) produxerunt igitur Nabuthae foras et lapidauerunt eum. utinam uel in suis ei liceret mori! pauperi ipsam diues inuidet sepulturam.

et factum est inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta sua et cooperuit se cilicio. et factum est post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam Nabuthae Israhelitae possidere eam. irascuntur diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod desiderauerint. cum autem calumniati nocuerint, dolere se [*]( D ) simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis suae iniquitate potiuntur.