De Joseph

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Respiciens autem oculis uidit Beniamin fratrem suum ex eadem matre. morale est, ut quos diligimus eos uideamus prae ceteris et quos animi intentio tenet priores eos obtutus offendat oculorum, siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti quos habemus ante oculos non [*]( C ) uidemus. ita duce animo dirigitur noster aspectus. uidit igitur Beniamin fratrem suum sanctus Ioseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat, quo absente fratres paene non uiderat, quia uidere nihil proderat. nec solum uidisse contentus quasi nesciret interrogauit: hic frater uester est adulescentior? consuetudo et gratia caritatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. agnouerat Ioseph dilectum suum, sed ideo interrogabat, ut [*]( D ) quem tenebat animus uox sonaret.

demque non expectauit ut responderetur, sed continuo benedixit eum et turbatus est desiderii sui fructu. torquebantur autem uiscera eius, quia conplectendi eius quem desiderauerat libertas differebatur. denique ingressus in promptuarium plorauit et lauit faciem suam et continuit se. grandis amoris aculei cito corda conpungunt, nisi desiderii frena laxentur. uincebatur [*]( E ) [*]( 3 Gen. 43, 27 8 Gen. 43, 28 17 Gen. 43, 28 23 Gen. 43, 29 25 Gen. 43, 29 sq. ) [*]( 4 pater nr (nr ex nr ml SP) puer tuus N\' 5 illi WE nominauerunt N 7 proprior B et (r alt. exp. m2) W proprie PD 10 tenet IIVDOT habet Sl\' (ex debet m. ant.) WE 12 destricti N\'V et (de ex di) T distracti P 13 uideamus BO et (a eras.) P 16 quia.., proderat om. N\', s. u. T prodęerat B 21 animo N 24 deferebatur B et (corr. m2) P 25 prumptuarium P (corr. m1) Px promtu- . arium VO 26 continuerunt BPx et (corr. m2) P )

110
adfectu Ioseph, differebatur consilio: ratio cum amore certabat. fleuit, ut amoris pii aestus lacrimis temperaret.

: Haeo moraliter; mystice autem uidit dominus lesus Paulum oculi enim domini super iustos — et dixit: hic frater uester est adulescentior? adhuc adulescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in uirum perfectum excreuerat. in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi. denique adulescens legitur tantum ibi, ubi lapidantium Stephanum uestimenta seruabat. [*]( F ) et ideo Philemonem non adulescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex. ideo adulescentiores uiduas praedicat declinandas, non propter aetatem, sed propter quandam pubiscentium delictorum lasciuiam inmaturitatemque [*]( 504 A ) uirtutis. ceterum maior in iuuene quam in sene laus castitatis est. puto autem quod a uero non sit alienum, si illud intellegamus, quia, cum hoc Paulus haberet et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei, inciperet tamen adpropinquare dicendo: domine, quid me uis facere? ideo adulescentior dicebatur a Christo. ut qui uocabatur ad gratiam excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis. denique uidit eum Christus. ubi lux circumfulsit eum, et quia adulescentes metu [*]( B ) magis quam ratione reuocantur a uitio, adhibuit stimulum et [*]( 4 Psalm. XXXIII 16 Gen. 43, 28 6 Uerg. Aen. I 296 7 Ephes. 4. 13 8 Act. 7, 58 11 Philc.n. 9 12 I Tim. 5, 11 19 Act. 9, 6 22 Act. 9, 3 ) [*]( 5 aduliscentior (alt.) B 6 incanitie N (-i« U\'Ux) incauae V 9 stefanum B sthefanum V (h eras.) seruabat B (b ex u) 10 filimonem B et ml 2(\' filemonem P (e pr. ex 0 m2) 21\' (corr. m. atit.) OT senectutis §1\' (s alt. eras.) 12 sut (s eras.) P 14 pubiscentium BP pubescentium P corr. ml cet. delictorum B (de ex di) 16 autem] enim N\' illud si N\' 17 hic (adhuc V) paulus haereret et horrore NV 19 mi B aduliscentior B adolescentior P (v 8. 0 pr.) 20 a gratia PP\'PxD 22 adolescentes P (v s. 0, te eras.) adolescens D, om. Px magis meta 91\' (ex metus, s eras.) UxE metu om. V 23 reuocatur PD reuocabitur Px (bi ira ras.) uocantur X\' adibuit B )

111
miseratus admonuit, ne aduersus stimulum calcitraret.

turbatus est autem, sicut habes in euangelio quia turbauit se spiritu, cum Lazarum suscitaret, et ibi fleuit. ut prius lacrimis suis mortui delicta lauaret. sed intra fleuit et lauit faciem suam. caecitas Pauli fletus est Christi: lauat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. lauit faciem suam Christus, ubi [*]( c ) baptizatus est Paulus, per quem dominus Iesus a pluribus uideretur. et ideo in conuiuio pars eius quinquipliciter maior effecta est, quod haberet superioribus anteferri non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis et gratia castitatis.

Biberunt autem et inebriati sunt pariter cum eo. [*]( D ) a principio fidei maior Paulo praerogatiua defertur, de quo dictum est ad Ananiam: uade, quoniam uas electionis est mihi ad sufferendum nomen meum coram [*]( E ) gentibus. a principio inebriatur ebrietate, sed sobria, ut et ipse cum sanctis diceret: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!