De Joseph

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et scyphus argenteus soli sacco eius mseritur. nesciebat hoc Beniamin: fallebatur Paulus, sed uocabatur. mittitur post eum mane; nox enim processerat caecitatis, dies fidei adpropinquabat.

per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi. docet te moralitatem scriptura diuina. [*]( F ) per ordinem ante discubuerunt in conuiuio contra eum, primitiuus secundum aetatem. uides quod seniori locus ille sit [*]( 1 Act. 9, 5 2 Ioh. 11, 33 3 Ioh. 11, 35 5 Act. 9, 18 8 Gen. 43, 33 11 Gen. 43, 33 13 Act. 9, 15 16 Psalm. XXII 5 17 Gen. 44, 2 19 Rom. 13, 12 20 Gen. 44, 12 22 Gen. 43, 32 ) [*]( 2 habes B (e ex i) habes et VT uides et N\' spus P (s alt. eras.) 3 resuscitaret N\' 4 intra se U\'Ux J\'T et (se s. u. m2) E intro Px 5 lauit B m3 WoxE lauat B ml cet. 6 lauat PP\'PxD 7 dominus Iesns om. N\' 8 et om. N\'V quinqurpliciter P (i eras.) quincupliciter P m2 in mg. D 10 gratia m2 ex gaudea P 11 biberunt P (bi ex be) illo P 13 annaniam PD 15 ebrietatae P (et a. u.) 16 di.ceret B (s eras) et om. PP\'D 17 praeclarQ (Q m2 ex us) PIx scyfus BU\' 18 infallebatur PD 19 praecesserat P (prae e.c pro- m2) NVDO 20 singulorum B (n s. u.) 23 uides B (es ex is) seniori NV et (i postea add.) 0 senior cet. illi P (i alt. ex e) P\'D )

112
deferendus. per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum caelesti esse iudicio. discussit ceteros, hunc praetulit. in nullius alterius sacco scyphus inuentus est argenteus nisi istius. quid sibi uult quod insertus est sacculo ? Ioseph quidem inebriauit ut falleret, scyphum [*]( 505 A ) misit ut fratrem quem diligebat pia fraude reuocaret, sed refulgent mysteria diuina.

Hoc inuenit in nobis Chnstus argentum, quod ipse donauerit. habemus naturae argentum, habemus et gratiae. natura opus est creatoris, gratia munus est redemptoris. etsi non possumus uidere dona Christi, ille tamen donat et operatur [*]( B ) occulte et donat omnibus, sed seruare paucorum est et non amittere. non omnibus tamen donat omnia. triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. non enim omnis, sed propheta dicit: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

in corpore igitur Pauli iam doctrinae caelestis adloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. sed quia adhuc iustitiae dei subiectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra [*]( C ) legem, lucerna intra modium. missus tamen Ananias, qui benedictionem daret, manum inponeret, saccum solueret. sacco soluto reluxit argentum et decidentibus squamis uelut quibusdam sacci uinculis statim uidit. uinculum eius perfidia erat, absolutio eius fides facta est. et ideo tamquam soluto sacco, hoc est deposito legis uelamine, quod supra cor est positum ludaeorum, conuersus ad dominum, liber a nexu adeptus [*]( D ) [*](1 Gen. 44, 11 sq. 5 Gen. 43, 33 15 Psalm. CXV 4 (13) 20 Matth. 5, 15 Act. 9, 12 et 17 22 Act. 9, 18 25 II Cor. 3, 13 sqq. ) [*]( 1 differendus II 2 Paulum om. UxE 3 scyfus W\' scypus V 4 argenteus inuentus est N 5 sacculus IID scyfum BU\'V 8 do- nauerat N 14 scyfus JB2I\' V prophetico B (e vi3 ex y) 15 omnes PNVD salotaris B (v a. 0 m2) 16 inuocabo B (b ex u m2) 19 scyfus BWV syphuB P 20 tamen est T autem est PD 22 relusit P (x s. e) 24 fides B (e ex i m3) soluto NVPO aolutus cet. 25 quod (d s. u.) Bml Pm2 positum est supra cor WE )

113
gratiam libertatis ait: nos itaque omnes reuelata facie gloriam dei speculantes ad eandem imaginem reformamur. soluto enim calciamento legis nudo uestigio liberi sermonis euangelium praedicabat. tenebant eum Iudaei et inpedire cupiebant, sed ubi in eius sacco argentum resplenduit, sciderunt uestimenta sua et reuersi sunt retro. libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudauit populum Iudaeorum et omnem eorum rescidit gratiam,

ideoque retro regressi [*]( E ) sunt, qui ante se uidere non poterant. retro redeunt qui Christum amittunt. denique et in euangelio, cum corriperent ad mortem dominum Iesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. merito retro reuertebantur, qui in terrenam labem ab illa caelesti gratia recidebant. nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reuerti, quo amisso adserebant in maerorem deducendam parentis populi senectutem.