De Joseph
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
argentum uestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum. argentum uestrum probum acceptum habeo, hoc est: non est illud materiale argentum, sed spiritale argentum uestrum, hoc est probum, quod fida deuotione quasi Iacob filii detulistis, quod sine damno datur et sine ullo adnumeratur dispendio, quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum [*]( D ) uitae adquiritur.
Parauerunt autem munera, donec introiret [*]( E ) Ioseph meridie.
accelerauit meridiem fides Pauli. ante caecus erat, postea coepit lumen uidere iustitiae, quoniam qui reuelat ad dominum uiam suam et sperat in eum, dominus quoque educet tamquam lumen iustitiam eius et iudicium eius sicut meridiem. et Abrae quando deus apparuit ad ilicem Mambrae, meres erat, cui de praesentia domini lux aeterna fulgebat. [*]( F ) meridies est, quando Ioseph uerus in domum suam intrat, ut prandeat. tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus.
et intulerunt inquit ei munera. nos munera inferimus, ille instaurat conuiuium. ille dicit: adponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. sed ante conuiuium quanta dignatio! quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! adhuc de [*]( .508 A ) calumnia, quam sibi a Ioseph fieri putabant, fratres suspecti erant. ille inuitabat ad prandium: horum nutabat adfectus, illius perseuerat gratia. primus adpellat, primus interrogat: quomodo habetis?
et iterum ait: recte est pater [*](2 Gen. 43, 22 9 Gen. 43. 24 11 Psalm. XXXVI 5 sq., cf. Sap. 5, 6 14 Gen. 18, 1 18 Gen. 43, 25 19 Gen. 43, 30 20 Gen. 43, 31 sq. 26 Gen. 43, 26 ) [*]( 2 saeculi N 5 probatum T 6 numeratur N\' (dispendio numeratur WE) dinumeratur P\' 7 detrimentum B (de ex di) lucrum B (s. u pr. refs.) 8 adquiritur B (ri ex re) 10 meridiem P (m s. u.) N meridie cet. 11 uidere lumen N\' 12 uiam P (s eras.) 13 educit X 14 meridie BV et (t s. u.) B abrae B abrahae cet. mftbre P 16 meridies (i alt. s. u.) est (8. u. m2) P in crai. P, om. DT 20 haebraei P ebraei 91\' )
respondent illi: recte est puer tuus, pater noster. ille seniorem dixit, ut honoraret: [*]( B ) isti puerum nominarunt, ut deferrent humilitatis obsequium, quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subiecta uideatur et propior uerecundiae quam superbiae.