De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nec te Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, [*]( c ) sed tuis iuuandus oratis, qui genus sacerdos, peritus in lege, maturus aeui, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec temptamentis potuisti capi nec praemiis inflecti nec suppliciorum acerbitatibus frangi. denique a blandimentis coepit, quia iudicabat tormenta sua posse superari. (erubesco) inquit \'canitiem tuam, reuereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putas, quas natura largitur? relaxa istiusmodi peruicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc [*]( D ) malo tibi persuadere quam extorquere, ne uictus suppliciis facias quod refutas ratione inuitatus.) ad haec respondit senex: (nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reuerentia legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecepit. pulcherrimam creaturam iudicas, negare tamen non potes quod potior sit temperantia quam uoluptas, potior legis oboedientia quam praeuaricatio. quodsi hoc leue putas, ut carne uescamur [*]( E ) suilla, qui in minimis legem contempserit quomodo in magnis tenebit? aut si pretiosa est creatura istiusmodi, uindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum defraudamur. abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. discimus enim resecare luxuriam, cupiditates uincere, excludere concupiscentiam, delectationibus corporis obuiare. fortitudinis quoque exercitium est poenis pro lege non cedere, iustitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore dei morte [*]( F ) [*]( 1 de Macc. 396, 51 6 de Macc. 397, 3 9 de Macc. 397, 12 12 de Macc. 397, 23 16 de Maec. 397, 30 ) [*]( 1 sacerdotum P et (corr. m1) T 2 iuuandus A (us ex is) genus A (m2 genere) P (m2 gentis) 31\' ml gens 31 genere 31\' m2 31 xET 8 anthiocho P anthioco 31\' 5 cepit A 8 aepulis P putas scripri putes libri 10 tibi ex cibi Am2 neç A ne* 31\' 12 anthioche (h alt. s. « ) A 13 a suilla ex UBU illa m2 A praecipit 31\' (i pr. ex e m2) WET 15 uoluntas A (corr. m2) P 16 putes A (a s. ę) 18 huius modi WE uindicaris P (u et n in ras.) 19 eo. quid sit (it in ras.) P defraudamus A et (corr. m2) P (a pr. s. u. m2) 3C 21 concupiscentiam A concupiscentias cet. 22 exercituum A (corr. m2) )

60
proposita reseruemus. quis escam imperet liberis? quis autem se ridendum praebeat, ut in hoc seruiat? sed non ridebis. non sum ita senex, ut mihi non iuuenescat animi fortitudo.\'

E Suspensus itaque cum hine atque inde grauit ir uerberaretur\' nec iam ferrent senilia membra uerberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat. et quidam seu longaeuam miseratus aetatem seu temptamentis circumuenire, desiderans \'responde\' inquit tantummodo te manducaturum: nos te escae eius inmunem [*]( 475 A ) praestabimus). at ille clamans: \'nequaquam contingat mihi, ut fiam senex incentiuum iuuenilis erroris, qui huc usque eram salutaris forma instituti. his ergo ludibriis, ut paululum uiuam, lucrabor et totius uitae labores addicam breuis uiatico senectutis? senectus portus debet esse, non naufragium uitae superioris. non te negabo, lex patria, non abiurabo uos, sancta instituta maiorum, non decolorabo uos, infulae sacerdotales, non te perfidiae puluere turpabo palam, canities). quid multa? [*]( B ) inmoriendo tormentis factus est ceteris magisterium perseuerantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum. beatus igitur, in quo non potuerunt tormenta rationem uincere. an non beatus qui potuit uirtute animi uictor esse poenarum [*]( 2 de Macc. 397, 47 3 de Macc. 397, 50 4 de Macc. 398, 15 5 de Macc. 398, 23 et 29 7 de Macc. 398, 32 8 de Macc. 398, 37 10 Macc. II 6, 24 sq. et 28 de Macc. 398, 39 12 Macc. II 6, 25 de Macc. 398. 47 15 de Macc. 398, 1 sqq. 16 Macc. II 6, 23 18 Macc. U 6, 28 et 31 19 de Macc. 400, 2 20 de Macc. 399, 13 et 17 ) [*]( 1 escam A (s in ras.) 2 ut AP, s. u. T, om. N ridebis scripsi, cf. de Mace. 397, 47 au\' co (sJ.å:mç; ridebit D (m2 ridebitar) cet. 5 sanilia A (li s. u.) 6 defleius A (is m2 s. us) deflexis (us s. ia) T 7 quidem A quidam T (a ex e) 9 esce m2 ex ecce A 10 nequaquam inquit T contingat inquit P 12 forma salutaris 81 \'\'E 13 breui? 21 (s exp. m3) breui DT 15 superiori VN 16 decolorabo A (lo 8. u. m2) T (ex declarabo) sacerdotales A (ales ex es) 17 turbauo A turbabo PWD palam P et s. u. T, om. cd. )

61
pietatisque remigio seruare integram in tantis fluctibus passionem ?

Post ipsum statuti sunt septem pueri cum matre. insultare [*]( C ) licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum elegit, qui discipulos faceret fortiores, quorum uelut puerilem aetatem praemiis prouocabat ad culpam, urgebat [*]( D ) terroribus ad formidinem. at illi non degeneres tanto duce respondent: quid contemnis < nos ) uel circumscribis ut pueros? sed fides cana est, sed ualida disciplina. experire certe, subice quibus placet poenis puerilia uiscera, non inuenies corda puerilia, nec potentiores erunt tormentorum machinae quam legitimae obseruationis excubiae. quem uicit senectus superabit aemula senectutis pueritia. sequimur patrem filii, [*]( E ) discipuli doctorem. collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem inscitiae adferunt, dum uidentur\'.

iussit maximum natu eligi. at ille ridens: (recte naturae ordinem seruas. sed cur dei legem temerandam putas? et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. quid quaeris, tyranne ? confiteor nos summo deo seruire. et doces quid agere debeamus. si tanta [*]( F ) pertinacia uis extorquere ueritatem, cur non omni uirtute nos eam tenendam putemus?\' quid plura? adhibentur uariarum [*]( 1 de Macc. 399, 24 3 de Macc. 400, 26 5 de Macc. 401, 49 8 de Macc. 401, 36 18 de Macc. 401, 49, cf. 399, 24 ) [*]( O 1 remigium P (m pr. in ras.) T remedium V remigium cet. 3 pueri septem WE 4 sene A (ne 8. u. m. ant.) 5 eligit N qui PD quid A (id exp. et 8. m2 i o) quo T (s. f qui) cet. 6 urgebat APT urguebat V et (u alt. exp. m2) 91 arguebat cet. 7 terroribus Pm2 j{\' m2 T eorr. \'if.IIE se erroribus AWT et ml P3T se terroribus Y (t 8. u.) at Am2 (ad ml) 8 nos addidi, ante contemnis 8. u. T 11 erant A (u 8. ę. m2) 12 uincit A (n del. m2) superabit (b ex u) A m2 21 15 inscientiae VW infantiae n 16 recte A m1 P recte inquit Am2 eet. 18 et proprietate A maximi A (i alt. ex e m2) temen A (corr. m2) 19 quid T (ex quod) H\' m2 quod ?l\' ml cet. tyrannę AP 20 si Aml P si tu A m2 eet. 21 pertinacia (ert in ras. m2) P )

62
genera poenarum. sed uicit pietas inmanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.

Secundus accessit nec degener fratris munia piae confessionis inpleuit. et cum detraheretur membrana capitis, respondit: \'aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre\'. et uere nemo auferre hanc galeam [*]( 476 A ) potest, sicut postea apostolus docuit in ecclesia domini: qui a caputuiri Christus est et eius sumus membra. recte puer istam diuino spiritu doctrinam apostolicam praeuidebat. exuebant inmanes bestiae conum capitis et pardalicis feritatibus saeuiebant. at ille deficiens \'quam dulce est\' inquit <mori pro religione, quam suauis omnis acerbitas mortis pro pietate, quia manet horum remuneratio laborum! tua sunt, rex, grauiora tormenta, tu <ta>citis. uehementius torqueris [*]( B ) suppliciis, quia uides te uinci in potestate.\'