De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Quid igitur ei deerat, cui deus aderat, qui ei profecturo dixerat: descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum? nec defuit, quando in eo sanctus [*]( C ) spiritus loquebatur. quis tam potens in suo domicilio quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate quam iste in fame? quis tam fortis in iuuentute quam iste in senectute? quis tam actuosus in negotio quam iste in otio? quis tam uelox in curriculo quam iste in lectulo? quis tam laetus in flore adulescentiae quam iste in mortis confinio ? quis tam diues in regno quam iste in peregrino loco? denique reges benedicebat. nec inmerito pauper non erat, qui nullo indigebat. pauper non erat, qui se pauperem non putabat. et quis [*]( D ) pauperem dicat, cuius conuersatione dignus orbis terrarum non fuit, et ideo conuersatio eius erat in caelo? hic uero praediues in diuitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus maiore animae quam corporis pulchritudine, quae marcescere non nouit, aetate inpiger, cui liceret, cum uellet, corporeo isto exire gurgustio et superna paradisi mentis uigore penetrare, exultans spiritu, cum sepulchri extrema mandaret. non enim terreno se tumulo [*]( E ) claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat. et ideo tamquam alteri mandabat sepulchrum, sui autem securus mortem illam inmortalitatem putabat. uidebatur corporis inplicatus impedimento et uigilanti in futura tempora [*]( 4 Gen. 49, 1 7 Gen. 46, 4 16 Gen. 47, 7 20 Philipp. 3, 20 27 Gen. 49, 29 ) [*]( 4 aetatis AN et (s eras.) 9C 5 occursura A (8. m2 i occursui) 10 spiritus aanctua VIP qui*stam P 11 uebertate A 15 adulescentiae 2121\' adolescentiae cet. 18 quis eum pauperem A (eum s. u. m2) T 23 gurgurtio A (corr. m2) 24 paradysi A (ra s. u.) )

56
praecurrebat affectu dicens de persecutoribus domini. qui de tribu Symeon et Leui auctores erant nequitiae processuri: in consilium eorum non ueniat anima mea et in [*]( F ) occursum eorum non contendant uiscera mea. quis autem tam ualidus in uirtute quam iste fortis in infirmitate, qui dicebat: maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius, et ira illorum, quia indurata est. diuidam illos in Iacob et dispergam illos in Istrahel?

Quis uero tam canorus cantibus quam iste uocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? quis tam suauis numeris septem uocum differentias oblocutus quam iste septemplici spiritus sancti gratia resultauit? qui licet membra resolutus tamen adtollens [*]( 473 A ) se animo et erigens spiritu corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum conpage destructam alta\', mente despiciens non requirebat, sed otiosam iacere humi patiebatur, ipse autem cantu se mulcebat interno et prophetico se modulamine delectabat dicens: Iuda, te conlaudent fratres tui. manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti [*]( B 1 ) ut leo et tamquam catulus leonis. quis excitabit [*]( 1 Gen. 49, 5 sq. 6 Gen. 49, 7 12 Uerg. Aen. VI 646 19 Gen. 49, 8 et 9 ) [*]( 5 fortis iste WE 6 eorum AW illorum cet. 9 israhel nil iart cet. 10 canor..us A (ib eras.) 11 totos Am2 (ex totus) populos super A (su exp. m2) P 12 suauis P (suaue m2) suauiter 5t\' (m1 ex suauis) WilE numeris ed. Rom. nomen eius A (nolb) P numeius H m1 V (numerus 81 m3 Vm2) T et del. m. ant. 31\', om. 81 xE uocum 6 (6 s. u. m2) W 13 differentia A (-ias m2) P ablocutus A (ob, 8. ab m2) P 14 membra A (s. m2 ris) PFS1 membris \'a\' (is ex a m2) cet. 15 cytharae AP 16 armoniam libri (armo»nii A, e eras.) 18 cantus emulcebat PS1 et (corr. m2) AW 19 modolamine A conlaudent AP laudabunt VN et (m2 collaudant) T 23 excitabit Y (ex in ras. m2) excitauit 81 et (corr. m2) 81\' suscitabit 81x 1 )

57
illum? et infra: lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum. hilares oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. qui cantus dulcior, qui sonus suauior quam remissio peccatorum et resurrectio mortuorum? hunc cantum sanctus Dauid ille, diuinae organum uocis et dominici sermonis interpres, cithara cecinit spiritali. his modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat. hoc cantu mundi istius aspera mitigauit, hoc sonitu [*]( C ) saeculi dura molliuit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suauitate cordarum inferna calcauit.

sed audiamus etiam alia quae sanctus patriarcha Iacob admirabili illo suae organo mentis increpauit: Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine suo decorem. filius meus ampliatus Ioseph, filius meus ampliatus, zelo adpetitus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere et infra: praeualuit super benedictiones montium manentium [*]( D ) et desideria aeternorum collium. quid dulcius benedictione, quid gratius aeternitate? et ipsa uerba sunt cantus et in uerbis magna uotorum sunt praemia, meritorum fastigia.

Quid suauius sancto Ioseph, qui nos liberauit ab obprobrio crucis dominicae sacramento?

sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solueret legis, et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret, ita obprobrium factus est, [*]( E ) ut gentilitatis auferret obprobrium, sed illud obprobrium [*]( 1 Gen. 49, 11 et 12 12 Gen. 49, 21 et 22 16 Gen. 49. 26 21 Galat. 3, 13 22 II Cor. Ó. 21 23 Ioh. 1, 29 ) [*]( 2 naboladium (corr. m2) AP anaboladium (o ex u) T 3 dentes eius W quia (a 8. u. m2) s2\' 4 quis (s 8. u. m2) ASt\' 5 hunc ex hinc m2 AP 6 cythara P21 et (ra 8. u. m2) 91\' 7 sublimen AP 8 uerba hoc cantu usque ad clajmans p. 60 u. 10 desunt in V; excidit folium 10 cordarum APWMT chordarum cet. 11 euo A 12 increpauit A ml increpuit Am2 cet. nepthalim P neptalim cet. 13 adampliatus 21\' (ad 8. u.) WE 15 adolescentior ANxT et m2 91\' 16 manentium om. N, 8. u. T 20 opprobrio P 24 obprobrium anferret 91x )

58
Christi thensauris Aegypti pretiosius aestimatum est. et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit et fidei elegit obprobrium, cui se obprobrio maria diuidebant. ipse ergo Nephthalim uitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet, ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audit a patre: ad me reuertere. loquebatur Iacob et [*]( F ) deus audiebatur. ille benedicebat et dominus personabat dicens filio: ad me reuertere, hoc est post passionem reuertere. reuertere ad sedem tuam, reuertere cum tropaeo, reuertere ad me, ut te resurgentem defuncti sequantur et tua potestate pariter atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ei mortuis, ut ad dexteram sedeas patris. unde et filius dixit: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.

neget quis beatum Iacob in ipso mortis supremo, qui diuina fundebat oracula? neget beatum Ioseph [*]( 474 A ) in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat ueritatem et futurorum seriem reuelabat? neget beatum Esaiam, cum medius secaretur, Hieremiam, cum mergeretur, Danihel sanctum, cum inter leones staret intrepidus et prandium ei raptus ab angelo propheta deferret? non utique ideo beatus, quia alienum prandebat piandium, I sed quia meritis suis inpasta leonum ora claudebat. quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem [*]( B ) filiorum funeribus octauam se addidit ad laudem caelestis triumphi ? [*]( 2 Exod. 2, 15 5 Philipp. 2, 9 14 Matth. 26, 64 16 Gen. 40, 3 sqq. 19 Hebr. 11, 37 20 Dan. 6, 18 21 txet. Test. ed. Tischendorf et Nestle ed. VII uol. II p. 615 (Dan. 14), 35 sq. ) [*]( i 1 thensauris 31 thesauris 91\' (is ex um) cet. egyti A (egipti m2) 2 farao An pharaonis DT 3 cuius Am2 et (us del.) T diuidebant P (i pr. in ras.) ct (i pr. ex e m3) \'M nepthalim 91\' neptalini cd. 6 optulit 91\' 8 dns AFfy.%\' dS W!\'ET 10 tropeo P (h 8. pę eras.) 91 (h e. p m3) tropheo cet. 17 interpraabaa A (\' add. m. alia ut uidetur) 24 beatam P (am ex uin) machabeorum libri )

59