De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ibi eripiuntur et absconduntur simulacra gentium; fides enim ecclesiae omnem obseruantiam gentilitatis aboleuit. sed cur sub lentisco absconderit quaero. certe genus istud infructuosum est. ibi ergo sunt dii [*]( 470 A ) gentium, ubi nullus est fructus. ibi inaures gentilium infodiuntur, quas dederunt Iacob, ut iam nouam linguam audire adsuescant, ueterem perfidiae somnum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, emundentur ad gratiam. non inmerito sanctus ibi Danihel falsum aduersum Susannam testimonium deprehendit. ibi enim uolebat adhuc radices suas locare perfidia, sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est. [*]( B ) congruus autem error presbyteri uerae confessioni, ut ibi [*]( 1 Mich. 5, 2 5 Ioh. 6, 51 7 Gen. 35, 1 8 Gen. 35. 4 9 Gen. 3h, 19 10 Gen. 35, 20 17 Gen. 35, 4 21 Sus. (Dan. 13) 54 24 Act. 15, 20 ) [*]( 1 testatus est N\'D bahem A bethlem WL\' bethlehem 9lxi? effrata AWE effratba P efrata V 2 ut aia del. m2 A. 8. u. T 3 in AP V$[, om. cet. israhel P isrt cet. 4 die VN diebus (bus 8. u.) T 5 nobis (s 8. u.) A 6 atquirens A 8 abscondit A (n s. u.) 9 efratha AP%l\' errata n haec PV2(T hoc cet. 14 simulachra A%ET obseruantium (corr. m2) AP 15 absconderit om. VN, s. u. T 19 ueterem A (8. m2 t ris) somnum A (m pr. exp. m2) P sonum cet. 21 aduersus YNP T sugsannam P 23 profetico A V profe.tico P (c eras.) 24 presbiterii A (i teri. 8. u. m2) presbiteri PV ) [*]( 4* )

52
contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt, sed ueritas ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit et aures gentilitatis obstruxit.

conuenienter quoque ibi sepulta est sancta Rachel, quia omnes qui baptizantur in Christo consepeliuntur cum eo. sic enim docemur dicente apostolo: consepulti enim sumus cum illo per [*]( C ) baptismum in mortem, ut quemadmodum ille surrexit a morte per uirtutem propriam suscitatus, ita et nos eius gratia resurgamus. tunc igitur uere absconditur omnis error gentilium, cum quis fuerit ablutus a uitiis, quia confixus cruci uetus homo noster nescit iam ueteri seruire peccato. conpetenter etiam columna statuitur supra monumentum Rachel, quia ecclesia est columna et firmamentum ueritatis.

I Senuit autem Iacob et ante iam senuerat moribus, sed [*]( D ) certabant in eo inpigra uiuacitas iuuentutis et tranquillitas senectutis. est enim et senectus uirens gratia et iuuentus cana consiliis, de qua dicit scriptura: senectus enim uenerabilis et aetas senectutis uita inmaculata. ex hac uita fuit Iacob, qui bonis operibus praeuenit tempus [*]( E ) longaeuae senectutis, ut et fructum eius ante tempus carperet et postrema eius in tempore non timeret. beatus quidem et iuuenis, qui bene uiuit, sed beatus et senex, qui bene uixit. quod enim iuuenis sperat adeptus est senior, quod senex fuit optat hoc esse qui iuuenis est. certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente iactatur fluctibus, senex uero sicut in portu ita in statione est senectutis. erat itaque huiusmodi Iacob, qui uix speranda iuuenibus bona incolomi et tuta [*]( 6 Rom. 6, 4 13 I Tim. 3, 15 17 Sap. 4, 9 18 Sap. 4, 8 ) [*]( 1 simulachra AP 3 anres*» A obstruiit P (r s. u. tn2) 7 mortem VWE morte cet. ad P 8 mortuis WE propria uirtute (om. per) WE suscitatur (8 a. r) P 9 per eius gratiam VNT 13 columpna A 15 iuuentutis N (tu ex ta m3) 16 iuuentus (tu ex ta mZ) FSt 17 cana AP cana in Um3 Ux incana SttnJ T (in del.) cet. 23 quod A (od exp. et s. add. i m2) 24 quod A 27 incolumi P (u ex 0) VDT incolumpi 91 (n exp. m2) tota A (corr. m. ani.) P )

53
gratiae claue iam clausa et obsignata retinebat. quod autem [*]( 471 A ) possideas eo quod adhuc speres praestabilius est. erat ergo senex Iacob, ad quem iuuenes aduersa temporis alicuius tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant, ipse autem tamquam in specula uitae huius positus sollicito praetendebat adfectu et longe ante rebus dubiis praeuidebat remedia.

i Denique fames erat in tota terra: senex depositus quae alacres iuuenes ignorabant primus utrum audierit.

... uidero. [*]( B ) interim primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta. eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent. libenter etiam ipse iuuenum consiliis adquiescebat, ut etiam filium iuniorem simul mitteret. et renuntiantibus illis quod Ioseph filius suus uiueret infracto licet corpore, sed uiuida animi uirtute non expectauit ut filius ad se ueniret, sed ipse magis perrexit ad filium; pietati enim mensura ordinis non praeponderat. nulla itaque sensit [*]( C ) inpedimenta fessae senectutis, cum pergeret; pietas enim leuabat laborem. uerum ubi recepti filii fructu potitus aliquanto exacto tempore, septem decem uidelicet annorum, quod secundum illam patriarchae longaeuitatem exiguae portionis tempus est, finem uitae sibi adpropinquare cognouit, uocauit Ioseph filium et per generationis suae futurum heredem constrincxit eum, ne in Aegypto sepeliretur, acceptaque fide, cum paulo post [*]( D ) infirmaretur et uenisset ad eum filius suus Ioseph: uelut [*]( 7 Gen. 41, 56 Uerg. Aen. XII 395 9 Gen. 42, 1 sq. 12 Gen. 43, 12; 45, 26 et 28 19 Gen. 47. 27 21 Gen. 47, 29 22 Gen. 47, 29 aq. 23 Gen. 47, 31 24 Gen. 48, 1-4 ) [*]( 1 gratia A (corr. m. ant.) n ęclaue A et (corr. m2 et claue) P tenebat jV 2 abhuc A 4 sese. A 5 * sollicito A (p eras.) 7 et senex N (et add. m. ant. 31\') 8 primQş A (corr. m2) utrum et uidero interim exp. 21\', om. WE post andierit lacunam significaui; excidit tale quid an ipse spiritu diuinauerit 14 niuidae P (e eras.) expectauit P (c s. u. m2) 19 septem decem mlAPW et 31 septem et decem (et s. u.) m2 AP et VT decem et septem 214 m2 WilE et T corr., IQrt. septemdecim secundum (u pr. ex a) AP 22 constrincxit A constrinxit 31 (x in ras. ex g) cet. 24 et uenisset... suum et om. VNI )

54
resumptis uiribus sedit supra lectum suum et benedixit patriarchas duodecim et prophetauit.

Dicant nunc aliqui. non beatum Iacob, cum in ipsis mortis [*]( E ) esset diebus, qui paene plura cum deo quam cum hominibus alloquia miscebat, non beatum, cum oculi eius grauarentur in senectute et non posset uidere; uidetur enim quibusdam caecitas esse grauis aerumna calamitatis. sed tunc quoque beatus Iacob, quia discernebat spiritu quos oculis discernere aspectuque non poterat. uidebat futura, qui aestimabatur non [*]( F ) uidere praesentia. denique errauit et ipse Ioseph, ut, cum ad dexteram eius adplicasset filium suum seniorem et ad sinistram ipsius, hoc est Iacob, adplicasset filium iuniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reseruaret, extenderet Iacob dexteram super nepotem iuniorem et sinistram super seniorem nepotem et uolenti filio patriam dexteram supra Manassen seniorem conuertere responderet: scio, fili, scio: et hic erit in populum et hic exaltabitur; sed frater eius iunior [*]( 472 A ) maior illo erit. et* causam praelationis adiuncxit dicens: semen eius erit multitudo gentium. adeo melius inpedito licet corporis aspectu uidebat, ut uidentem doceret errasse. quis enim melius uidet quam qui uidet Christum? aut quis potest dicere oculis inpeditum eum qui uidebat in Christo ecclesiam refulgentem ? nonne igitur clarum est quod debilitas beatitudinem impedire non possit? ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis uiribus. in lecto[*]( B ) [*]( 5 Gen. 48, 10 10 Gen. 48, 17 sq. 16 Gen. 48, 19 19 Gen. 48, 19 ) [*]( 8 dicat... aliquis VN et (corr. dicant... aliqui) T 8 quos AP quod cet. discere A (s. m2 discernere) 13 iacob om. N\' dexteram A tnl P dexteram suam A m2 cet. 15 supra AP super cet. manassem AT 16 responderet VN et (-rit corr.) T responderit cet. fili mi scio P (mi scio in ras. cx scio m2) 18 adiuncxit AV adiunxit cet. 19 melius post aspectu transponunt 21 xE 20 inpeditu A (corr. m. ant.) P (corr. m2) doceret A (8. m2 l diceret) Y (ex docentem) T (ex diceret) 23 refulgentem ecclesiam <ĮĮxE 25 defatigatus P (us 8. ft. m2) defatigatis 91 (a pr. m3 ex e) )

55
tamquam in sepulchro corpus relinquens adsurrexit in se et longe ab aliis atque intra semet ipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat et nouissimorum dierum futurae miscebatur aetati. sic enim scriptum est: adnuntiabo inquit uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus.