De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Denique petiturus a fratre concordiam dormiuit in castris. perfecta uirtus habet tranquillitatem et stabilitatem quietis; ideo dominus donum eius perfectioribus reseruauit dicens: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis. perfectorum est enim non facile mundanis moneri, non turbari [*]( B ) metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore uexari, sed quasi in litore tutissimo aduersum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem inmobilem fida statione placidare. hoc firmamentum Christianis mentibus Christus inuexit, pacem internam inuehens animis probatorum, ut non turbetur cor nostrum neque exagitetur animus. hanc pacem super omnem mentem esse apostolus doctor asseruit dicens: et pax dei, quae superat omnem mentem, custodiet[*]( c ) corda uestra et sensus in Christo Iesu. fructus itaque pacis est non perturbari in pectore. denique uita iusti quieta est. iniustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. itaque amplius suis suspicionibus adfligitur impius quam alienis plerique uerberibus maioresque uibices uulnerum in eius animo [*]( 8 Gen. 32, 21 11 Ioh. 14, 27 19 Philipp. 4, 7 ) [*]( 2 se laxari A m2 laxari 91x ut m2 ex et P 5 carnem suscepturus erat VNT 9 quietis post habet transponunt NI 11 relinquo ... do] do ... relinquo VT 12 profectorQ A 13 suspitione AJPWWT susceptione \'i( 14 littore A 15 fida* (e eraa.) AP fida T (a ex e) E (a ex A) fidei V 17 interram (corr. m2) A 19 mentem] pacem A (corr. m2) P 20 et m2 in ras. P exsuperat V (ex 8. u. m2) T (a a. U.) exuperat %xE custodiet A (s. at m2) 81\' (corr. -at) custodiat VWaxET 22 y.turhari (e eras.) A dinique A (corr. m2) 24 suis A (a alt. s. u. m2) 25 uiuices V (corr. m2) 91 uiuicet A et ml P uiae Pm2 T uices N\' )

49
sunt quam in eorum corpore qui ab aliis uerberantur.

grande est intra se aliquem tranquillum esse et sibi conuenire. foris pax aut inperatoris sollicita prouidentia aut manu militum [*]( D ) quaeritur aut bellorum prospero cedit euentu aut internicione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma conuertant. in ea pace nulla nostra uirtus, sed euentus est. certe gloria pacis illius ad inperatorem refertur, istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorumque tenetur affectibus. istius pacis maior est fructus, quo spiritalis nequitiae temptamenta quam quo arma hostilia repelluntur. ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit inlecebras [*]( E ) perturbationesque mitigat quam ea quae barbaricos sedat incursus; plus est enim clauso intra te hosti resistere quam remoto.

Itaque Iacob, qui cor suum. ab omni simultate mundauerat [*]( F ) et pacificum affectum gerebat, postquam reiecit omnia sua, solus remansit et luctatus est cum deo. quicumque enim saecularia neglegit ad imaginem dei similitudinemque propius accedit. quid est enim luctari cum deo nisi uirtutis suscipere certamen et cum superiore congredi potioremque ceteris imitatorem fieri dei?. et quia insuperabilis erat fides eius atque deuotio, secreta ei dominus mysteria reuelabat tangens latitudinem femoris eius, eo quod ex eius erat generatione dominus 469 [*]( A ) Iesus oriundus ex uirgine, qui deo nec inpar nec inaequalis esset. cuius crucem obstupescentis femoris latitudo signabat, eo quod diffusa per uniuersum mundum remissione peccati salutaris foret omnibus, qui stupore sui corporis ac sopore [*]( 15 Gen. 32, 24 22 Gen. 32, 25 ) [*]( 1 copore A 4 internicione P m2 31\' m2 V internitione AP ml 9f internecione T et ml 2T internetione VLE 5 sua om. VN 8 singulorumque A singuloruniqu#e P (a eras.) singulorum quae cet. 16 regebat A (8. m2 f gerebat) rececit P (m2 corr. recepit) recedit 91\' ml praecedunt 81\' m2 81 xE 18 prop.ills P (r eras.) 24 Ieeue om. A 26 difusa A 27 aal«»»«** P m1 (fuisse uidetur salutaris) salus Pm2 soporem A (m exp. m2) P (m eras.) sapore 31 sudore 31\' (d ex p m2) 1:x E ) [*]( XXUJ. Ambr. ptra 2. ) [*]( 4 )

50
resurrectionem tribueret defunctorum. unde non inmerito exortus est sol sancto Iacob, cuius generi crux domini salutaris inluxit, simul quia sol ei oriatur iustitiae qui deum cernit, quia ipse est lumen aeternum.

claudicauit autem Iacob a femore suo. propter hoc non manducant hodieque filii Istrahel neruum. utinam manducassent et credidissent! [*]( B ) sed quia non erant facturi uoluntatem dei, ideo non manducauerunt. sunt et qui ita accipiant, eo quod ideo claudicauerit ab uno femore Iacob, quia duobus populis ex eius generatione manantibus unius stupor iam mox circa fidei gratiam declarabatur futurus. ipse est ergo populus, qui stupore perfidiae claudicauit. [*]( C )

Denique non multo post reuelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina, Iacob filia, deflorato uirginitatis pudore temerata, fratres eius, qui non intellexerunt mysterium, alienigenas, qui societatem fidei per coniunctionem generis offerebant, uindictae studio peremerunt, Iacob autem, qui morali mansuetudine clementiam diligebat uel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praeuidebat ecclesiae, [*]( D ) inuitus et dolenter scaenam illam exactae ultionis accepit. unde prophetanti aduentum domini Iesu responsum diuinum est datum: exsurgens ascende in locum Bethel, hoc est in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas [*]( 1 Gen. 32, 31 3 Malach. 4, 2 4 Gen. 32, 31 et 32 14 Gen. 34, 5 et 25 sqq. 20 Gen. 34, 30 22 Gen. 35, 1 ) [*]( 2 (fiTi ex dns m2 AP saluatoris N\' 3 oriatur AP oritur cet. 5 hodieque P (que eras.) 6 filiis P (s eras.) filii E (i tert. postea add.) israhel P isrf cet. 7 erant fn s. u.) A V 8 eo del. m2 P, om. N clandicaueritt A (n eras.) 10 unius \\Į[uE et (i a. u. m2) VH4 unus cet. stapor iam mox scripsi stuporiamons ml AP stupor iam P m2 stupor iam tunc Am2 cct. 11 est s. u. m2 FW, mt T, om. 91 14 filis iacob VNT defloratu A (corr. m. ant.) P 15 misceri A (s. m2 misterium) mysceri P 16 alienas A (s. m2 alienigenas) 17 perhimerunt A (perhem. m. ant.) 20 scaenam P3T scenam cet. 21 profetanti PFS1 22 ascende A (s s. u.) bethleem P 23 micheas libri )

51
propheta testatur dicens: et tu, Bethleem, domus Ephratha, non es minima, ut sis inter principes Iuda. ex te enim exiet princeps in Istrahel. et egressus eius ab initio a diebus saeculi. uere domus panis. quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris aduenit e caelo, [*]( E ) ut iam nullus esuriat cibum sibi inmortalitatis adquirens. ibi iubetur habitare patriarcha, ibi aram deo facere, qui apparuit ei. ibi deos accepit alienos et abscondit eos sub lentisco, ibi quoque sepulta est Rachel in uia inquit Ephratha; haec est Bethleem. ibi etiam columnam statuit Iacob supra monumentum eius.

Quanta mysteria, quia ibi est ecclesia dei, in qua apparet deus et loquitur cum seruulis suis !