De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Decursa est interpellatio sancti lob: nunc adoriamur eam [*]( 661 CD ) interpellationem, quam repperimus in psalmis. ipse quidem Dauid pluribus locis de saeculi uanitate non tacuit et inania esse quae putantur bona istius mundi frequenter adseruit et maxime in psalmo tricensimo octauo, in quo dicit: uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens. quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbatur; thensaurizat et ignorat cui congregat ea, et alibi: usquequo peccatores. domine, usquequo peccatores gloriabuntur? quod hic habeant umbratilem [*]( E ) gloriam! ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis inuenire non possint. idem tamen inseruit psalmum LXXII, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod eius primo fuerit prolapsionis, ut non mediocri dolore perstrictus sit. cum uideret peccatores in hoc mundo affluere diuitiis, abundare rebus secundis, se autem, qui iustificauerit cor suum, esse in adflictionibus et aerumnis nec mediocrem [*]( F ) traxisse offensam in exordio, sed postea per domini flagella correctum et inluminatum diuinae cognitionis gratia seriem uerae didicisse traditionis.

nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph,[*]( 662 C ) [*]( 7 Psalm. XXXVIII 6 sq. 11 Psalm. XCIII 3 14 Psalm. LXXII 1 ) [*]( 7 psalmo P (l s. u.) XXX octauo B tricensimo P tricesimo DPC octauo P (0 alt. in rat.) dicit P (d in ras.) 8 uniuersa om. B 9 imagine B imaginem cet. 10 conturbabitur P (bi s. u.) BC thensaurizat P thesaurizat cet. 11 sq. peccatores P (es ex is) 14 psalmum P (u ex 0) in psalmum B psalmo C LXXII P LXXV B septuageMmum secundum DP\' septuagesimo secundo C 15 asaf P (f in ras.) 16 mediocri P (d in ras.) perstrictus Costerius prescriptua B prestrictus cet. 17 afluere P 19 adflictationibus P (ta s. u.) BDP1 21 cogitationis B 22 dedicisse P dedisse cet. 23 sqq. asaf P 25 enim] fort. ergo et P (t postea add.) ei DP\' )

249
sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur. quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse. sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid — quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem ? - ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series [*]( D ) consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.

Quam bonus deus Istrahel rectis corde! elucet in [*]( E ) principio emendationis profectus. nemo enim potest deum bonum uere fateri nisi is qui non ex sucessibus commodorum suorum, sed ex caelestium mysteriorum profundo et diuinae dispositionis altitudine bonitatem eius agnoscit. quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. [*]( F ) iusto itaque semper bonus est deus et cum torquetur doloribus corporis et cum adfligitur acerbitate poenarum, semper dicit: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustinemus? gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem inuenire possit sciens quoniam qui bona receperit in hac uita habet mercedem suam. futura praemia sperare non poterit qui non luctatus, non exercitus sit diuersorum certamine proeliorum.

[*]( 663 A ) qui uero siue iuste siue [*]( 5 Psalm. LXXI 19 11 Psalm. LXXH 1 19 Iob 2, 10 22 Matth. 6, 2 ) [*]( 1 suiperscribitur P (e postea add.) 4 titulum desefeciswe P 5 psalmos B psalmus cet. 7 inscriptionem DP\' comprehendit DP\' 8 huiusmundi PP1 huius B diffinitione BDP\'C sit om. B 9 interpellatione B 10 ducamur P dicamus B 11 bonll B deus ishf fisrf DG) PDC isrt deus BP\' 12 dum B 13 uere om. DP his PC commudorum P (d ex t) 14 celestium P (i ex u) 15 altitudine P (d ex corr.) cognoscit D et (i ex e) P\' 19 accipimus P suscepimus B 20 sustineamus BDP1 21 futurum P (u tert. ex o) futuro C 22 receperit B receperint cet. et futura C 23 non possunt... luctati... exercitati sint C exercitatus IJDP\' 24 p«roeliorum P )

250
iniuste adficitur in hoc saeculo gratulatur uel quod hic soluat pretia delictorum suorum uel quia nouit eam esse apud dominum uberiorem gratiam, si iniuste pro eius nomine aut pro bono aliquo opere acerba patiatur, secundum quod scriptum est quia nulla gloria est, si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes et patientes, haec est gratia apud deum. in hoc enim uocati estis, [*]( B ) quia et Christus pro uobis mortuus est relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non comminabatur. ergo iustus etiam si in eculeo sit, semper iustus est, quia iustificat deum et minora se peccatis suis dicit sustinere, semper sapiens est; non enim aufertur eculei tormentis uera et perfecta sapientia, non amittit quod est, quia timorem excludit foras studio et [*]( C ) proposito caritatis: nouit ut sapiens dicere quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae et omnes huius temporis passiones superuenturam mercedem aequare non possunt. bonus igitur huic semper est deus, qui nouit quo tempore metat. et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris uomere: hic stirpat quadam falce uirtutum amputatrice uitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram sciens quia deus [*]( D ) de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem, denique apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset adquirere: hic custodit [*]( 5 I Petro 2, 20-23 13 Luc. 7, 29 16 I Ioh. 4, 18 18 sq. Born. 8, 18 21 Ioh. 15, 1 24 Psalm. CXII 7 26 Philipp. 3, 8 ) [*]( 3 dum PC diTi cet., fort. recte 4 acerba aliqua DP\' patitur D 5 eet gloria DP\' 6 et] ut DP\' 8 et om. DP\' mortuus P (ns ex os) 9 sequamur B 11 non maledixit BDP\'C 12 ai ante iustue transponit B 13 aculeo D et (i e s. a) P1 semper pr. in ras. B qui B 15 aculei D et (ł e a. a) P\' 16 propositione B 18 remuneratione D (s. 1 memora) iememoratione P\' (8. t une) 19 omnes P (e ex i) 22 rigidioris abstinentiae DP\' 23 amputatricem PJi )
251
fructus suos, ut illic securus recondat. semper itaque ei bonus est deus, quia semper quae bona sunt. de deo sperat.