De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Accipe aliud. quam bonus inquit deus Istrahel rectis corde! non ergo omnibus bonus est deus? ille quidem omnibus bonus est, quia saluator est omnium hominum, maxime fidelium. et ideo uenit dominus Iesus, ut saluum [*]( E ) faceret quod perierat; uenit enim, ut peccatum mundi tolleret, uulnera nostra curaret. sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis conpungatur uis ulceris, ideo uolentes curat, non adstringit inuitos. accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt, illi autem qui refutant medicum nec requirunt bonitatem medici quam non experiuntur sentire non possunt. qui autem curatur etiam [*]( F ) sanatur, ideoque his bonus est medicus quos sanauit. his igitur bonus deus quibus peccata donauit; qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? pulchre itaque apostolus, ut praemisimus, explanauit quia et omnibus bonus est deus, qui uult omnes homines saluos fieri. et maxime fidelibus diuinae bonitatis praerogatiua seruatur, quibus et uoluntas dei opitulatur et gratia. sed et psalmista dicendo: quam bonus deus Istrahel rectis corde!

[*]( 664 A ) ad ipsorum sententiam rettulit qui aliter de deo sentire non norunt nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.

Denique sequentibus exponit ipse quid senserit. dicendo: [*]( B ) mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem [*]( 6 Luc. 19, 10 7 Ioh. 1, 29 19 I Tim. 2. 4 26 Psalra. LXXII 2 sq. ) [*]( 1 fractuos P securos B securius DP\' 2 est om. DP\' 3 illud B inquit s. u. P isht P isri cet. 4 ergo (e in ras.) omnibus (o s. u.) P 5 hominum om. DP 7 enim ergo P ergo C 10 adstringit P (n s. u.) 11 ezpectunt P (c eras.) 15 bonus est DP\' 16 peccatum P (p ex m) 17 aestimare] habere DP\' fugit B pulchre P (c postea add.) 20 pietatis DP\' 21 dei om. B 22 istrahel P isrf cet. 23 rettulit P (t pr. s. u.) retulit cet. )

252
peccatorum uidens. non utique pedes corporis <dicit et> gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi [*]( C ) dicit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ideo semper petendum est ut dirigat dominus nostrorum animorum uestigia, ne labantur et lubrico quodam erroris effusa stabilitatem sui tenere non possint. prolapsionis autem causa ea est quod pacem aemulatus est peccatorum. aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris, sicut et apostolus Paulus expressit dicens: bonum autem aemulari in bono semper[*](. D ) nec te moueat quod pacem in malo posuit.

denique et in euangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis: non sicut mundus dat, ego do uobis. est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet. quae ex dilectione est non habet offendiculum, quae ex simulatione habet. ideo et propheta dicit: pax, pax; et ubi est pax? refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim aduersum [*]( E ) innocentem, coeunt ut iustum opprimant, uiduam exterminent uel expugnent eius pudorem.