De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

huic ergo opinioni [*]( E ) eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant. etiam impiorum lucerna extinguitur. ad tempus lucet, non habet lumen aeternum. et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento. iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum. [*]( F ) denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expeti uit ut uos uenti let sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum. ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri. ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut [*]( 660 A ) puluis, quem abstulit uentus. denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic. id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.

Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena [*]( 4 Iob 21, 17 6 Ioh. 14, 30; 16, 11 8 Iob 21, 18 10 Luc. 22, 31 sq. 14 Luc. 8, 8 15 Mich. 7, 1 18 Iob 21, 18 19 Iob 21, 18 22 Psalm. I 4 23 Psalm. I 4 25 Iob 21, 23—25 ) [*](1 Tiideret P (e alt. ex i) huic fu s. m.) P 2 respondet B 3 aestimare D aestima P\' ipso om. DPO saeculo P (0 ex u) 4 lucerna impiorum DP\' 5 lume P 6 faueant B 10 domino PC 11 uos ut C 15 heu P (h a. u.) 17 exuruntur B 21 cito ... tamquam puluis om. B fatescit PDP\' 25 discretiones DP 26 sententia DP\' 27 eius autem D )

245
sunt adipis, medulla eorum superfluit. ille autem [*]( B ) conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit. cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari ? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo. ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum. qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam. ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?

[*]( C ) I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint. stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese [*]( D ) operiebant. rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent. esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.