De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et addidit dicens quia non est illis timor, non est flagellum a domino.

[*]( 658 A ) iustus autem dicit: quoniam flagellatus sum tota die et optat flagellari, ut recipiatur a domino, et uult timere deum, quia timor domini initium sapientiae est. nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua, sicut putant stulti. per bouem enim quid significatur nisi ruralis culturae labor, qui semper in orbem redit et numquam desinit, sed cum expleri uidetur, reuocatur in exordium? isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorram. ergo qui colunt [*]( B ) Aegyptum glaebasque terrarum aratro quodam solidae mentis inuertunt laborem sibi pariunt et dolores metunt. ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. de iustis ergo dicitur quia [*]( C ) salutis spiritum generauerunt, quem acceperunt de timore dei, [*]( 3 Esai. 38, 19 sq. 8 Iob 21, 9 9 Psalm. LXXII 14 11 Psalm. CX 10 12 Iob 21, 10 18 Iob 4, 8 23 Ksai. 26, 18 ) [*]( 1 frequenter P (r pr. 8. u.) 2 ezechias P (c s. u.) 4 dne d§ DP\' 5 te benedicens DP\' psalterio omnes P (0 0 ex um) 6 enim P (i 8. u.) 8 quia 8. u. P 11 dfli PC dum BDP\' 12 abortit C auortit P auertit cet. baculos suos B 14 ruralis P (1 ire ras.) reddi in orbem DP\' 15 expleri P (i ex e) explere DP\' 16 gomorra P 17 glebasque libri solide P (li s. u.) solitae B 18 baculos B 19 abortit DP\' auortit P et (0 ex e) C ouortit B 20 conceperint DP\' 22 de (del.) pecurum P gloriantur P (ria 8. u.) 24 iusti P 25 spiritum salutis BDP\' dni BC ) [*]( XXXII. Ambr. para 2. ) [*]( 16 )

242
non de malitia istius saeculi, de qua legimus: ecce parturiuit iniustitiam et concepit laborem et peperit iniquitatem. melior ergo abortus quam partus est saecularium- . larium. denique de homine, qui in hoc saeculum uenit et uanitatem mundi huius et tenebras pertulit longaeuitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiauit quia melior illo abortus. huic enim requies magis quam illi, quia non expertus est [*]( D ) uarietatem saeculi, in qua etsi mille annos qui uixerit. quod bonum est uidere non potuit. fugisse ergo haec magis est gratiae quam subisse est.

i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi. consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt. distingue haec et quia spiritalis es diiudica. impii sicut aeterni sunt, [*]( E ) non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. nec fulgur est, sed sicut fulgur. considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis [*]( F ) et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet [*]( 1 Psalm. VII 15 6 Eccl. 6, 3 11 Iob 21, 11-13 19 II Cor. 11, 14 22 Luc. 10, 18 ) [*]( 1 istius] huius B 2 et pr. om. P4 dolorem BDP4 3 abortiuus DP\' est abortus C est om. DP\' sclorum DP\' 4 scto DP\' 5 longe uite B 6 abortiuus DFC 7 non P (n alt. s. u. m2) (est om.) uarietate DP\' 8 qui DP\' quid P quis BC 10 est om. B. 6 P1 11 manent B maneant cet. 16 impii autem DP\' 17 non s. u. P accepere P 19 sg. transficurat P 21 claritatis om. DP\' 22 satanam DPO 22 sq. fulgor P 23 de caelo cadeutem B 24 heredicuin P 25 cogitationi B 26 habe P )

243
imitationem qui fidei non habet ueritatem. huius paruuli ludunt sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere uult. luxuriata est in psalterio et cithara. id est in sono uocis, non in sacramentorum profundo, ut labiis resultaret, non in corda conferret.

Huiusmodi itaque in bonis saeculi consummauerunt uitam [*](659 A B ) suam, hanc utique quam uiuebant, non illam cuius mercedem sperabant, et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie caelesti. nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno caelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. magna enim inlecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, obliuionem auctoris infundit. [*]( C ) considera illum diuitem in euangelio supra ostrum et purpuram recumbentem, cuius de mensa micas iustus ille pauper Lazarus colligebat: nonne uidetur tibi diues ille ad deum dicere: discede a me; uias tuas scire nolo. et uere nolunt scire huiusmodi uias domini; si enim uellent, cognoscerent, sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. deinde conuersus ad conpotores suos manducemus inquit [*]( D ) et bibamus. quid prodest, si seruiamus ei? aut quae utilitas, si obseruemus eum? haec itaque dicit saecularium rerum abundantia temulentus, quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur; supinabatur enim, quia in manibus ei ad uoluptatem omnia suppetebant, et conscius impietatis suae, cuius poena sequestrabatur, putabat [*]( 2 I Tim. 5, 11 6 Iob 21, 13 13 Luc. 16, 19-21 16 lob 21, 14 20 Esai. 22, 13 21 Iob 21, 15 ) [*]( 4 non pr. (om. in) D 7 qua B 11 adipisti P delinquendi P (in in ras. ex i, u s. u.) 12 in eras. D, om. P\' infundUt P 13 diuitem om. DP\', diuitem qui B 14 migas P 15 uidentur P (uteras.) tibi uidetur BDP\' 16 discedere P 17 nolunt (n pr. in ras. ex u) scire. (m eras.) P scire nolunt (noluit DP\') BDP 18 laboris sunt B labores DP\' fugiunt BDP\' declinant DP\' 19 recognoscet P 20 cOpotores D (t tato s. to) cflpotatores P\' 23 abundantia P (n alt. s. u.) 24 supinabitur B 26 poena P (a in ras.)) [*](16)

244
quod deus impiorum scelera non uideret.