De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

non enim ita circa illum sicut circa te soluta est sententia; nam Christi gratia, quae te resoluit, illum adstrinxit; manet enim maledictio directa in serpentem propter tuam deceptionem. sic enim dictum est ad eum: maledictus tu ab omnibus pecoribus terrae. omnium [*]( 134 A ) enim communis inimicus est qui fuit hostis bonorum et pro iis damnatur quos adhuc non laeserat, quoniam qui hominem laesit, cui illa subiecta omnia sunt, laesit omnia. communem etenim legem soluit, quia ipse homini cum ceteris subditus est. ideo communi odio atque execratione omnium maledictio eius oneratur. genus autem damnationis non mors, [*]( 3 Matth. 10. 16 7 Luc. 10. 18 10 Luc. 17, 24 19 Gen. 3, 14 ) [*]( 1 ut 8. u. m2 A 3 cautionis A (f n1 m2 s. nis) cautionum (s. t nis) T ut A (s. m2 t sič) sicut NT 10 que A (a. m2 t quia et) quia et N et (et s. u.) T 11 corruscans A 12 quia et hic supra N 15 recipisti Aty. 16 quae tibi PนCxCx et (bi eras.) C que tibi A (8. m2 1 que te) quae te W (te ex tibi m2) 18 sic A (s. m2 f sicut) 21 his libri i X 22 subiecta omnia sunt A (/. m2) omnia subiecta sunt WCET subiecta sunt omnia C 23 etenim A (et exp. m2) K" (et s. u.) enim T quia ex qua 21 qua N\' et ipse A (et 8. u. m2) นน\'น"T et ipsi E 24 omnium post odio transponunt 21x et (in quo atque in mg.) E 25 honeratur APCx dampnationis PC ) [*]( 13* )

196
sed poena diuturna est. super pectus inquit tuum et u en t rem ambulabis. premenda enim fuit noxia conscientia [*]( B ) et proterenda malitia fraudulentumque secretum tamquam a dei facie relegandum; simul ostenditur quod terrena malitia sit quae in terram recuruet. denique addidit: e t terram edes omnes dies uitae tuae.

Describi quidem his natura serpentis uidetur, sed magis omne malitiae uas describitur, omnis serpens inprobitatis, qui in uentrem se deicit atque intra se uenenum suum claudit et intus in pectore suo uoluit, cogitationibus suis lubricus et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse inplicans, [*]( c ) mouens semper atque exagitans sua uenena, cum cogitat, uentrem quoque, hoc est seminarium cordis sui proterens. unde pulchre Dauid ait: alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa, furor his secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet uocem incantantium et uenefici. qui incantantur a sapiente. propter hoc etiam illud pulchre dictum uidetur, quod in libro prophetico legimus: uentrem[*]( D ) meum doleo, uentrem meum, quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia, et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius, atque id nequitiae uestigiis proculcatur, [*]( 1 Gen. 3, 14 5 Gen. 8, 14 14 Psalm. LVII 4-6 20 Hier. 4, 19 ) [*]( 4 religandum (li ex Ie) A et m. ant. 9f religandum นCx et (t e a. i) T relegandam P (Ie ex Ii) 8 uas malitiae นxE 10 cogitationibus suis ex cogitationes suas A cogitationes suas D; an cogitatione sua? 18 hoc A (c s. u.) seminarium Å (mi ex me m2) 14 dauit A 16 his] illis น"Cx similitudinem Å (s. ec. m2 x multitudinem) C (Ii s. t4.) 17 obturantis AT obstruentis eet. 18 qui] qng 01 cum นxE, om. T 19 incantantur A (8. m2 k tatnr) P (n alt. exp.) น\' (m2 incantatur) W incantatur น"CxCxE incantat C (at m2 in ras.) incantantis T a om. CT sapienter C (r add. m2) T 21 uentrem meum doleo A (doleo s, a. m2) N\' (doleo a. u. m3) นCxET 23 id Å (d ex t) uestigiis Å (is ex as) W (s. m3 mesticiis) uestitus W\' uestitur น\'E proculpatur N conculcatur 0 )

197
stimulatur unguibus, processu quodam inprobitatis incrementoque concutitur, ubi est genitale seminium posteritatis aeternae. uidetur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creauit filios et suscepit, sed multo magis, quod in uentre suo uerbi seminarium non habebat. [*]( E ) ideo uentrem suum dicit quasi pretiosissimum. pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum uerbi semine pullulare consueuit et uitae totius solent atque uirtutum ac disciplinarum quaedam membra formari.

Sed ut reuertamur ad propositum, quod malitiam deus reprimendam interim quam abolendam putauerit, ait ad serpentem: et inimicitias ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen mulieris. ipsa tibi [*]( F ) seruabit caput et tu illius calcaneum. ubi inimicitiae sunt, discordia. est nocendique studium, ubi nocendi studium, ibi malitia ponitur. ergo discordia inter serpentem et mulierem. discordiae malitia subest; non est ergo sublata malitia. denique seruatum est serpenti, ut calcaneum mulieris et seminis eius obseruaret, quo noceat et uenenum suum infundat. non ergo ambulemus in terrenis, et serpens nobis nocere non poterit. sumamus euangelicum calciamentum, quo uenenum serpentis excluditur, morsus eius hebetatur, ut simus calciati- pedes in [*]( 12 Gen. 8, 15 21 Matth. 10, 10 Luc. 10, 4 ) [*]( 2 genitale A (i ex e m2) seminium A et P (seminarium m2) 2I (seminarium m3) น\'C\'Cx seminum Cxp\' seminarium cet. 8 addidisse A (8. m2 ł ad id esse) PCx 5 habebat นC\'T habebant A (t bat m2 s. bant) P fn exp.) eet. 6 pretiosius A (sius ex sus; s. m2 x sus) enim 8. u. A (m. ant. et iterum m2) 7 ṣẹc̣ụṇḍụṣA (x. fecunda) secunda PCx secundum CI 11 magis (s. u. m2) quam ม\' abolendam P (a pro ex T o) potauerit A 12 te et inter A (inter 8. u. m2) NT et tert. om. P 13 illius mulieris A (illius extra u. m2) T (illius del.) illius นP\'D ipse A (s. m2 sa) n ipsa น\' (a ex e m2) 14 ubi enim 2l 15 ibi discordia P 17 malitiae Aน et (e exp.) P malitip น\' (-ia m2) naret A (t & m2 8. ara) PCUCx ohseruet eet. quo A (i 8. 0 m2) et A 8. u., del. m2 20 poterit 5t (771.3 ex potuit) น\' (m2 ex potest) potest มxE )

198
euangelium. et fortasse ideo Moyses iubetur soluere [*]( 435 A ) calciamentum pedum suorum, ut sumeret calciamentum euangelii, uel quia non Moysi, id est non prophetis, sed apostolis praedicatio euangelii debebatur. ea est, quam supra diximus, dicta in serpentem sententia: in hominem quoque cuiusmodi directa sit consideremus.

maledictus est ille qui auctor est culpae, sed non est maledictus iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non seruauit mandatum dei, operum suorum [*]( B ) labore damnatur - maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris - et maledicitur, donec resoluatur in terram. ideo ergo suscepit Iesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret, et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, uita mortem. suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret iudicato: male dictum carnis peccatricis usque ad mortem. nihil ergo factum est contra sententiam [*]( c ) dei, cum sit diuinae condicio impleta sententiae; maledictum enim usque ad mortem, post mortem gratia. mortui ergo saeculo sumus: quid adhuc de saeculo decernimus ? mortui sumus cum Christo: quid adhuc uitae huius actus requirimus? mortem Christi in corpore nostro circumferimus, ut et uita Christi in nobis manifestetur. non ergo iam nostram illam uitam, sed Christi uitam uiuimus, uitam innocentiae, uitam castimoniae, uitam simplicitatis omniumque uirtutum. cum [*]( 1 Exod. 3, 5 2 Matth. 10. 10 Luc. 10, 4 8 Gen. 3, 17 eqq. 19 R 1R 15 R 17 sqq 91 n in ) [*]( 1 moysi A (i m2 ex es) 2 et euangelii A (et del. m2) P (et exp.) 5 cuiusmodi A (i pro 8. tt.) 7 maledictua est มxE 9 dampnatur APC\'น".ET 11 suscepit Jesus] suscepit deus น\'E deus suscepit น" 12 factum A (t tus m2 s. tum) PCI 15 per maledictum น" (per 8. tl. m3) น" E; fort. maledicto; nam carni peccatrici non placet 18 mortem (alt.) autem 21xE 19 quid adhuc de saeculo decernimus A (infra in mg. m2 ali\' quo adhuc secernimur) de om. NI, s. U. T saeculo ... Christo om. 9t secernimus T decernimus (s. m2 ł deseruimus) E deseruimus น )

199
Christo resurreximus, in ipso uiuamus, in ipso ascendamus, [*]( D ) ut serpens calcaneum nostrum quod uulneret in terris repperire non possit.