De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Fugiamus hinc. potes animo fugere, etsi retineris corpore. [*]( E ) potes et hic esse et adesse ad dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie uias eius sequaris, si ad ipsum confugias. est enim refugium et uirtus, cui dicit Dauid: ad t e con fu g i et non sum deceptus. ergo quia deus refugium, deus autem in caelo et supra caelos, utique hinc illo fugiendum [*]( 436 A ) est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses : et erunt sabbata terrae uobis escae. epulatorium enim et plenum iocunditatis et tranquillitatis est requiescere in deo et eius delectationem uidere. qui ergo confugimus ad deum ad mundum reuertemur, qui peccato mortui sumus peccata repetemus, qui renuntiauimus saeculo et usui eius iterum in luto eius haerebimus? fugiamus hinc, quia tempus breue est.

audi quomodo fugias: [*]( B ) et qui habent uxores ita sint ac si non habeant et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam. non possidentes et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus, sed maneamus in [*]( 8 Psalm. IJXXVI 8 11 Philo 1. c. 31 (572, 13) 12 Leuit. 25, 4-6 19 I Cor. 7, 29-81 ) [*]( 1 in ipso uiuamus A ml in ipso uiuimus. in ipso uiuamua A m2 T 2 terrenis N et (8. x terris) 7\' reperire APCน"T 5 ad.hereat A 7 sequaris A (i m2 ex a) 9 da est ref.น 10 confugiendum น" 11 post sabbatum add. eius f; (act T) xpi ê (et T) omnium uirtutum et sabbatum A 8. u. m2 T 12 magnu. A 13 aepulatorium AP iocunditatis (o ex u m2) NC\' in xpo T 15 reuertimur PC\'CII et (corr. m2) C 16 repetimas A (i ex e m2) PO\'Cx et (corr. m2) 0 17 baerebimus A (h 8. u.) 18 fugias A ml fugiamus A m2 2(T 19 habeant A (a alt. 8. u.) )

200
ueritate. si manemus in Christo, manemus in ueritate et cum eo manebimus et non praeteribimus, sed dicemus : benedictio [*]( c ) domini super uos, benedicimus uos in nomine domini. qui enim praetereunt non possunt dicere, quia non dixerunt praetereuntes uiam: benedictio domini super uos, quemadmodum dixit propheta. itaque si uolumus non praeterire opera nostra, non praetereamus mandatum dei, non praetereamus requirendi Iesu domini diligentiam, emerendi eius gratiam. non praeteriuit eum illa mulier. quae usque in Pharisaei domum ingressa, in qua Christus recumbebat, in[*]( D ) pedes eius superfudit unguentum.

non praetereamus disciplinae alicuius profectum, sicut etiam Ioseph adulescentulus non praeteriuit, quia fratres suos requirebat et ad eum festinabat locum, in quo pascebant oues, et cum cognouisset quia in Dothaim sunt, perrexit eo. significatur autem illo uerbo Dothaim defectus idoneus, id est uanarum opinionum defectus non mediocris, sed perfectus et plenus, in quo profectus est [*]( E ) animae. sapiens enim quando minuit addit; deficiunt enim saeculares opiniones, quae mulieribus infirmis comparantur. unde pulchre, quo ostenderetur Sarra ad profectum uenisse, [*]( 2 Psalm. CXXVIII 8 9 Luc. 7, 86 sqq. 12 Gen. 87, 17 Philo 1. c. 23 (564, 44) 15 Philo 1. c. 23 (õ65, 1) 18 Philo 1. c. 28 (565. 7) ) [*]( 1 manemus pro. A m1 maneamus A m2 CC\'N et (a alt. exp.) T 8 uos] nos Aนน\' benedicimus A ml benediximus A m2 นxET uobis CC"น" / /- 7 mandatum QI (a pr. ex n) mandata C\'N\'p\' 8 ihu dni A (/ m2) dni ihu T 9 praeteribit A (s. m2 ł iit) i( (cor-r. tn3) 2(\' (corr. m2) X / praeteriit C 11 superfudit ungentum A (/ m2) unguentum anper- Cudit T 12 adulescentulus นน\' adolescentulus น\' (corr.) eet. 14 qua Å (t 08. a m2) cognouissent A (t 8. ųt tn2) 16 defectus alt. A (us ex n m2) 17 profectus (ex perfectos) P et m2 C 18 minuit APนC\'C"\'T monuit น\' (o ex i tn. ant.) นxE mittitur e (m2 in ras, 8. m2 dothaim mittit) addidit AN\' et ml C (m2 additur) deficiant Å (v 8. & m2) PCC\' deficient e" 19 infinnibus n et (m2 infirmis) น\' infonnibus P corr. C\'Cx 20 quoostenderetur A (o alt. s. u. m2) . sarra APน et (r pr. eras.) Cx sara eet. perfectum PMNT )

201
ut generaret risum et laetitiam, defecerunt inquit Sarrae fieri muliebria. bona ergo defectio cupiditatum, defectio uanitatis, quia ueritatis adiectio est. unde et sanctus ait: defecit in salutare tuum anima mea. paritura etenim erat quem concesserat eoque et promiserat deus, paritura laetitiam et sobriam illam iocunditatis ebrietatem, paritura ante expectatum ingenii celeritate partus, feta sapientiae. [*]( 487 A ) denique et de aliis Hebraeis mulieribus habes quia Hebraeae prius pariunt quam ueniant obstetrices, eo quod animae iustorum non expectent artes et disciplinas propter inuentionum genera nec requirant adiumenta generandi, sed sponte partus suos fundant expectationemque praeueniant.

Nec minus inpiger ad inueniendum quam ad exsequendum Iacob, cui cum mater dixisset ut inferret patri escas, definitionum genera suppetisse cernimus. nam et cito inuenit et [*]( B ) inuentorum suorum auctorem testificatus est deum, in quo et diligentiae palma et ingenii significatur ubertas. prima ergo definitio in inuentione. quod inuenitur quaeritur et quod quaeritur temporis est et quod temporis est utique diligentiae est. quod autem praeuenit usum temporis deus infundit, deus dat, quod deus dat naturae, non diligentiae est. ingenium igitur diuini est muneris, quod autem diuini muneris hoc naturae. ingenium ergo naturae est, inuentio diligentiae: illud [*]( c ) [*]( 1 Gen. 18, 11, cf. 12 Philo Legg. alleg. III 14 (95, 38) 8 Psalm. CXVIII 81 7 Lerg. Georg. III 348 8 Exod. 1, 19 Philo de profugis 80 (571, 19) 18 Gen. 27, 6 sqq. 14 Philo 1. c. 30 (571, 28) ) [*]( 1 sarrae APนT et (r pr. tras.) C\' sarae eet. 2 cupiditatê A (t tii 8. M m2) 3 sanctus dauid A (dd 8. M. m2) C\'CxC"นxET; in 9f s. ait ras., fort. dd eras. 4 enim น"Cx 5 quae นน"น"CxT eoque del. m2 A, om. GNT 7 parta? P parto. GC\' et (8. u. m2) T feta (8. m2 x facta) A facta CT 9 primus A (m eras.) primitus P (tu s. \'U.) obstretices Pน 14 cui cum mater dixisset ut inferret A (infra in mg. m2 cui mater dixisse ut inferret) cui mater cum T dixisset (t 8. u. m2) น\' 16 suorum auctorem suum A (suum s. u. m2) T (suum del.) 19 et om. N, 8. u. T est alt. del. m2 A, om. T 20 quod autem... diligentiae est om. N, in mg. T 28 natura A (corr. m2) pee et (ra ex re) P )

202
sine tempore, hoc indiget tempore. ideoque illud tempore praesto est, hoc in spatio temporis inuestigatur; illud supra nos, hoc uero ad nos refertur.