De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

persuadet autem habitare, ut discat studiosus disciplinae [*]( F ) uirtutes sensuum et uelut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat et nouerit uehementiam carnis, quid et qua causa creatum sit, quemadmodum unusquisque sensus [*]( 427 A ) operetur. qui uiderit inquit mulierem ad concupiscendum. male sic uidet oculus. uideat ergo oculus et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut uitium referat pro officio. breue ergo tempus ad cognoscendos sensus uel potius experiendos datur et fortasse tenerioris adulescentiae prima exordia, statimque reuocatur, ne diutius titubet in lubrico et diuidua quadam inundatione corporis huius et saeculi mersentur animi interiora uestigia. cum [*]( B ) autem uel expertus fuerit uel steterit in instabili et incerto atque umido solo, reuocatur a matre patientia uel perseuerantia, quae dicit: mittam ad te et accersam te inde, ut et illic in lubrico tutum portum inuenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reuersus perseuerare circa dei noueris cultum et sis in conuentu gentium significans eius fide ecclesiam gentium congregandam.

His igitur patientiae mstmctus et perseuerantiae disciplinis [*]( C ) [*]( 5 Matth. 5, 28 15 Gen. 27, 45 ) [*]( 1 studiosius A (8. m2 i SUS) PC\'Cx et (i alt. 8. u.) T 2 uirtutes CนxE et (es ex is m2) 91\' et uirtutis D uirtutisq; (q; s. u.) T uirtutis cet. sensuum .4 (i sum 8. suum m2) V (u alt. exp.) CC\'N sensum cet. regionis .A (-es m2) P VWCx 4 creatus C\'D creatum (s s. m) T creatura (tura in ras. m2) C 5 inquit del. m2 A, 8. u. T concupiscendam eam A (eam extra u. m2) 91 C\' T post concupiacendum add. C 8. u. m2 ia mechatus S 9 datur A (i tQ 8. tur m2) datum est T (s. um add. ur. sed eras.) 10 adolescentiae libri 12 et del. m2 A, s. u. T, om. VCN mer?entur A (g m2 8. §) mersentur T (uen 8. sen) mergentur P mergantur Cx 13 instabilitate A (tate 8. u. m2) T (tate del.) 15 adcersam A (i 8. sa m2) accersam E accersiam cet. inde te C et om. AD 16 tutum A (8. m2 i totfl) et (t alt. H. u. m2) CE 17 sinat A (apud i ras.) 18 dei A (8. m2 add. O qs hate) conuentu C (u ex 11) conuentum NT 20 et perseuerantiae instructus นxE )

182
profectus Iacob copulam sibi adquisiuit de sapientia consorte propositi opimam dote prudentiae, cum qua uitae tempora sine ulla offensione transcurreret. addito igitur thensauro sapientiae uariarum ouium sibi instituit gregem, sed illum rationabilem, uirtutum plurimarum diuersitate fulgentem. unde et iactantiam carnis eius recidit, quod significat femoris stupor salua sacri interpretatione mysterii. his ergo uirtutibus uelut [*]( D ) gradibus quibusdam mens eius ascendit in caelum, et dei secreta cognouit et confirmatus est et repletus, ut Laban scrutans domum eius nihil apud eum inane, nihil uacuum repperiret, nulla simulacra, nullam effigiem uanitatis. non enim erat apud eum imago, sed ueritas, non effigies ignauiae, sed solida forma iustitiae et uiuae uirtutis expressio intellegibilis. itaque Laban perscrutatus est domum eius spiritalem et non inuenit eges ; plena enim erat non figurarum, sed [*]( E ) negotiorum.

potuisset autem inuenire fundamenta uirtutum et culmina, nisi caecitatem cordis et perfidae mentis caliginem detulisset. denique ea inprobitatis caecitate suffusi mentem Sodomitae ostium nequaquam sancti Loth inuenire potuerunt. unde enim mens impia uidere potuit uiri sancti uel exitum uel ingressum? [*]( 1 Gen. 29, 28 sqq. 4 Gen. 30, 32 sqq. 6 Gen. 32, 25 7 Gen. 28, 12 9 Gen. 31, 33 et 35 18 Gen. 19, 11 ) [*]( 1 perfectus P adquesiuit A (i s. e m2) sapientiae domo A (domo 8. u. m2) VNT consortg A (6 ex e m2) VNT 2 propositi A (0 pr. ex e m2) dotem APCC\'T 3 transcurreret A (re pr. s. u. m2) transcurret PC tranacurrat C addito A (u m2 s. d pr.) audito VNT thensauro QI (n 8. u. m3) thesauro A (s s. u.) cet. 4 sibi ouium WE 6 eius. A recedit A (J i s. e alt. m2) 7 misterii PVLC uelut A (s. uel m2) T (ut 8. u.) uel VN 10 e.um A 11 reperiret P VWH\'C simulachra AWET 12 apud erat eum C b a apud erat eum นxx apud eum erat E 18 uiuae C et (u alt. 8. u.) V uitae A (a. m2 i uiae) POCx et (t s. u.) T uiae 31 uerae 31\' (m2 ex uiae) นxE 17 perfidiae Aนx\' et (i alt. exp.) P perflde น\' (de ex die) 18 inprobitatis A (te et m2 8. tis) P (e 8. if) improbitate et T caecitatis P offusi P profusi (corr. offusij T 19 enim del. m2 A, 8. u. T, sed eras. 20 non potuit A (non 8. u. m2) 21 (non 8. u. m3) T )

183
ipse quoque dominus in euangelio ait: uenit enim huius mundi princeps et in me inuenit nihil. quomodo nihil inuenire potuit in eo, in quo plenitudo diuinitatis habitabat [*]( F ) et habitabat corporaliter, de quo uirtus exiebat et sanabat omnes ? quomodo nihil inuenire potuit in soliditate uirtutis, ubertate sapientiae intellegentiae iustitiae ? ipse dixisti, domine: plenus sum, ipse dixisti: mitte manum tuam in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. misit manum qui non credebat et dominum te et deum repperit. non ergo uacuus, sed ille caecus inanis princeps istius mundi, qui nescit nisi sua cernere, nescit nisi sua inuenire, ea quae Christi sunt nescit agnoscere.

aut si sic quemadmodum plerique [*]( 428 A ) habent: non inuenit in me nihil, hoc est: non inueniet in me malitiam, quia malitia nihil est, non inueniet mortuum, quia mortuus non est. sed quomodo in eo mortuum repperiet, qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae. sunt ? non inueniet, inquit, peccatum in me, qui mundi peccatum abstuli. quomodo enim nihil habet qui omnia habet et quod plus est omnia habet quae pater habet, sicut ipse ait: omnia quae pater habet mea sunt? [*]( B ) [*]( 1 Ioh. 14, 30 3 Coloss. 2, 9 6 Esai. 1, 11 7 Ioh. 20, 27 16 Rom. 4, 17 17 Ioh. 1, 29 19 loh. 16, 15 ) [*]( 1 princeps huius mundi princeps 91\' princeps huius mundi นxCxE 2 inueniet A (e alt. a. u. m2) inueniet V%E 3 habitabat A (t s. bat ml; habunbat m2) habundat 51 abundat T habundabat CC 4 habitabat A (t m2 s. bat) habitabat P habitabat V (bita 8. u. m2) exiebat AP (e ult. exp.) C (e alt. eras.) VCCx exibat cet. 6 intellegentiae A (8. m2 ! integritate) PCCx intelligentia Cx integritate VN et (8. intelligentia) T 10 tu uacuus A (tu s. u. m2) VNT 11 nisi P (si s. u.) 12 sunt 8. u. Y m2 น\' m1, om. 91 13 inuenit] inueniet A (e s. u. m2) CVNT 14 est del. m2 A, 8. u. T 15 in efl A (in del. m2) C eo (v 8. o) 8. u. V in eo C (in ras.) 9(x (in quo inueniret in eo post mortuum) et in 8. u. น m3น\' m. ant., eum T repperiet A (s. m2 repperit) P\' (a s. e tert. m2) reperiat PC\' repperiat V repperiret 2lE reperiret 91\' rep- peritDT. om. 21x 16 uificat.4 uocat ea quae N (ea 8. u. m3 9() P\'T tamquam ea quae A (ea a. u. m2) N\'T 17 inquit del. A, 8. u. T rnunda A mundi E (i ex Q) mundo C (o ex Q) CxD 1S abstulit NI (t eras. 9C) )

184