De Helia et Ieiunio

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

uae,inquit,istaquaerentibus! calix aureus Babylon in manu domini inebrians omnem terram. a uino eius biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt. et subito cecidit Babylon et contrita est. calix ergo aureus contritus est, quia Babylon contrita est, quae est calix aureus. sed quamuis auro se iactet et pretio, in domini et ipsa est potestate. denique diuina indignatione conteritur. [*]( F ) qua ratione calix aureus ? quoniam qui ueritate deficitur quaerit inlecebram, ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit inlicere.

constitue ante oculos pompam huius saeculi: uides speciosam inlecebram, sed inanem gratiam. non te inducant aurea uasa et argentea; habemus [*]( V>-5 A ) et nos thensaurum in uasis fictilibus. uas apostolicum fictile est, sed in eo thensaurus est Christi. uae siceram mane sectantes! aureum est hoc uas, poculum est: [*]( 2 Bas. 460 D (129 C) 4 Bas. 456 BC (127 BC) 7 Hier. 28 (51), 7 sq. -18 II Cor. 4, 7 21 Act. 9, 15 ) [*]( 1 exurgit P exurget (i m2, t exp. m2) H exurget OD!:\' exsurget 11\' nobis si om. H in xpo H\' 2 piis scripsi pii DP\' plus P plus dicam H\', om. GH himni P chitaram P tenens (n alt. eras.) P 3 timpanum PD qui GH 4 eligis (i pr. ex e) P uox PDP\' diluculum P ml (i ex e) H\' diluculo Pm2 cet. et iam om. pi cursitatnr H\' 5 tappetes G gappetes H 6 lagynas P laguenas GH lagenas DP\' lagoenas H\' 7 babilon PH\'D 10 sq. babilon PH\' 13 et om. H 14 qui G ml quia G m3 H\' 15 species tacite Matirini inspicias PH\' inspicientes DP\' specie GIl saltim G saltem si H\' uasa pciosa DP\' 16 constituite (constitue m.1) G oculos PDP\' oculos tuos cet. 17 uides (e ex i) P uide GH 18 habeamus G 19 thensaurum (n eras.) P, om. H, thesaurum cet. apostnlorum G 20 thensaurus (n eras.) P thesaurus cet. 21 secctantes (c pr. eras.) P )

446
in eo poculo uenenum mortis, uenenum libidinis, uenenum ebrietatis est. hoc qui biberit commouetur et cadit. commouetur non solum corpore sed etiam corde turbato; commoueri enim peccati est.

Denique Cain exiens a conspectu dei habitauit in terra [*]( B ) Naid, quod interpretatione significat commotionem. ergo qui calice aureo inebriatur peccato mouetur. quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque mouearis? sed et persecutores domini transeuntes mouebant capita sua: [*]( C ) exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora mouere consueuit. et ille cum defuerit tremor desinit, ebrietas autem perpetuum dat tremorem. sudant uinum corpora temulentorum: si leuius contigeris, uinum exprimis.

ebrietas fomentum libidinis, ebrietas incentiuum insaniae, ebrietas uenenum insipientiae. haec sensus hominum mutat et formas. per hanc fiunt ex hominibus equi adhinnientes, siquidem naturali uapore corporis calidi et praeter naturam uini calore [*]( D ) flammati cohibere se non queunt et in bestiales libidines excitantur, ut nullum tempus praescriptum habeant, quo deceat indulgere concubitu. uocem amittunt, colore uariantur, oculis ignescunt, ore anhelant. fremunt naribus, in furorem [*]( 15 Gen. 4, 16 Bas. 453 D, 456 A (127 A) 6 Philo de Cherubim 4 (I 140. 44 M.; I 172, 25 C.) 8 Gen. 4, 14 9 Marc. 15, 29 12 Bas. 452 A (125 D) 15 Bas. 448 CD, 449 C, cf. 181 A (124 BC, 125 AB. cf. 9 A) 16 Hier. 5, 8 19 Bas. 448 C (124 B), cf. Xen. Comm. I 4, 12 ) [*]( 1 eos (s eraa.) P 2 est om. G 3 turbatur DP\' 5 conspectu (o ex u) P terra naid Il\' terra naith DP\' terrena: id P terram naim G terra naim H 6 per interpretationem GH commotionem (mo ex mu) P qui a GH 7 calicem (m eras.) aureo (o ex um) P 8 constituis (is ex es) P tremens GH moriaris H 9 transeontea P 12 autem] enim H uino GH 13 leuius eum contigeris (contetigeri G) GH exprimiB (exprimit H) uinum GH 14 libidinis est D (est postea add.) ] \' 15 insipientiae 6 H 16 siquidem] sed quid è H\' 17 uaporem G 18 bestiales (e pr. ex i m2) libidines (e ex i m2) P 19 quo P quod cet. 20 doceat G iudulgeri H concubitu (ta ex ttl) D uoce P colore (o pr. ex u m4) P 21 ignescunctojre (corr. m2) P ignis cuncto ore (ignescunt toto ore m2) H in fororem (y S. o pr.) inardescunt (e ex i m2) P in furore inardescunt (ardescunt G) GH )

447
inardescunt, sensu excidunt. hinc frenesis periculosa, hinc calculi grauis poena, hinc exitialis cruditas, hinc uomitus frequens semesas epulas cum internorum uiscerum cruore [*]( E ) fundentium. mentior, nisi eadem dominus per Hieremiam locutus est dicens: bibite et inebriamini et uomite: et cadetis et non surgetis.

Hinc etiam uanae imagines, incerti uisus, instabilis gressus. umbras saepe transiliunt sicut foueas. nutat his terra, subito erigi et inclinari uidetur, quasi uertatur. timentes in faciem ruunt et solum manibus adprendunt aut concurrentibus -montibus sibi uidentur includi. murmur in auribus tamquam [*]( F ) maris fluctuantis fragor et resonantia fluctu litora. canes si uiderint, leones arbitrantur et fugiunt. alii risu soluuntur incondito, alii inconsolabili maerore deplorant, alii inrationabilis cernunt pauores. uigilantes somniant, dormientes litigant. uita his somnium est, somnus his multus est. excitari nullis [*]( 554 A ) uocibus possunt: quantolibet stimulandos inpulsu putes, nisi resipierint, uigilare non possunt.