De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et ideo ait propheta: hilares oculi eius a uino et dentes candidiores quam lac significans prophetas et apostolos. alii enim sicut oculi Christi[*]( F ) praeuiderunt et adnuntiauerunt eius aduentum, de quibus ipse dicit: Abraham diem meum uidit et gauisus est, et unus de prophetis dicit: uidi dominum Sabaoth, quem uidentes spiritali laetitia conplebantur: alii uero, hoc est apostoli, quos dominus ab omni peccatorum labe mundauit, [*]( 3 Luc. 4, 1 9 Esai. 49, 18 10 Psalm. CI 27 16 Ioh. 19, 34 22 Iob. 8, 56 23 Esai. 6, 1 ) [*]( 2 in deo B 3 sp§ B (v s. § m3) 4 regressus (r pro s. u.) 2T ergo om. P 5 ut alt. s. u. T, om.WD 6 denique ait JV\' 7 anaboludium VT V anaboladium P (d postea add.) anabuladium BN\'DOT\' anabolium P\'Px 8 uerbi P (v s. i) T (i ex um) uerbfl 0 anaboladium VT anabolium ppx anabuladium cet. - 10 induam eos D amictum T (amic in ras.) 18 sanguine V nos eras. T, om. P\'2ĮxE hilares B (es ex is) 19 a om. 21 xE dentes eius DT 20 proplietas eius et V 23 dum in ras. T dfli D 24 spiritalia P (a alt. eras.) )

139
candidiores super lac facti sunt, quos macula postea nulla fuscauit. etenim lac temporale est, gratia autem apostolorum perpetua manet, qui nobis spiritalia illa atque caelestia conficientes alimenta mentis internae uiscera saginarunt. sunt etiam qui mandata domini lucida, quae diuino ore deprompta [*]( 521 A ) sunt, sicut lac nobis facta arbitrentur, quibus nutriti ad panis caelestis peruenimus alimoniam. unde et Paulus ait: lacte uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. Corinthius in principio fidei potu lactis inbuitur, sancti illi quorum fides adnuntiatur in uniuerso mundo tamquam, ablactati esca solidiore firmantur.

Zabulon iuxta mare habitabit et ipse secus [*]( B ) accessus nauium et praetendet usque ad Sidonem. ipsa nominis interpretatio meliora promittit, eo quod Latina expressio liberationem significet a nocturnis, quod est utique bonum et eius qui speret in pinnis domini, quem circumdat. ueritas eius, ne timeat a timore nocturno et a negotio perambulante in tenebris.