De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
hic est ille alligans ad uitem asinum suum et cilicio pullum asinae suae, [*]( B ) ut feruorem spiritus sancti congregatio habeat nationum ante remissa et neglegens, set iam deuota per Christum et uiti illi perpetuae, hoc est domino Iesu, qui ait: ego sum uitis, pater meus agricola, uelut fructuosi palmitis quibusdam inexsolubilis fidei uinculis alligemur. hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solui iussit in euangelio et ipse dominus Iesus sedit eum, ut alligatus ad uitem perpetua sanctorum suauitate requiesceret.
Lauabit inquit in uino stolam suam. bona stola est [*]( C ) caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium texit errores, bona stola, quae uniuersos induit ueste iucunditatis. lauit hanc stolam in uino, quando cum baptizaretur in Iordane, descendit spiritus sanctus sicut [*]( 4 Cant. 2, 8 11 Ioh. 15, 1 14 Matth. 21. 2 Zach. 9. 9 Esai. 62, 11 21 Ioh. 1, 28 et 32 ) [*]( 1 solus est uir U\'PxE solus uir est Ux est uir solus V 2 copulae gratiam T (corr. copulam gratiae) N\'D 3 amicus sponsi ND 5 sup-.. plia B 6 iucunditatis B iocunditatis cet. 7 audimus T (mus in ras.) audiuimus PxD 9 habeat congregatio S\' E 10 sed B (d ex t) cet. \' 12 palmitis B (s in ras) ?[\' (-es mS) T\' (-es m2) palmiti PPx palmites cet. 13 inessolubilibus 2{\' (s pr. s. u. m2, ibus m2 ex is) ineiolubilibus %xE uinculis fidei N\'D 15 super eum P\'PxUxET et (super 8. u.) 2T (m. ant.) D 17 lauabit (b ex u) B m3 P 1111 lauabit (bit 8. u) T labit V lauit N\'D bona... 19 errore!! infra in mg. P 18 delicta] peccata P (s. delicta) 19 errores texit UxE 20 iucunditatis B iocunditatis cet. 21 iordanne B m. ant. in ras. (fuit eufrate; in mg. m3 / in eu te litteris fra cum margine abscisis) eufrate N\'V in iordane T (s. u.) D (m2 in spatio uacuo) )