De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

hic ergo Zabulon iuxta mare inquit [*]( c ) habitabit, ut uideat aliorum naufragia ipse inmunis periculi et spectet alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferantur omni uento doctrinae, ipse fidei radice inmobilis perseuerans, sicut est sacrosancta ecclesia radicata atque fundata in fide spectans haereticorum procellas et naufragia [*]( 7 I Cor. 3, 2 12 Gen. 49, 13 14 Philo de somniis II 5 (I 663, 38) 16 Psalm. LXXXX 4-6 ) [*](1 super lac candidiores WE nulla postea Slx 3 perpetua B (a s. te.) 4 mentis B (is ex es) 7 lacte BPT\' lac V (in quo uos potauit non esca) cet. 9 corinthius BD corinthiis VPx corinthii P\'T corinthios cet. inhuitur BVPxD imbuuntur PiT inbuit cet. et sci P m1 ut sci P m2 T\' sed \' m2 in ras. 11 firmantur P (e s. a m2) firmentur V 13 praetendet PVPxO pertendit 81\' (p m2 ex p) V (p ex p) UxD praetendit cet. sidonem BVP\'0 sydonem cet. 15 signi- ficat (e m2 8. a) D 16 et exp. m2 P, om. OT\' sperat (at ex et) P m2 2{\' m. ant. sperat WET pinnis BV pennis cet. 17 nec B (c exp.) P (c up. m2) 3t (c eras.) VP\' 20 circumferantur VPx 21 radiceip P 22 sicut et sacr. V 23 spectat V spectas U\' (~ m2) )

140
Iudaeorum, quoniam gubernatorem quem habuerant abnegauerunt. circa fluctus igitur habitat, non fluctibus conmoue.tur magisque ad subueniendum parata quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti grauibus confugere ad portum uelint. [*]( D ) praesto sit ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis bracchiis in gremium tranquillitatis suae uocet periclitantes locum fidae stationis ostendens. ecclesiae igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per litora diffusi occurrunt laborantibus dicentes esse credentibus refugium praeparatum. quo uentis quassata nauigia possint subducere.

in his ecclesiis[*]( E ) sunt principes Zabulon et principes Nephthalim, sicut docet LXVII psalmus, quorum alii liberatores sunt a tempestate nocturna clamantes: abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis, alii sunt latitudinis apostolicae, qui possunt dicere: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. ipsi sunt isti, qui cum essent in tenebris, lucem uiderunt magnam, sicut propheta testatur dicens: regio Zabulon et regio Nephthalim, uia maris trans Iordanem. populus, qui sedebat in [*]( F ) tenebris, lucem uiderunt magnam. qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis.