De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ideo, donec ille ueniat, non deficiet dux ex Iuda. ut usque ad eius ortum regalis successionis fides incorrupta seruetur. postea enim. ut docuimus tractatu habito in euangelium, per Herodem adulterata successio[*]( E ) praerogatiuam dignitatis amisit. etenim quia uerum regem negarunt, falsos habere coeperunt. ergo hoc dicit patriarcha: seruabitur in iudicibus uel regibus Iudaeorum intemeratae successionis hereditas ducta per reges, donec ueniat cui repositum est, ut ecclesiam dei congreget ex conuentu nationum omnium et gentilium deuotione populorum, hoc est ipsum manet, ipsi debitum reseruatur, ipsi tantae gratiae praerogatiua defertur.

Et ipse est expectatio gentium. plus dixit quam si [*]( F ) dixisset: ipsum expectant gentes, quod omnis spes ecclesiae in ipso recumbat. ideo dicitur Moysi: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur. ideo soluit calciamentum suum Iesus Naue, ut uenturo tanti muneris gratiam et ipse seruaret. ideo dicit Iohannes: post me uenit uir, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius, ideo dicit: qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet, hoc [*]( 7 Gen. 49, 10 9 in Lucam III 41 21 Exod. 3, 5 28 Iosue 5, 15 (16) 25 Ioh. 1, 27 27 Ioh. 3, 29 ) [*]( 5 indigebit P auxilio DT 7 et ideo jVD 10 habito P (0 m2 ex u) 12 negarunt BPVPxOT\' negauerunt ctt. 13 in uelP uel in T\' 20 omnis B (i ex e) 21 moysi B (0 8. u.) m..si P (oy m2 s. ras.. is ut uidetur eras.) 24 tanti in ras. B 26 calciamentorum 51x 28 eum et gaudio N\' )

137
est: ipse est solus uir ecclesiae, hic est expectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis calciamentum suum soluerunt prophetae. hic sponsus est, ego sponsi amicus: gaudeo, quia uenit, quia uocem audio nuptialem, quia iam non dura peccatorum supplicia, dura legis tormenta, sed remissionem criminum, uocem laetitiae, sonum iucunditatis, exultationem festi nuptialis audimus.