De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ille probat aequalem qui filium confitetur. mirifice [*]( B ) autem et incarnationem eius expressit dicens: ex germine mihi ascendisti, eo quod tamquam frutex terrae in aluo uirginis germinau<er>it et ut flos boni odoris ad redemptionem mundi totius maternis uisceribus splendore nouae lucis emissus ascenderit, sicut Esaias dicit: exiet uirga ex radice Iessae et flos ex radice ascendet. radix familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae Christus. recte uirga, quae regalis est generis de domo et patria Dauid, cuius nos Christus est, [*]( c ) qui faetorem mundanae conluuionis aboleuit, odorem uitae infudit aeternae.

habes ergo incarnationem, accipe passionem. recumbens inquit dormisti ut leo, quando iacuit in sepulchro uelut quodam corporis sui somno quietus, sicut ipse ait: ego dormiui et requieui et surrexi, quoniam dominus suscipiet me. unde et Iacob ait: quis suscitabit [*]( 1 Apoc. 5, 5 13 Esai. 11, 1 16 Luc. 1, 27 21 Psalm. III 6 ) [*](1 catulus om.*NVD 7 patris B (s exp.) 31 (s eran.) patri eet. 8 mirifice P (i alt. ex c) 10 fili mi P\'PxOT et (in ras. ni2) D 11 germinauerit scripsi germinauit libri 12 splendorew B in splendore 21x in splendorem U\'VED et (in et m eras.) T 13 ascenderet P (-it corr.) N D ascendit V eseias B (a s. ?) ex in ras. Ux de P\'ET radiceiesse P (e pr. add. m2) iessae BO iesse cet. 14 de radice P\'T radice eius P\'UxEDTT\' et (rills e.l\'p.) 0 ascendit P (-ct m2) V 15 recte B (c ex d) quia U\'VD 16 patria B (a all. 8. u.) de patria V 17 faetorem BVPxDO foetorem PP\' fetorem cet. conluuionis (s. uith /ues) B abolenit et ed. Rom. 18 aeternae infudit UxE 20 sepulchro B (r s. u.) sepulcro Px 21 quieui V reaurrexi VPx 22 suscipiet BWV et m2 P suscipit OT\' suscepit Pml cet. quis B (s 8. u. ml) 0 (s s. u. m2) qui WT\' suscitabit (b ex u) B m3 P m2 )

136
eum? hoc est: quem dominus suscipiet. quis est alius qui resuscitet, nisi ipse se sua patrisque resuscitet potestate? uideo natum auctoritate propria, uideo mortuum propria [*]( D ) uoluntate, uideo dormientem potestate propria. qui omnia suo fecit arbitrio cuius alterius ut resurgat egebit auxiliis ? ipse igitur resurrectionis suae auctor est, qui mortis est arbiter, qui expectatur a gentibus.