De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Tribus igitur sunt quae designanturnominibus patriarcharum, quia de tribu Svmeon scribae sunt, de tribu Leui principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in domini passione mensuram omnem paternae inpietatis inplentes. ipsi consilium [*]( B ) cogitauerunt aduersum dominum Iesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: uae animae ipsorum, quia cogitauerunt consilium malum aduersum se dicentes: alligemus iustum, quia inutilis est nobis. ipsi occiderunt prophetas et apostolos adnuntiantes domini salutaris aduentum, passionis eius et resurrectionis gloriam praedicantes. ipsi postea in sua cupiditate. quia terrena flagitia desiderabant diuina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem [*]( C ) mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subneruauerunt taurum, illum uidelicet cornua producentem et ungulas, quem uident pauperes et laetantur, quoniam uerbo dei exaltauit cornum populi sui, quo et inimicos reppulit et praemium coronae caelestis emeruit. hic est taurus, quo ecclesia figuratur in luna tunc plenior, cum uelut cornibus nixa taurinis spatium [*]( 11 Matth. 23, 32 13 Esai. 3, 9 sq. 22 Psalm. CXXXXVIII 14 ) [*]( 3 spiritalia P (a alt. enis.) 4 luxoriae BV et (v s. o) P 6 in- tegritatia B (is ex es) 9 himeon B (i ex e) Px scribae B (ae iu ras.) leuui B (u pr. eras.) 12 ailuersuni (urn ex us) FT aducrsus X\'D 13 eseias B isaias PT\' eorum T {■in ras.) P\' 15 alligemus B (i ex e) qm (s. i quia) D 16 apostoloa B (os ex UH) saluatoris ND saluataris Tx (a alt. s. u. m2) 18 quia V (i eras.) qua PxU\'ET, om. 21x 21 autem taurum W (autem del. m2) UxE et (autem eras.) T 22 uerbum N\'D 23 cornum B cornu eet. 25 lunam B (m exp.) 91\' (m eras.) VP\'Dl\' iam pleniore P (m2 ex tunc plenior) OT\' ) [*]( 9* )
tamen prophetiae huic etiam gratiam [*]( D ) uidetur benedictionis adiungere. nam et ad primogenitum Ruben dicendo: nonefferuescasut aqua peccatum statuit, quia aqua mundare magis delicta mentesque nostras ab omni solet uitiorum feruore reuocare, et iterum dicendo ad Symeon et Leui: diuidam uos in Iacob et dispergam in Istrahel ostendit gentium congregatione redimendos; percusso enim pastore grex ille dispersus est, qui fuerat ante conlectus, ut qui non erat introiret et sic omnis Istrahel saluus fieret. [*]( E ) et maxime propter tribum Leui debemus hoc credere, quia ex ea tribu dominus Iesus uidetur secundum corporis susceptionem genus ducere. ex qua tribu sunt sacerdotes Leui et Nathan, quos sanctus Lucas in euangelii libro, quem ipse scripsit, inter maiores domini conputauit. sacerdos enim patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: tu es sacerdos in aeternum, sacerdotalis originis successionem debuit uindicare.