De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

unde et Moyses benedixit hanc tribum dicens: [*]( F ) date Leui sortem suffragii sui et ueritatem eius uiro sancto. benedixit Moyses etiam tribum Ruben, sicut habes scriptum: uiuat Ruben et non moriatur et sit multus in numero. neque enim benedixisset, si secundum patriarchae sententiam benedictionis scisset indignos. certe quod strictim ille praeteriit iste conpleuit. [*]( 3 Gen. 49, 4 6 Gen. 49, 7 7 Matth. 26, 31 9 Rom. 11, 26 12 Lue. 3, 29 et 31 15 Psalm. CVIIII 4 18 Deut. 33, 8 20 Deut. 33, 6 ) [*]( 1 gratiam 8. u. P, om. V uidetur etiam gratiam 91x etiam uidetur gratiam E 2 et\'s. u. D, om. T 3 dicendo B (0 ex um) efferuescasut B (su 8. u.) efferuescat 2T efferueas ut UxEO efferueas sicut VD 4 delicta (i ex e) menteequae (te ex ti) B 5 simeon BPx 9 fort. non <in eo> omnis B (i ex e; 13 natham BPx et ml P leuite et nathinnei P m2 T\' leuitg et nathanei P (tha ex thi) 0 (in i X 8. a alt.) euangelii 91\' (i alt. a. u. m2) 14 conposuit B (in mg. conp reliquis cum margine abseisis) conputauit (t alt. s. u. m2) couposuit (exp. m2) P 18 suffragii eius N\' 19 etiam moyses N\' 22 sententiam B (ten 8. u.) benedictionis scripsi benedictiones (s eras.) BW benedictione cet. )

133

Et quia per admixtionem generis Iuda et Leui tribus iunctae [*]( 518 A ) sunt, ideo Matthaeus ex tribu Iuda discribit eius familiam.

et apostolus ait: quoniam de Iuda ortus est dominus noster, ut ex tribu Leui sacerdotalis et plena sanctitatis [*]( B ) adnumeretur hereditas, ex tribu autem Iuda, ex qua Dauid et Solomon et reliqui reges fuerunt. regalis successionis splendor effulgeat, ut idem rex et sacerdos scripturarum testimonio demonstretur. meritoque se circa gratiam Iudae Iacob sanctus effudit dicens: Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda. ex germine, fili, mihi ascendisti. recumbens dormisti ut leo et tamquam [*]( C ) catulus: quis suscitabit eum? non deerit index ex Iuda et princeps de femoribus eius, donec uenit cui repositum est, et ipse exspectatio gentium: alligans ad uitem asinam suam et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum: hilares oculi eius a uino et dentes \'candidiores quam lac.