De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
sed in hoc quoque errant Iudaei. isti enim causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet[*]( E ) aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas ultores. quod utique sanctus <Iacob> condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, maxime cum ipse sic factum probauerit, ut <cum> Sicimam possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super omnes fratres tuos. quam accepi de manibus [*]( F ) Amorraeorum in machaera mea et arcu. quod factum negari non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera. heredem ergo bonorum operum sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare non poterant.
quis enim facta Christi potuit adaequare ? tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno deuorsorio et [*]( 17 Gen. 48, 22 20 Philo Legg. alleg. III 8 (I 92, 25) ) [*]( 1 ultu BV ultQ iri pi (il ex u) T 2 oportere circumcidi eos N et (oportere in mg.) D suaserunt illis 9P (is ex os m2) 7lxE 4 adhuc B (huc s. u.), om. P\' 5 quas P (0 s. a m2) quos 0 (0 ex a) T\' fractas 91\' (as ex os m. ant.) 31xE 6 tertio T (0 in ras.) tertia P\' et in ras. B 10 causas (as s. u.) doloris (is ex es) B 12 Iacob addidi 15 probauerit B (b ex u) cum addidi sichimam P (h 8. u.) PxT\' 16 possederet B ct in P (et s. u.) P\' (et s. u. m2) DO 17 et 20 sichimam P (h s. u.) PxTT\' 18 accipe B (e in ras.) 18 amorreorum ct 19 machera libri 20 umeros B humeros 91\' (h s. u. m2) cet. 21 umeros B humeros cet. 24 deuorsorio BY diuersorio P (di ex de m2) cet. )