Apologia Prophetae David Ad Theodosium Augustum

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Sed iam etiam facta eius consideremus. quis non tantarum laude uirtutum unius criminis obumbraret inuidiam? diuino [*]( 1 Psalm. LYI 2 6 Ioh. 21, 16 7 Matth. 26, 69 sqq. Luc. 22, 56 sqq. 10 Psalm. VI 7 11 Psalm. XXXXI 4 12 Psalm. CI 10 14 Luc. 22, 61 19 Pealm. XXIIII 15 20 Psalm. CXVIII 136 ) [*]( 2 sperabi P sperabo TT et (ui s. bp) 0 e sic P 4 absconderet (et ex it) P sanctus om. BP\'D\' 0 apostulus P 6 iohannis (is ex es m2) P\' 7 quodam R (o ex a, 8. o ras.) quadam B\' 8 abscon- dere P 11 panes ACDPxD\'LTT\' 12 ceneremP sicut] tSquam D potum P 13 fletu (u ex o) P 14 petrũṡ̩ P1 17 dominus] ihs dns RB\'CDPx et (ihs eras.) AT ihs BxT 19 dicebat 8. u. T, om. RB\'ACDPx dicens T 20 qui ex quia T, quia MB\'ACDPx 22 tanta BPWO 23 obumbraret (et ex it) P obumbret BP\'LO et (ex obumbraret) T )

316
electus examine statim probauit indignum se tanto non esse iudicio. processit in proelium et trepidantibus ceteris solus allophylum Goliam uerborum iactantia et inmanis corporis mole terribilem concurrenti simul fide ac uirtute prostrauit. unius fortitudo facta est uniuersorum uictoria. conferatur, si[*]( D ) placet, priuatum crimen et triumphus omnium, mors unius et tantorum quos liberauit a morte uita populorum.

ueniamus ad alia. insidias patiebatur a rege; uitam eius quaerebat extinguere, sed dispositione diuina in eius rex potestatem traditus cum totus pateret ad uulnus, ferituris sociis Dauid sanctus occurrit et a corpore perituri uulnus letale detorsit dicens: nolite tangere christum domini. quin etiam [*]( E ) inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deplorauit interitum et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat deo auctore deberi.l quo solo docuit omnes homines non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur, sed expectandum ut suo tempore deferatur. utinam hunc uirum imitati essent posteri! non tantas bellorum pertulissemus acerbitates. arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua seruaretur. quam graui adhuc [*]( F ) luimus uastitate. quam publico quodam totius orbis funere adpetiti necem regis exsoluimus? heu dura supplicia! inde adhuc [*]( 2 Reg. I 16, 12; 17, 3 sqq.(l2 Reg. I 24, 7, cf. Paralip. I 16, 22 13 Reg. II 1, 14 sqq.; 5, 3 sqq.\' ) [*]( 1 non esae tanto Bx non esse om. CT, 8. u. mZ D 3 allophvlum RA allofylum (f ex p) P allofilum BP\'CPxOT alfophilum cet. golian RB\' inmani iJ 4 terrebilem P concurrenti BPP\'RB\'BxD\' 0 et (i ex e) LT concurrentS C concurrente cet. 5 uictoria uniuersis CDLT 6 triumfus BP triumphos (v a. o) P\' 9 potestate BP\'AD\'LOT 10 ferituris sociis] feritur issotiis R feritur in sotiis B\' feritur his sotiis APx uulnus separatus (-atur B) a sociis BP\'D\'0 11 sancto BP\'D\'0 detorsit BP\'BxO titursit P retorsit cet. 13 fleuiliter PRB\' fideliter BPD\'LO et (ex fleniliter) T, om. Bx 15 deo (o 8. u.) P4 de B dno T debere Px0 non BP\'D\'OT ad non cet. 17 essent (n 8. fl.) P 18 pertulliasemus B acerbitates (b ex u m2) P1 19 quid docuerit BPIDIO 20 pars (x s. rs) orbi (v 8. o) B\' 21 uasstitate RB\' urbis RB\' 22 exoluimus B eu B\' heu (h 8. ft. m2) A etu R et CD dira BxD\' dura (8. u. m2 i dira) T\' )

317
nobis barbarus hostis insultat, dum parata aduersum se in nos arma uertuntur. sic uires ceciderunt publicae, sic Romana uirtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur. idque eo usque praecauit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare conperisset et serere conuentus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui expectaret eligeret.

saltabat ante [*]( 685 A ) arcam domini potentissimus regum et, cum a proprio reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: coram domino nudabor adhuc et ero nugas ante oculos tuos, ut honorificetur inquit dominus, qui me pro patre tuo adsciuit in regnum, docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium. honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit.

Specta aliud memorabile. parricida filius regnum patrium [*]( B ) uiolenter inuaserat. cedebat primo pater eius furori et locum proelii declinabat, ut uel sic impius a furore resipisceret. bello quoque interesse noluit, rogauit ad proelium profecturos ut parcerent filio. securus erat uictoriae, qui rogabat ut parcerent, nec pietatis alienus, qui perire debere etiam inpium filium non putabat. fleuit et magno luctu deplorauit exitum [*]( 5 Reg. III 1, 5 sqq. 10 Reg. II 6, 21 sq. 16 Reg. II 15, 1 sqq. 19 Reg. II 18, 5, ) [*]( 1 aduersus RIPACDT4 adaersfis (s alt. eras.) T aduerse (om. se) Bx 5 adoniam IY L et D (in ras. m2) A (ad s: u. m2) adorniam P\' (ad s. u., r eras.) orniam B (r eras.) 0 (r exp. m2) T (r 8. u.) RB\' oriam PB\'\' oniam CPxT\' 6 et om. B 7 ante s. u. P 8 potentissimum RB\' 9 est BB\'ADPx, om. C 10 nugas PRB\'C et (x s. g m2) Px nugax DBxT\' nadans BPLO et (dans in ras. 3 litt.) T nudus A ludens D\' 11 ut ex et P 14 religione (li s. u.) B faceret B\' 15 sit potestati BxT\' 16 alium RB\'Px patrium (i s. u., eras.) B patruni (is s. yip) P\' patris D\'O 17 furori (i ex e) P\' et locum ... furore om. PD\' 18 ut (s. fl.) resipisceret P\'D\' bellyip (0 s. ŲJp) P 19 profecturus PRB\' 20 uictoriae BPDD\'OT\' de uictoria PBx ex uictorie Px et uictoriae cet. rogabatur RB\' 21 deberit P deberet RB\' et (t eras.) P AT debera (e a. &) pi 22 lucto P )

318
parricidae dicens: filius meus Abessalom, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalom? [*]( C ) uindicandum putabat eum qui pro paternae uindicta pietatis occiderat.

quam uero iniuriae patiens et doloris! cedebat, ut dm, fili sui Abessalom furori uallatus dextra laeuaque ualidis bellatoribus, maledicebat ei uir, cui nomen Semei, cruentum appellans et uirum sanguinis dignoque iudicio domini deiectum esse de regno: sed ne talibus quidem mouebatur conuiciis, mouebantur autem comites eius. denique unus ex sociis [*]( D ) — Abessa nomen uiro — minitatus est quod iniuriae pretium caput eius auferret. sed rex conuersus ad Abessa quid mihi inquit et tibi est, fili Saruiae? ideo maledicit mihi, quoniam dominus dixit illi, ut maledicat. quam moraliter docuit quod iniuriarum uel periculorum nostrorum tempora temptationum certamina et examina probationum sint et ideo non sine diuino ea inrogari solere iudicio? exercetur bonus athleta conuiciis, exercetur laboribus et periculis, ut [*]( E ) dignus sit cui deferatur corona iustitiae. et ideo ferenda patienter sunt quae putantur aduersa. denique et alibi id te docet scriptura diuina dicente . iusto: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustineamus?