Apologia Prophetae David Ad Theodosium Augustum

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et non mala ouis, quae erat uerbi plena, utpote rationabilis ebdomadis filia et sancti munus auctoris: tamen non pretiosis aliquibus, sed uilibus pauperis diu opibus alebatur. denique de pane inquit eius manducabat et de calice eius bibebat et in sinu eius dormiebat. non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylon, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo [*]( D ) [*]( 3 Luc. 19, 12 6 Coloss. 1,16 9 Matth. 18, 12 Luc. 15, 4 11 Reg. II 12, 3 15 Philo quod det. pot. ins. 46 (223, 18) 17 Reg. II 12, 3 19 Psalm. LXXIII 14 Hier. 28, 7 (51, 7) (Apoc. 17, 4 sq.) ) [*]( 2 iesna 8. u. 1x, ihs xps CPxTT 6 et uirtutes et potestates et BP\'D\'O et potestates uirtutes et PBx 7 cherubin et serafin P cherubin et serafin B cherubim et seraphim P\'RB\' 9 XCVIIII P XC et VIIII BP\'O XC et nouem RB\'APx nonaginta nouem BxT\' nonaginta et nouem cet. 13 ouis (is ex es) P insidiis in mg. m2 P 15 utpote (o ex u m2) P4 rationeabilis (e eras.) P ebdomadis (d alt. ex t) P sancti munus auctoris] sanctimonii sanctioris BB\'ADPxT\' et (in quo sanctionia) C sancti munus auctoris T (munus auctoris in ras.) et sic T\' in mg. auctoris (u 8. u.) P 16 uerba inde a tamen non usque ad p. 313 u. 16 regenerationis desunt in B, in quo excidit folium 17 eleuatur RB\'AC alebatur (ex eleuatur) PxT inquit de pane eius BB\'ACDPxLTT 19 calix (i ex e) P aurefi RB\' babyllon P Babylonis a (Βαβυλώέ LXX) )

312
uigilare. denique turbati sunt omnes insipientes. corde, obdormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ouem abstulit; de suis enim uel gregibus uel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.

Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali [*]( E ) quodam suscepit affectu, cuius leuandae causa uel potius reficiendae carnem suam salutari illi optulit passioni, ut cibum nobis uitae praeberet aeternae. et bene agnam dixit scriptura, quia erat uirginis partus. bene dignus morte pronuntiatur diues iste iudicio prophetico, quia et Caiphas prophetauit dicens: expedit unum hominem mori pro populo. solus autem dominus Iesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. pulcre quoque addidit: agnam [*]( F ) restituet, quia carnem propriam resuscitauit, carnem illam uirginalis integritatis reddidit. nec illud otiosum quod ait: in quadruplum restituet; quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet apostolus dicens: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; [*]( 1 Psalm. LXXV 6 11 Reg. II 12, 3 12 Reg. II 12, 5 14 Ioh. 11, 50 16 Ioh. 1, 29 Reg. II 12, 6 19 Reg. II 12, 6 20 I Cor. 15, 42-44 ) [*]( 2 donnierunt LT somnium PO 3 hospiti R hospitis (s postea add.) A hospitem (t ex d m2) P 4 eij et PBx aepulas P abstolit (v 8. 0) P 5 immolaret (m alt. et e s. u.) P 6 quod ACDLT et (corr. ml) Px redimisset (et ex it) P redemisset (de ex di m2) P\' 8 infirmitates (e m2 ex i) P\'0 infirmitatis RBIO infinnitates (te s. u. m2) T 9 lauandae T (a pro ex e) L effectu RB\'AC 10 obtulit (b ex p) P optulit CDLT obtulit cet. 11 scriptura om. RB\'ACD, 8. u. T, in mg. Px 12 quia PABxCDT et m2 T qui T ml eet. dignos R (-us corr.) B\' 13 este P isto R (corr. iste) B\'AC iste (e in ras.) T caiphas (ph ex f m2) P 16 pulchre (h 8. u.) P pulchre cet. agnam PP\'BxD\'LO et agnam T (et ems.) cet. 18 illum RB\' 19 restituit PRB\' 20 docet (0 ex e) R 21 surget AD\'LTT in corruptione R seminatur ... gloria om. R, infra in mg. m2 C )

313
seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo, quo potest iam homo dicere: si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum. conuenienter etiam illud adiecit: quia non [*]( 683 A ) pepercit; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subueniret.

ideoque dictum est a domino Iesu Christo ad seruum suum Dauid, ut mysterium declararet: quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc uerbum coram omni Istrahel in conspectu solis huius. et primo quidem nesciens sacramentum commotus est Dauid indignatione, sed non errauit affectu. postea uero ubi cognouit mysterium magnum - magnum enim sacramentum Christi et ecclesiae —, [*]( B ) uidens remissionem futuram omnium peccatorum, praeuidens fulgorem gratiae per lauacrum regenerationis et infusionem spiritus sancti ait securus ueniae: peccaui domino, ut et ipse in eorum ueniret consortium quibus culpae remissio proueniret. aduertis quemadmodum peccatum proprium deplorauerit? quis igitur ei miretur esse dimissum?

Nunc consideremus opera eius, quibus potuit tegere [*]( C ) peccatum. etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cauendum ne plura peccata sint quam opera uirtutum. quod magna ui sapientiae suae sanctus Paulus expressit [*]( 5 Luc. 19, 8 6 Reg. II 12, 6 7 Rom. 8, 32 9 Reg. II 12, 12 14 Ephes. 5, 32 16 Tit. 3, 5 17 Reg. II 12, 13 ) [*]( 1 sq. surget AD\'LT\' 3 surget P\'APxD\'LT\' 4 quadruplum (u tert. ex o) P quo PP\'BxiyLOT\' et m2 T quod T tnl cet. pote est P iam R iam (s. m2 etiam) T etiam P\'D\'LO 8 ideoque ei P lei s. tt.) P\'BxD\'O, fort. ideoque et scriptum fuit 9 misterium PR quem B\' 11 istraliel P isrt cet. et in BilL, recte puto (xal ἀπέναντι LXX) primum B 15 futurae P futura R 16 infusione B infusionj§ (e 8. iş) Px 19 deplorauit LT 20 igitur ei] igitur et BE\'A igitur fl et Px igitur CD miretur ei (i alt. in ras.) T\' 22 humana (na ex no m2) P 23 cauendum est ne ACDPxD\'LTT\' 24 suae om. BPO )

314
dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et [*]( D ) subsequuntur, hoc est: non inuenitur quisquam inlibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et uitia atque peccata. omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur. si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad iudicium: uergunt enim peccata quasi in profundum, uergunt quae manifesta sunt uel pondere atque acerbitate uel multitudine. quosdam autem inquit et subsequuntur, hoc est eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate condicionis dederint [*]( E ) aliquando etiam errori locum bona facta praecedunt. mala sequuntur. hi honestiores, sed tamen homines lapsi leuioribus uitiis et erratis. ergo iustos sequuntur peccata, non praeeunt: iniustos praecedunt. praeponderant peccata quae uergunt, sequuntur autem si quae recte facta sunt quasi quodam praeiudicio peccatorum praeeuntium praegrauata. similiter et facta bona manifesta sunt. lucent enim opere uirtutum et splendore meritorum et quae aliter se habent abscondi non possunt. [*]( F ) ergo talia non teguntur, non obumbrat ea caritas quae operit multitudinem peccatorum, non operit operum bonorum gratia, non abscondit multitudo uirtutum: quasi nuda et intecta produntur. non est enim in his qui dicat: sub umbra alarum tuarum protege me; crux enim domini omnes abolet atque abscondit errores.

quis igitur magis operuit et texit quam [*]( 1 I Tim. 5, 24 17 Mattli. 5, 16 19 I Petro 4. 8 22 Psalm. XVI 8 ) [*]( 2 praecedentia (ce ex ci) P subsequntur PBx subsequnntur PxD\'T\' subsecuntur RB\'ACDL subsequentur P (v 8. e alt.) T (que in ras.) BO 6 praeponderantur RB\'AVxBxT\' et (n alt. 8. u.. m2, ur eras.) D 7 quae in ras. T, quia et RB\' ACDPx T\' 8 acerbitate (u s. b mS) P 9 subsequuntur P (u tert. s. u.) BP\'BxD\' subsequentur A subsecuntur cet. 11 et 13 sequuntur BPP\'RBxD\'T secuntur cet. 12 liii BRB\'DD\'L 14 sequntur P sequuntur BPBxD\'T\' secuntur cet. 16 bona facta D\'LT 17 opera P D\' 18 quae (ae ex a) P* 19 alia RB\'AC\'D et (s. mS talia) T\' 21 quasi BPPBxD\'0 quia cet. intecta BPF\'CDD\'LT intacta cet. 22 dicant PRB\' 24 errores (es ex is) P operit RB\'APxD )

315
sanctus Dauid, qui et alibi ait: et in umbra alarum tuarum speraui, donec transeat iniquitas, et sic dilexit dominum, ut nimia caritate peccatum omne tegeret atque absconderet. etenim si sanctus apostolus Petrus lapsum suum [*]( 684 A ) confessione caritatis aboleuit et ille interrogatus a domino dicente ei tertio: Simon lohannis, amas me? ut quem tertio negauerat tertio fateretur atque ita trino quodam dilectionis uelamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel fleuit Petrus ueniam reportauit, quanto magis Dauid, qui lauabat per singulas noctes lectum suum et lacrimis stratum suum rigabat, cui erant lacrimae suae panis die ac nocte, qui cinerem sicut panem manducabat et potum suum cum [*]( B ) fletu miscebat! etenim si eius qui conuersus ingemuerit miseretur Iesus, si Petrum aspexit et ille fleuit, quanto magis qui diu fleuit a conspectu domini non recessit? negauit Petrus et non fleuit, quia non respexerat Iesus: negauit secundo et non fleuit, quia non respexerat dominus: negauit tertio, respexit Iesus, et statim fleuit et fleuit amarissime. ideo Dauid, qui semper flebat, dicebat: oculi mei semper ad dominum, qui semper uidebatur a Christo, dicebat: per exitus [*]( c ) aquarum descenderunt oculi mei.