De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

I. DE BETHLEM CIVITATIS SITV.

In huius nostri secundi libelli exordio de situ Bethlem ciuitatis, in qua noster Saluator ex uirgine sancta nasci dignatus est, pauca breuiter craxanda sunt aliqua. Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita <est> angusto undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur. In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur. [*]( 6 Hieron. Onoin. ed. Lagarde p. 101, 5 ) [*]( 1 XXVII P XXVI Z 2 XXVIII P XXVII Z 3 XXVIIU P XXVIII Z o 0 nili corr. 2. m. Br curcodrillis corr. 2. m. Br 4 INCIPIT LIBER SECVNDVS PZBr HINC AD ALIA IN SECVNDO TRANSIBIMVS Y 5 I De situ Bethlem P De Bethleem situ Br. Titulus deest in P 6 exordio libelli Y post exordio addit Br: de situ Hierusalem parrochiae id est Bethlem ciuitatis bethleem semper Z 7 in om. P dignatus et nasci Y 8 caraxanda Z raxandas Br, priores quinque litterae in rasura l quae bethleem ciuitaa Br 10 qu§m corr. 2. m. Br quae fama Y 11 defamata PY est add. Baeda hist. eccl. V 16 angulo Br 12 circumdata Br quae utique YBr 13 porregitur P porrigitur ex porrigetis corr. Z 14 planicię P planitie Y planitiae Br planitiae Z 15 extremitates Y 17 inter capidine Z intercapidiae Br inter Z murum ZBr 18 habitacula om. P )

256

II. DE LOCO NATIVITATIS DOMINI.

In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit mater, alius uero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior locus propriae natiuitatis dominicae traditur fuisse. Illa ergo Bethlemitica spelunca praesepis dominici tota intrinsecus ob ipsius Saluatoris honorificentiam marmore adornata est pretioso; cui utique semiantro super lapideum cenaculum sanctae Mariae ecclesia supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, grandi structura fabricata, fundata est.

III. DE ILLA PETRA EXTRA MVRVM SITA, SVPER QVAM AQVA PRIMAE LAVATIONIS EIVS POST NATIVITATEM EFFVSA EST.

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post natiuitatem dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato, in quo fuit, effusa est uasculo, breuiter commemorandum aestimo. Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam; quae eadem undula in primo dominico repleta natalicio ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo propheta canit: [*](1 titulus tantum extat in Br 2 uero om. Z orientali et extremo om. P quaedam quasi Z 3 dimedia PBr 4 domini est Z in quo-mater om. Z 5 conticuus Br praesepio contiguus Y 6 proprior Z, sed littera r postea erasa loci Z propriae Br dominice natiuitatis Br traditus P 8 honorificantiam Br 9 precisioso Br semiandro P 10 s. mariae semper uirginis Br super ipsum Y 12 et fundata Z 13 titulus deest in PYZ supra quam Br 14 post natiuitatem-eifusa est om. Br 15 exposita supra quam Br 16 domie nicae Br 17 breuiter om. Z 19 quadam Z 21 natalitio Z natalico Y ex om. Y diae Br nostra] nam P tempf Br 22 limfa Z 23 demunitione Y 24 prophetes P profeta Y )

257
Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est dei uirtus et dei sapientia, qui et de Bethlemitica? illa petra aquam eduxit eiusque lacunam plenam semper limphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lauit.

IIII. DE ILLA ECCLESIA, IN QVA ILLVD DAVITICVM CONSPI- CITVR MONVMENTVM.

Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit inquiens: Sepulchrum Dauid regis in terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam, quod in parte media pauimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem illud supra circumdantem lampademque semper superpositam clare lucentem. Haec ergo ecclesia extra ciuitatis muros in ualle contigua est fundata, quae Bethlemitico in parte aquilonali monticulo cohaeret.

V. DE ALIA ECCLESIA, IN CVIVS INTERIORE PARTE SANCTI HIERONVMI SEPVLCHRVM HABETVR.

De sepulchro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus si ait: Sepulchrum sancti Hieronymi, de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eandem ciuitatulam in ualle est. fabricata, quae in [*]( 1 Psalm. 77, 16 I Cor. 10, 4 ) [*]( ftqde 1 edui paratiI P 3 consulatoriara P pduxit Z proueiit aquam uel undam Br 4 Item Z est om. Br de om. Br 5 eduč Y que om. Br laconam Br 1. m., corr. 2. m. 6 liinfis Z 7 conspexit Z p inserit obtutibus Br lauauit Br 8 IIII De sepulchro dauid PY 10 de dauid sepulchro regis Br 11 dedit responaum Br regis om. Z 14 ornamento om. P lapidem Y lapideum Z 15 illud 8. circamd. om. P 16 clare lucentem om. P murum YZBr 18 monticulo cm. P 19 titulus deest in PZ De sepulchro hieronimi Y 21 nobis bi soll. Y 22 noa 2. m. corr. Br 23 ipse conspexi arculfas Br illa Z 24 cinitaculam PY ciuitatem Br ) [*]( XXXYIlll Itim. Hleroiol. ) [*]( 17 )

258
meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. Quod uidelicet Hieronymi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.

VI. DE MONVMENTIS ILLORVM TRIVM PASTORVM, QVOS NA- SCENTE DOMINO CAELESTIS CIRCVMFVLSIT CLARITVDO.

De monumentis illorum pastorum, quos nocte dominicae natiuitatis caelestis circumfulsit claritudo, Arculfus nobis breuem contulit relatiunculam inquiens: Trium illorum in ecclesia pastorum tria frequentaui monumenta iuxta turrem Gader humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem plagam distant Bethlem. Quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae lucis claritas circumdedit, in quo eadem ecclesia est fundata eorundem pastorum continens sepulchra.