De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

I. DE BETHLEM CIVITATIS SITV.

In huius nostri secundi libelli exordio de situ Bethlem ciuitatis, in qua noster Saluator ex uirgine sancta nasci dignatus est, pauca breuiter craxanda sunt aliqua. Quae ciuitas non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit, qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita <est> angusto undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur. In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur. [*]( 6 Hieron. Onoin. ed. Lagarde p. 101, 5 ) [*]( 1 XXVII P XXVI Z 2 XXVIII P XXVII Z 3 XXVIIU P XXVIII Z o 0 nili corr. 2. m. Br curcodrillis corr. 2. m. Br 4 INCIPIT LIBER SECVNDVS PZBr HINC AD ALIA IN SECVNDO TRANSIBIMVS Y 5 I De situ Bethlem P De Bethleem situ Br. Titulus deest in P 6 exordio libelli Y post exordio addit Br: de situ Hierusalem parrochiae id est Bethlem ciuitatis bethleem semper Z 7 in om. P dignatus et nasci Y 8 caraxanda Z raxandas Br, priores quinque litterae in rasura l quae bethleem ciuitaa Br 10 qu§m corr. 2. m. Br quae fama Y 11 defamata PY est add. Baeda hist. eccl. V 16 angulo Br 12 circumdata Br quae utique YBr 13 porregitur P porrigitur ex porrigetis corr. Z 14 planicię P planitie Y planitiae Br planitiae Z 15 extremitates Y 17 inter capidine Z intercapidiae Br inter Z murum ZBr 18 habitacula om. P )

256

II. DE LOCO NATIVITATIS DOMINI.

In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit mater, alius uero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior locus propriae natiuitatis dominicae traditur fuisse. Illa ergo Bethlemitica spelunca praesepis dominici tota intrinsecus ob ipsius Saluatoris honorificentiam marmore adornata est pretioso; cui utique semiantro super lapideum cenaculum sanctae Mariae ecclesia supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, grandi structura fabricata, fundata est.

III. DE ILLA PETRA EXTRA MVRVM SITA, SVPER QVAM AQVA PRIMAE LAVATIONIS EIVS POST NATIVITATEM EFFVSA EST.

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post natiuitatem dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato, in quo fuit, effusa est uasculo, breuiter commemorandum aestimo. Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cauatam inuenit fossam; quae eadem undula in primo dominico repleta natalicio ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo propheta canit: [*](1 titulus tantum extat in Br 2 uero om. Z orientali et extremo om. P quaedam quasi Z 3 dimedia PBr 4 domini est Z in quo-mater om. Z 5 conticuus Br praesepio contiguus Y 6 proprior Z, sed littera r postea erasa loci Z propriae Br dominice natiuitatis Br traditus P 8 honorificantiam Br 9 precisioso Br semiandro P 10 s. mariae semper uirginis Br super ipsum Y 12 et fundata Z 13 titulus deest in PYZ supra quam Br 14 post natiuitatem-eifusa est om. Br 15 exposita supra quam Br 16 domie nicae Br 17 breuiter om. Z 19 quadam Z 21 natalitio Z natalico Y ex om. Y diae Br nostra] nam P tempf Br 22 limfa Z 23 demunitione Y 24 prophetes P profeta Y )

257
Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est dei uirtus et dei sapientia, qui et de Bethlemitica? illa petra aquam eduxit eiusque lacunam plenam semper limphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lauit.

IIII. DE ILLA ECCLESIA, IN QVA ILLVD DAVITICVM CONSPI- CITVR MONVMENTVM.

Arculfus de sepulchro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit inquiens: Sepulchrum Dauid regis in terra humati ego ipse non neglegenter inquirens frequentabam, quod in parte media pauimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem illud supra circumdantem lampademque semper superpositam clare lucentem. Haec ergo ecclesia extra ciuitatis muros in ualle contigua est fundata, quae Bethlemitico in parte aquilonali monticulo cohaeret.

V. DE ALIA ECCLESIA, IN CVIVS INTERIORE PARTE SANCTI HIERONVMI SEPVLCHRVM HABETVR.

De sepulchro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus si ait: Sepulchrum sancti Hieronymi, de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eandem ciuitatulam in ualle est. fabricata, quae in [*]( 1 Psalm. 77, 16 I Cor. 10, 4 ) [*]( ftqde 1 edui paratiI P 3 consulatoriara P pduxit Z proueiit aquam uel undam Br 4 Item Z est om. Br de om. Br 5 eduč Y que om. Br laconam Br 1. m., corr. 2. m. 6 liinfis Z 7 conspexit Z p inserit obtutibus Br lauauit Br 8 IIII De sepulchro dauid PY 10 de dauid sepulchro regis Br 11 dedit responaum Br regis om. Z 14 ornamento om. P lapidem Y lapideum Z 15 illud 8. circamd. om. P 16 clare lucentem om. P murum YZBr 18 monticulo cm. P 19 titulus deest in PZ De sepulchro hieronimi Y 21 nobis bi soll. Y 22 noa 2. m. corr. Br 23 ipse conspexi arculfas Br illa Z 24 cinitaculam PY ciuitatem Br ) [*]( XXXYIlll Itim. Hleroiol. ) [*]( 17 )

258
meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. Quod uidelicet Hieronymi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.

VI. DE MONVMENTIS ILLORVM TRIVM PASTORVM, QVOS NA- SCENTE DOMINO CAELESTIS CIRCVMFVLSIT CLARITVDO.

De monumentis illorum pastorum, quos nocte dominicae natiuitatis caelestis circumfulsit claritudo, Arculfus nobis breuem contulit relatiunculam inquiens: Trium illorum in ecclesia pastorum tria frequentaui monumenta iuxta turrem Gader humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem plagam distant Bethlem. Quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae lucis claritas circumdedit, in quo eadem ecclesia est fundata eorundem pastorum continens sepulchra.

VII. DE SEPVLCHRO RACHEL.

Rachel in Effrata, hoc est in regione Bethlem, et liber Geneseos sepultam narrat, sed et Locorum liber in eadem regione iuxta uiam humatam refert Rachel. De qua uia Arculfus mihi percunctanti respondens ait: Est quaedam uia regia, quae ab Helia contra meridianam plagam Chebron ducit, cui uiae Bethlem uicina VI milibus distans ab Hierusolyma ab orientali plaga adhaeret. Sepulchrum uero Rachel in eadem [*]( 11 Hieron. Onom. p. 101, 8 13 Luc. 2, 9 17 Hieron. Onom. p. 117, 16 20 Hieron. Onom. p. 101, 6 ) [*]( 1 monti celli Z conterminata Br 2 betlemitici littera h erasa P bethlemitica Z 3 dauidicum ZBr 5 VI titulus deest in PYZ trium om. Br 8 breuiter Br 10 trea Y gaęer Y sader Br 11 humatorum om. Z quod Y 12 distat ZBr ta bethlem YBr 13 gygregis P nocia Br 15 contenens P 16 VII titulxp deest in YZ 17 effratba Y in ante regione om. Z et om. Z 1H ita uiam Br, h \\ corr. 2. m. arculfus uia Br 20 quidem Y 21 elia coVr. 2. m. Br cebron sic semper Z chebron ex cebron hic et p. 259, 2. 7 ciirr. 2. m. Br 22 quinque Br ad orientali P 23 eiusdem YBr. )

259
uiae extremitate ab occidentali parte, hoc est in dextro latere, habetur pergentibus Chebron cohaerens, uili operatione collocatum et nullam habens adornationem, lapidea circumdatum pyramide. Ibidem et nominis eius titulus hodieque monstratur, quem Iacob maritus super illud erexit.

VIII. DE CHEBRON.

Chebron, quae et Mambre, olim Philistinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis, nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquiis uestigia ostendit ruinarum, uicos tamen quosdam uili opere constructos et uillas, alias intra et alias extra illas muralium reliquias distructionum, per campestrem collocatos planitiem, in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat.

VIIII. DE VALLE MAMBRE.

Ab orientali uero plaga eiusdem Chebron ager occurrit speluncae duplicis respiciens Mambre, quem emit Abraham ab Effron Hethaeo in possessionem duplicis sepulchri. [*]( 7 Hieron. Onom. p. 84, 14 17 Gen. 23, 17-19 ) [*]( X 1 dętro Z dextero Br 2 uili opere uel operatione Br 3 ornationem Y de lapidea Br circumdatus, sed corr. 2. m. Br 4 demonstratur Br 5 maritus eius Br direxit Z 6 VIII titulus deest in Z DE HE- BRON Y 7 quoque et Z quod et Y filistinorum Y 8 gvgantum Y ti 9 sanctua om. Br arculfus dicit Br 10 ciuitaa corr. 2. m. Br 11 reliquis PBr quosdam tamen Br 12 agellos et uillas llr alios intra et alios extra YBr 13 reliquas P reliquis Y distinctionum Br habet collocatos Br 15 habitat Z 16 VIIII titulus tantum extat in Br VIIII De ualle Mambre. X Et de sepulcris IIII patriarcharum. 17 ager ille YBr ager] ate P 18 spelunce duplici Br habraham Br 19 aet theo Y cedheo Z corr. 1. m. getheo Br littera c erasa. Post sepulchri addit Br: que non uidetur super terram, sed sub terra putantur bina sepulchra. ) [*]( 17* )

260

X. DE SEPVLCHRIS IIII PATRIARCHARVV.

In huius agelli ualle sanctus Arculfus locum sepulchrorum Arbe uisitauit, hoc est quatuor patriarcharum, Abraham et Isaac et Iacob et Adam primi hominis, quorum plantae non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti moris est, sed ad meridiem uersae et capita contra septemtrionalem plagam conuersa. Horum locus sepulchrorum quadrato humili circumuenitur muro. Adam protoplastus, cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatus a ceteris tribus haut longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei ualli partem non in saxeo in petra exciso sepulchro super terram, ut ceteri de semine eius honorati quiescunt, sed in terra humatus humo tectus et ipse puluis in puluerem uersus expectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat. Et sic de tali sepulchro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia. Et iuxta exemplum primi parentis sepulchri ceteri tres patriarchae et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant. Quorum quatuor sepulchra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta . mensuram longitudinis et latitudinis uniuscuiusque sepulchri formatas. Abraham et Isaac et Iacob tria sepulchra uicina tribus superpositis candidis lapidibus, ad hanc, de qua [*](2 Hieron. quaest. hebr. t. III p. 840 ed. Vall. 10 Gen. 3, 19 1 titulus deest in omnibus codicibus 2 agelli om. P sanctus ille arculfus Br locum om. Z 3 habraham P abraham, isaac, iacob et adam Br 4 isac Y 5 urbis Z 7 locum Z 8 circumuenit Z h proptoplaustus PYZBr 11 haud Z aut corr. 2. m. Br aborialem Br, 2. m. i in e corr. extremum Y 12 uali PZ uili Y saieo petra Y non infra ex ea in petra Br excisa Y exciso ex excisa 1. m. corr. Br 13 de om. Z 14 sed intra humatas in Br 16 pausauit Br talis de sepulchro Y eius quod in terra sepultus est, absque dubio glossema Br 17 diuina expletur Br 18 patriarce Br 19 habentur Br 22 in uniuscuiusqae Br 28 abraham. isaac et iacob Br isac Y. 24 conditis PZ scribsimus P scribimus Br )

261
scripsimus, figuram formatis, ut superius dictum est. proteguntur. Adam uero sepulchrum superposito quidem, sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. Trium quoque feminarum uiliores et minores memorias ibidem conspexit Arculfus, Sarrae uidelicet et Rebeccae et Liae, humatarum in terra. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquissimae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dinoscitur. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae ciuitates condita fuerat, sed etiam uniuersas Aegyptiuas urbes in sua praecessit conditione, quae nunc misere monstratur distructa.

Hucusque de sepulchris patriarcharum sufficiat craxasse. Nunc de Mambre colle.

XI. DE MONTE ET QVERCV MAMBRE.

Mambre collis mille passibus a monumentis supra descriptis ad boream separatus distat, herbosus ualde et floridus, respiciens Chebron ab Affrico sibi occurrentem. Idem itaque monticellus Mambre nominatus habet in cacumine campestrem planitiem, ubi ad aquilonalem eiusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est ecclesia, in cuius dextrali parte inter duos grandis eiusdem basilicae parietes, mirum dictu, quercus Mambre extat in terra radicata, quae et quercus Abraham dicitur, eo quod sub ea quondam angelos hospitio receperit. Quam sanctus [*]( 8 Hegea. IV c. 23 p. 258, 24, cf. Hieron. Onom. p. 112, 5 21 Hieron. Onom. p. 84, 16 et 114, 17, cf. etiam Heges. IV c. 23 p. 258, 30 ) [*]( 1 formatas Y 2 sepulchram uero adam Y 3 lapideae Br 4 aspezit P 5 et ante Rebeccae om. YBr in terra humatarum Z 7 cebron Z et sic semper 10 uniuersarum aegyptias Br 12 de patriarcaram sepulcra sufficiat craxare Br caraxare Z 13 Nunc de manbre colle P, De mambre colle Y ut titulus capiti XI praeponitur. Hinc numeri cap. desuntin Y XI De monte et quercu mambre Br Capitulum ipaum (X Z) incipit: Nunc de mambre colle ZBr 16 ab boream Br, corr. 2. m. et Borea habens Br 17 africo Br 18 caspestrem Br solus 19 aquilonem PBr 20 in duos Br grandes YBr 21 exiatit Z 28 reciperit PYZ, in Z correctum in reciperet quod Br )

262
Hieronymus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse, et fortassis ideo non dixit penitus defecisse, quia eadem aetate, quamuis non tota illa, sicuti prius fuerat, grandissima quercus monstrabatur, tamen aliqua pars eius permansit in suo stabilita loco. Ex qua, ut refert Arculfus, qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra, sub ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duum longitudinis uirorum habens; de quo uidelicet conroso spurio et ex omni parte securibus circumciso astellarum ad diuersas orbis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus uenerationem et recordationem, sub qua, ut superius conmemoratum est, angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. In circuitu eiusdem ecclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificentiam constructa habetur, pauca quaedam religiosarum habitacula fabricata monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse; ad alia pergamus.

XII. DE ILLO PINETO, EX QVO LIGNA IN CAMELIS AD IGNIS MLNISTERIA IN HIEROSULVMIS PERFICIENDA VEHVNTVR.

Egredientibus de Chebron in campi latitudine sita ad aquilonalem plagam haut procul a margine uiae ad sinistram occurrit pinosus non grandis mons tribus milibus a Chebron distans, a cuius pineto pinea ad Hierosolymam usque in camelis [*]( 1 alibi om. Z 3 quod Z 5 tamen] sed 2. m. superscr. Br remanuitBr in suae stabilitatis loco Y 6 ut refert sanctus artulfus Z ut sanctus . refert arculfus Br propriis tamen Br 7 truncum Z 8 quasi duum om. P duorum Z 9 conso P conruso Br 10 et om. Z aut stellarum Br 1. m„ 2. m. corr. 11 ansportantur P 13 habraham patriarcam Br 15 honorificantiam Br 16 religiosorum Y 17 Bufficiat Br ad alia pergamus om. Y 19 XII = XI Z titulus deest in PYZ 21 Ad alia pergamus incipit Br decebron ZBr aquib lonem plagam Br 22 aut corr. 2. m. Br marginetenę P margine h. uenae Z sinistrum Y 23 escurrit Z acebron P acebron Z 24 pinea] pineta Y hierusolimam Br cameSlis P, una littera 1 eraM )

263
uehuntur ligna ad focos nutriendos. In camelis inquam, nam in omni Iudaea, ut Arculfus refert, plaustra uel etiam currus raro repperiri possunt.

XIII. DE HIERICHO.

Hiericho urbis, quam Iesus Iordane transmisso subuertit rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de Bethel ex tribu Effraim aliam extruxit, quam noster saluator sua praesentia uisitare dignatus est. Quae eodem tempore, quo Hierusalem Romani obpugnantes obsedebant, propter ciuium perfidiam capta et distructa est. Pro qua tertia condita est, quae post multa temporum interualla et ipsa subuersa est, cuius nunc quaedam, ut Arculfus refert, ruinarum uestigia monstrantur. Mirum dictu, sola domus Raab post tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae duos exploratores, quos Iesu Ben Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit, cuius lapidei parietes sine culmine permanent. Locus uero totius urbis ab humana desertus habitatione nullam domum habens commorationis segetes et uineta recipit. Inter locum eiusdem distructae ciuitatis et Iordanen fluuium grandia insunt palmeta, in [*]( 5 Hieron. Onom. p. 131, 31 13 Ios. 2, 1-6 ) [*]( 1 uechuntar Y flcoa Y in camelis om. Br in camelis inquam om. Z inquam om. Y 3 possunt sanctus noster arculfus conspexit Br 4 XIII = XII Z numerus est etwms in I, titulus deest in Z 5 Hierico urbae, littera i erasa Br urbis om. Z quam ex quod 2. m. corr. Br 6 interfecto, posteriores quattuor litterae in rasura sunt, qttas sequitur rasura trium litterarum Br sanctus-locum om. Br 7 Oza] contra Y aliam 1 alicui P 8 nostra salus Br 1. tn.. corr. 2. m. Quae om. Br 9 temporeque eodem Br obpugnantes om. P obpugnantea romani Z 10 propter in Z pallidiore atramento superscriptum est peruidiam P 11 tempora corr. 2. m. Br 13 raab meretricis Br 15 duos, om. Z iosue Br filius nun Y misit Br 16 lapideae P 18 habitatione corr. 2. m: ex -nis Br domus Z, sed corr. eadem manu commemorationis Z, syllaba me erasa est in Br 19 uineas recepit Br destructe corr. 2. m. ex distructe Br 20 Iordanem YZ palmita Br 1, corr. 2. m. )

264
quorum medio campuli interpositi habentur, in quibus quorundam Cananeae stirpis homuncionum prope innumerae sunt fabricatae habitantium domus.

XIIII. DE GALGALIS.

Arculfus saepe memoratus quandam grandem ecclesiam in Galgalis fundatam uidit eo in loco constructam, in quo filii Israel Iordane transgresso castra metati primam in terra Canaan mansionem habuere.

XV. DE DVODECIM LAPIDIBVS, QVOS FILII ISRAEL TRANSVA- DATO IORDANIS FLVVIO SICCATO DETVLERVNT PROFVNDO.

In qua uidelicet ecclesia idem sanctus Arculfus illos considerauit duodenos lapides, de quibus ad Iosue Dominus post transitum Iordanis locutus est dicens: Elege duodecim uiros, singulos per singulas tribus, et praecipe eis, ut tollant de medio Iordanis alueo, ubi sacerdotum steterunt pedes, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. Hos, inquam, Arculfus uiderat, e quibus senos in dextera ecclesiae parte in pauimento iacentes et alios eiusdem numeri in aquilonali omnes inpolitos et uiles conspexit; quorum unumquemque, ut ipse refert Arculfus, huius temporis duo iuuenes uiri fortes uix possunt de terra subleuare. Ex quibus unus, quo casu accidente nescitur, in duas [*]( 13 Ios. 4, 2. 3 ) [*]( Bft 2 channaneae P cannaneae Z caneae corr. eadem m. Br homun- C tionum PBr homuntiorum Z 3 inhab. ZBr 4 XIII Z titulus deest in Z XlIII De Galgalis XV Et de duodecim lapidibus, quos filii israhel transuadato iordanis fluuio siccato detulerunt Br 5 saepe om. Z aepe me- T moratoa P 6 uidit fundatam Y 7 israhel Z iordanne Br 8 channan P chanan Z habere mansionem corr. 2. m. Br mansionem habere P 9 numerus et titulus deest in codicibus 12 dudenoa Y et iosue Y ab iosue Br postransitum Br 13 elige tibi Br 17 deponetis Z 20 numero Br omnesque YBr conspicit Br J, corr. 2. m. huius tempr Br 23 aocedente PZ quo oasu accidente nescitu hoc loco deest in Br )

265
confractus partes iterum ferro condensatus manu artificis coniunctus est. Galgal itaque, ubi supra memorata fundata est ecclesia, ad orientalem antiquae Hiericho plagam cis Iordanen est in sorte tribus Iuda in quinto miliario ab Hiericho, ubi et tabernaculum fixum multo tempore fuit, in cuius loco, ut traditur, constructa supradicta ecclesia, in qua illi duodeni supra memorati habentur lapides, ab illius regionis mortalibus miro cultu et honorificentia habita honorificatur.

XVI. DE ILLO IORDANIS LOCO, IN QVO DOMINVS AB IOHANNE BAPTIZATVS EST.

Ille sacrosanctus et honorabilis locus, in quo Dominus ab Iohanne baptizatus est, semper aquis fluminis tegitur Iordanis, et sicut Arculfus refert, qui ad eundem peruenerat locum hucque et illuc per eundem transnatauit fluuium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa infixa est, iuxta quam aqua usque ad collum longissimi uenit stantis uiri aut alio in tempore nimiae siccitatis ad mammillas usque; inundatione uero facta maiore illa tota crux aquarum adiectione protegitur. Locus itaque eiusdem crucis, in quo, ut superius dictum est, Dominus baptizatus est, citra alueum fluminis habetur, a quo usque in alteram ripam in parte Arabiae homo fortis iactare lapidem potest funda inpellente. Igitur a loco supra memoratae [*]( 2 Hieron. Onom. p. 126, 21 ss. ) [*]( 1 partes confractus Y ferro om. Br 2 galgalis uero Y est fnndata Y 3 iordanem Z 4 inter in et quinto verba supra omissa: quo casu acoidentc nescitur male inserit Br in q. ab H. m. Y 5 multo fuit tempore Br 6 est constructa Y ecclesia supradicta constrncta P est fundata vel constructa supra dicta ecclesia Br dudeni Y 7 ab] ad P ob Br 8 honorificantia Br honoratur Z honorificaa tur littera n erasa Y honorificantur Br 9 XVI = XV P — XIIII Z titulus deest in Z loco Iordanis Br a Y 10 babtizatus P 11 sanctus Y et om. Z locps corr. 1. m. Z 12 babtizatns P 14 hucque] hnc Z hucnsque Br natanit Y intrauit Z transinit Br 15 iuxta aquam quae Y 17 mamillas Y usque ad mamellas Br 19 in quo superius dictu est dominus Z 20 babtiiatus P cytra P 22 memorato Br )

266
crucis pons lapideus arcibus fultus ad aridam usque porrigitur, per quem ipsam adeuntes crucem per cliuum homines descendunt, ad aridam reuersi ascendunt. In extremitate uero fluminis quaedam habetur parua quadrata ecclesia in eo, sicut traditur, fundata loco, ubi dominica uestimenta hora illa custodita sunt, qua baptizatus est Dominus. Haec quatuor lapideis suffulta cancris stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta, inferius uero, ut dictum est, cancris et arcibus sustentata. Haec talis ecclesia in locis inferioribus illius uallis extat, per quam influit Iordanis fluuius, in superioribus uero locis quoddam inest grande monachorum monasterium, quod supra discriptae supereminet ecclesiae in supercilio monticuli e regione constructum; ibidemque et ecclesia in honorem sancti baptizatoris Iohannis fundata eodem monasterii circumdatur muro quadratis constructo lapidibus.

XVII. DE COLORE IORDANIS.

Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo maris tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest.

Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter haberi, quod non solum undique uicinis, sed [*]( 1 porregitur P 2 adeuntis Br solus cliuium PY diacendunt Z 3 reuersi descendant Br 6 babtizatus P lapidibus Y 7 cancbris Br quae Br sub ipsa Z R aquae] atque Z 9 canchris Br 10 in uallis Z 11 per que iordanis influit fluuius Br 12 quoddam grande monachorum est monasterium Y 13 descripte P monticulo, corr. 1. m. Z 14 et om. Z in honore PBr 15 babtizatoris P idem monasterium Y circumdatus P circum Br 17 XVII Br = XVI P = XV Z titulus deest in Z De iordanis colore Br 18 cbolor Z 19 cois Z 20 intrans Y longe, corr. 1. m. Z maria ante tramite om. YZBr 22 a uerbis: Quod uidelicet etc. nouum capitulum, XVI, exordium sumit in Z 24 seu etiam Br )

267
etiam longe positis nationibus ualde magnum profectum praebet solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi uerum naturaliter salsissimum sal esse gustu conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet. Unde et Dominus in euangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae et cetera. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens uisu et gustu atque tactu conprobauit esse uerum salsissimum sal.

XVIII. DE MARI MORTVO.

Idem nobis et de maris mortui sale nan-auit, quod similiter hisdem tribus supradictis sensibus a se conprobatum nuntiauit. Qui etiam eiusdem superius memorati lacus maritimam frequentauit oram, cuius longitudo usque ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uicina Sodomorum. [*]( 8 Matth. 5, 13 16 Heges. IV c. 18 p. 253, 29, cf. Pseudo-Eucher. in IV Reg. c. 25 ) [*]( 2 colore P sal terrae Br 3 siçculo corr. 2.. m. Br habere, corr. eadem m. Z lapidea montis Br 5 conprobatur Z a uerbis: Aliter ergo etc. nouum capitulum exordium sumit in Br XVIII De mare mortuo ergo] uero Z 6 uocitare P, sed carr. inde et Z 8 et cetera om. YBr 10 per om. Z aliqd Br in Sicilia] ibidem Br uisu et tactu atque gustu Br 12 titulus deest in omnibus codicibus. Nouum capitulum (XVII P) solummodo hic inchoatur in YP 13 maris mortui] inosaui uel ortui Br sal enarrauit Z qui YP 14 isdem Y idem Br 1, corr. 2. m. narrauit Br 15 mar;tinam Z 16 usque om. Z, pro quo cuius, sed lineola perducta deletum 17 quincentis PBr, corr. 2. m. Br octnaginta hanc formam exhibent PZ centum quinquaginta stadiis Br i stadia Z 18 uicinam codices, uicina scripsi secutus uulgatam lectionem Hegesippi p. 253, 31 et Ps. Euch. in IV Beg. c. 25 )

268

XVIIII. DE FONTIBVS IORDANIS.

Arculfus noster et ad illum peruenit locum in prouincia Foenicis, ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unum nomine Ior et alter Dan uocitatur. Qui simul mixti conpositum Iordanis accipiunt nomen. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis, sed in Traconitide terra CXX interiectis stadiis usque ad Caesaream Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Traconitide, Fiala plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus diriuatur et in Panio diuisis aquarum effusionibus ebullit, quae, ut supra dictum est, Ior et Dan nominari solent. Inde quoque emergentes et interiecto quodam interuallo in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur. Postea lacum istum, qui Genezar dicitur, medio transit fluento. Quibus ex locis plurima circumuagatus deserta Asfaltio suscipitur lacu . atque in eum conditur. Itaque duos lacus uictor egressus in tertio haeret. [*]( 3 Hieron. (ed. Maurina) t. IV p. 78 Onom. p. 131, 25 Eucher. Instr. II p. 158 (ed. Wotke) Heges. III c. 26 p. 217, 12 ss. ) [*]( <1 XVIII P = XVII Z = XVIIII Br titulus deest in YZ; in P in extrema linea paginae est: De iordanis binis fontibus 3 fenicis YBr uicini Br soltts 4 uni nomen Z et dan alter Br 5 accepit Br 7 ante in Traconitide in Br repetitur accepit nomen, deleuit eadem manus intra conitide Z introconitide Br terrg P terre Br solus 8 cęsariam P qui P paneas, sed panio Y pannias et pannio Br 10 intrachonin tide P Sola Br 12 duabus effusionibus YBr 13 nominare sola P inde YBr et Heges. p. 218, 30 node PZ qctdam Br solus 14 deinde Z 15 diregens P 16 locum Br 17 situm codices, istum scripsi, cf. Heges. p. 218, 32 genesar Y geresar Br trans Br 1H per plurima Y ciroumfagatus corr. 1. m. Z asfaleo P lacu om. Br 19 lacoa Y )

269

XX. DE MARE GALILEAE.

Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adhaerent siluae. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu < sinus > amplissimus in longitudinem CXL stadia extenditur, latitudine XL diffunditur; cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior haustus eius ac mollior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio lacu praestantiora repperiri possunt.

Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco, quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur, usque ad eum locum, ubi in mare mortuum intrat, VIII dierum iter habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula saepius, sicut ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus. [*]( 14 Heges. III c. 26 ) [*]( 1 XI/Villi P = XVIII Z = XX Br titultus deest in Z 2 sanc- tus om. Y arculfus aanctu9 Z 3 cinnereth Z tyberiadis YZ ni 4 masore P circniuit Z 4 fitim<j corr. eadem m. P 5 quondam Y ambitu om. PZ sinus om. omnes codices, addidi ex Heges. III c. 26 p. 217, 1 amplissimis PZ 6 per CXL Br latitudinem Br e difunditur P 8 oiliginis Y turpidum Y turpidum corr. 2. m. Br solus recipitque Br, 2. m. corr. quę 9 quod YZ quia P et Heges. p. 217, 5 harenoso scripsi cttm YZ et Heges. I. c. arenoso PBr 10 aastoB PY; h 2. m. ascriptum est Y eius] est Y 11 Bpeciae fir et in Br loco, sed corr. in lacu P loco Z lacu etiam Heges. p. 217, 12 repperi P 13 de om. Br, sed eadem manu super Iordanis scriptum est cinnera Z cinera Br 15 excepta Y et ipse Z 16 de eo loco Z 17 in om. Y 18 itiner Br item Z 19 speculas Br sicuti YBr proSspexit, duabus litteris erasis Br )

270