Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infidis declaravit, Gallieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente, denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit, qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso compererat. Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria, et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at [*]() locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat. [*](at Cas., Peter; ac P, Hohl. )

p.38