Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur, inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat: Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis cras erit scaena qualesque circenses? sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis [*]() alios dies voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus, nam cum grex [*]() Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque vultum mira inhiatione rimantes. [*]() a quibus cum quaereretur quidnam agerent [*]() illa sollertia, illi responderunt: Patrem principis quaerimus. quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit, milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent. [*](decursis Eyssenhardt, Petschenig, Hohl; depulsis P, Peter. ) [*]( rex P. ) [*]( rimantes Ellis, Walter, Damsté; mirantes P, Peter. ) [*]( agerent Jordan; ageret P, Peter. )

p.36