Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se [*]() ad Bithyniam contulerunt. quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti [*]() sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum [*](acto se Salm.; actos P.) [*](docti P, 27; ducti Baehrens, Peter, Hohl. )

p.40
manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius [*]() ita dixisse fertur : Ite, agite, [*]() o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae. longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter [*]() poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.