Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est: Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in

p.390
litteras [*]() relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est, Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli. haec et alia frequenter audivit.

Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam [*]() eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.