Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, [*](litteras Jordan, Lessing; litteris P, Peter.) [*](familiam Damsté; familia P, Peter. )

p.392
cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio [*]() iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in

agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, [*](filio ins. by Salm. and Peter; om. in P. )

p.394
nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario [*]() imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.