Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus, adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia exstant, et quidem cuncta illa quae Cicero, id est [*]() Marium et Aratum et Alcyonas et Uxorium et Nilum. quae quidem ad hoc scripsit ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur, scripsit praeterea, quemadmodum [*](graecorum P.) [*](post consulatum Peter 2; ipsos consulatum P.) [*](id est Peter; et de P. )

p.384
Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandriados, [*]() ita etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens. et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. Quaesturam magnificentissimam gessit, aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una die mille, exstat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit, in qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Britannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, struthiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti, haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.

Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara- [*](Alexandriados Unger, Peter 2; elidos P 1; ylidos P corr.; Iliades Jordan. )

p.386
callo, secundum cum Alexandro, filios duos habuit, illum consularem qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, [*]() modo circenses ultra imperatorium mirans modum, palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae, Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum [*](clauum om. in P. )
p.388
qui ante eum fuerunt, tantum autem Antoninos dilexit ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. iam illud satis constat quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.