Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam Clementiam destinarem. nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperam. sed improbum visum est vel Pietatem tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare, quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogereris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare contingo, iam rem adgrediar.

Gordiani non, ut quidam imperiti scriptores loquuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo,

p.382
Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui, etiamsi breviter, ad fidem tamen omnia persecuti sunt. horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum [*]() genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus, post [*]() consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.