Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem, quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit; si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu; quae singula videntur familias designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem, idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur, et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verbera- [*](quam ins. in Edit. princ. and by Jordan; om. in P and by Peter. ut nonnulli duxit del. by Peter. desiderant P, Novák; disserant Peter. Antonii Ursinus, Peter; Antonini P. )

p.412
retur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille re- linqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est obsecutus, atque illic ea quae superius dicta sunt contigerunt.