Gordiani Tres
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus dimissus, conlectis [*](See note to Maxim., xviii. 1. ) [*](The governor of Numidia. For parallel accounts of the defeat and overthrow of the Gordians see Maxim., xix. and Herodian, vii. 9. )
Fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri, fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. Haec ubi comperit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii, et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit. [*](See c. xviii-xix. ) [*](Herodian says nothing of this storm, but adds that Gordian's men were untrained and inadequately armed; see vii. 9, 5-6. ) [*](They reigned 20-22 days in February and March, 238. ) [*](See Max.-Balb., iv. 1-2. )