Gordiani Tres
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. [*](qui Gordiano P. obsecutus P, Peter, Bitschofsky; ab senatu Madvig, Peter. )
Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: [*](So (in general) Salm.; uita sua nec tamen fortitudinem bonis P, regarded as corrupt by Peter. et om. in P. )