degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, [*](se om. in P. )
p.332
mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:
Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elephans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur; cave multos, si singulos non times.
et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret.
[*]() praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit et
[*]() dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.
Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet, et [*](imperaret Baehrens, Lessing; imperabat P, Peter.) [*](et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. )
p.334
genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere, quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu
[*]() exercitui et corpore multa semper ostendens. et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus
[*]() hominum occisis se satiare non potuit.
Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum, [*]() unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites [*](manu Cas., Peter; magnus P.) [*](milibus Jordan, Peter; militibus P.) [*](Titum Salm., Peter; ticum P. )
p.336
obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mirandum autem adparatum belli Alexander habuit,
cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta [*]() vel quadraginta [*]() milia barbarici soli vicos incendit, [*]() greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes [*]() ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui [*]() cum suo equo inhaerentem liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, [*](triginta Salm., Peter; trecenta P.) [*](quadringenta P. ) [*](incendit om. in P.) [*](omnes Eyssenhardt; amnes P; a campis Peter.) [*](eum sui om. in P; cum suo equo in- haerentem P, Peter1; eum sui equo inhaerente Peter2. )
p.338
ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel
[*]() quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset. Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.
Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac2 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo [*](uel ins. by Peter; om. in P.) [*](ac ins. by Peter; om. in P. )
p.340
veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant. reliqua orationis ad hanc rem non
[*]() necessaria. Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi-
[*](non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. ) p.342
tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit.