Maximini Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes [*]() eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere [*]() Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis [*](superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter.) [*](propere Peter; per P. )

p.344

a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque

p.346
fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.

Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- [*](At the southern corner of the Forum; three of its columns are still standing. ) [*](This date is incorrect; see note to Max.-Balb., xv. 7. ) [*](For other acclamations see note to Alex., vi. 1. ) [*](See c. xx. 2 and note. )

p.348
sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.

Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos [*]() verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil [*]() ausurus esset senatus. [*]() ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque [*]() factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset, de [*]() consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas. [*](aulicos Kellerbauer; alios P, Peter.) [*](et nihil P, Peter. ) [*](senatus om. in P.) [*](atque Obrecht; et qui P, Peter. ) [*](sed P. )

p.350

Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum [*]() sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis. dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.