Maximini Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas, sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit, amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet, sed [*]() apud impurum hominem valere nihil potuit. nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus [*](sed om. in P. )

p.322
turpissime, dicens: Diceris, [*]() Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse; potes tricies cum muliere perficere? tum ille, ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit, et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem,

Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo, ubi primum [*]() comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita [*]() ut in senatu verba faceret talia: Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et [*]() [*](dicens: diceris Editor; dicens P, Peter1; diceris Mommsen, Peter2.) [*](Here follows in P the misplaced portion of the Vita Alexandri, c. xliii. 1, fecisset et, to c. lviii. 1, de Isauria; see Intro, to Vol. i. p. xxxiii. The portion of the Vita Maxim, beginning comperit Alexandrum and ending omnes qui mecum, c. xviii. 2, has been similarly transferred to Max.-Balb., viii. 2, after homines vulgar es.) [*](ita om. in P. ) [*](et om. in P. )

p.324
eum in haec verba provexit: Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses, habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias.

Accepta igitur legione statim eam exercere coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter [*]() se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere? ille dixisse fertur, Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis, ille ait Visne congrediamur? cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, Date alium, sed tribunum. [*](inter Madvig; in P, Peter. )

p.326
Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur [*]() egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens inter emptus est Maximino iam imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto [*](digito uideretur P. )

p.328
bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse. quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente.

Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo [*]() virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. numquam ille annonam cuiuspiam tulit, numquam sivit ut [*]() quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam [*]() vocarent, senatus eum tantum timuit, ut [*](primus Ursinus (cf. Eutrop., ix. 1; Victor, Caes., xxv.); primum P, Peter.) [*](modo ins. by Damsté; om. in P and Peter.) [*](ut om. in P.) [*](Gygam Peter; gigantam P. )

p.330
vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se [*]() sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia