Maximini Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. hic de vico

p.316
Thraciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. et patri quidem nomen Micca, matri Ababa fuisse dicitur, sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et [*]() qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- ratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne [*]() disciplinam militarem conrumperet. [*](iuuenum etiam procer, et Hohl (Rh. Mus., lxx., p. 477); nonnum etiam procerte P; nonnumquam etiam † procerte Peter.) [*](quibus nec P. )

p.318
tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus

iussusque militare, tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina [*]() imbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum? tum Quantum libet, inquit, Imperator. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit, tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere, hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine [*](ac Romana disciplina Baehrens, Lessing; ac Romanam disciplinam P, Pete r1. )

p.320
autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.